Capitulum 43
Capitulum 43
Retractatio communionis amborum et proprietatum singulorum.
Inventis tot et tantis singulorum proprietatibus, quibus mira quaedam tam ineffabilis quam inevitabilis in summa unitate probatur esse pluralitas: valde mihi videtur delectabile retractare saepius tam impenetrabile secretum, Ecce enim, cum sic impossibile sit eundem esse eum qui gignit et eum qui gignitur, atque eundem esse parentem et prolem, ut necesse sit alium esse genitorem, alium genitum, et alium esse patrem, alium filium: sic tamen necesse est idem esse illum qui gignit et illum qui gignitur, necnon parentem et prolem, ut impossibile sit aliud esse genitorem quam quod est genitus, aliud esse patrem quam quod filius.
Et cum ita sit alius ille et alius ille, ut omnino pateat quod duo sint: sic tamen unum et idipsum est id quod est ille et ille, ut penitus lateat quid duo sint. Nam sic est alius pater, alius filius, ut cum ambos dixerim, videam me duos dixisse; et sic est idipsum, quod est et pater et filius, sic tamen unum idemque est spiritus pater et spiritus filius, ut pater et perfecte summus spiritus et singulus filius sit perfecte summus spiritus: ut non intelligam quid duos dixerim. Quamvis namque singulus pater sit filius non sint duo spiritus, sed unus spiritus. Ut sicut singula propria singulorum non recipiunt pluralitatem quia non sunt duorum, ita id quod commune est amborum, individuam teneat unitatem, quamvis totum sit singulorum. Nam sicut non sunt duo patres aut duo filii, sed unus pater et unus filius, quoniam singula sunt singulorum propria: ita non sunt duo sed unus spiritus, quamvis et singuli patris et singuli filii sit perfectum esse spiritum. Sic sunt oppositi relationibus, ut alter numquam suscipiat proprium alterius; sic sunt concordes natura, ut alter semper teneat essen- tiam alterius. Sic enim diversi sunt per hoc quod alter est pater, alter filius, ut numquam dicatur aut pater filius aut filius pater; et sic idem sunt per substantiam, ut semper sit in patre essentia filii et in filio essen- tia patris. Est enim non diversa, sed eadem, non plures, sed una utrius- que essentia.
On this page