Text List

Capitulum 39

Capitulum 39

Quod idem verbum sit a summo spiritu nascendo.

Capitulum XXXIX. Quod idem verbum sit a summo spiritu nascendo.

Quod ipsum nullo utique verbo videtur familiarius posse proferri, quam si dicatur proprium esse unius nasci ex altero, et proprium alterius nasci alterum ex ipso. Certum namque iam constat, quia verbum summi spiritus non sic est ex eo, quemadmodum ea quae ab illo facta sunt, sed quemadmodum creator de creatore, summum de summo, et ut plena brevitate omnimoda absolvatur similitudo: penitus idem ipsum est de eodem ipso, et ita ut nullatenus sit nisi ex eo. Cum igitur pateat verbum summi spiritus sic esse ex ipso solo, ut perfectam eius quasi proles parentis teneat similitudinem, nec sic esse ex ipso, ut fiat ab eo: profecto nullo modo convenientius cogitari potest esse ex illo quam nascendo. Nempe si innumerabiles res indubitanter dicuntur nasci ex iis ex quibus habent ut sint, cum nullam eorum de quibus nasci dicuntur, teneant simili- tudinem sicut proles parentis — dicimus enim capillos nasci de capite et poma ex arbore, licet nec illi capitis nec ista arboris similia sint —; si inquam multa huiusmodi non absurde dicuntur nasci: tanto congruentius dici potest verbum summi spiritus ex illo existere nascendo, quanto perfectius quasi proles parentis trahit eius similitudinem ex illo existendo.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 39