Text List

Capitulum 44

Capitulum 44

Quomodo alter alterius sit essentia.

Capitulum XLIV. Quomodo alter alterius sit essentia.

Unde etiam, si alter alterius dicatur essentia, non erratur a veritate, sed summa unitas simplicitasque commendatur communis naturae. Non enim quemadmodum intelligitur sapientia hominis, per quam homo sapiens est, qui per se non potest esse sapiens, ita intelligi potest, si dicatur pater essentia filii et filius essentia patris, ut eo modo sit filius existens per patrem et pater per filium, quasi non possit alter existens esse nisi per alterum, sicut homo non potest esse sapiens nisi per sapientiam. Sicut namque summa sapientia semper sapit per se, ita summa essentia semper est per se. Est autem perfecte summa essentia pater et perfecte summa essentia filius. Pariter ergo perfectus pater per se est et perfectus filius per se est, sicut uterque sapit per se. Non enim idcirco minus perfecta est essentia vel sapientia filius, quia est essentia nata de patris essentia et sapientia de sapientia; sed tunc minus perfecta essentia aut sapientia esset, si non esset per se aut non saperet per se. Nequaquam enim repugnant, ut filius et per se subsistat et de patre habeat esse. »Sicut enim pater habet* essentiam et sapientiam et »vi tam in semetipso*, ut non per alienam sed per suam essentiam sit, per suam sapientiam sapiat, per suam vitam vivat: »ita« gignendo »dat filio haberer essentiam et sapientiam et »vitam in semetipso», ut non per extraneam sed per suam essentiam, sapientiam et vitam subsistat, sapiat et vivat. Alioquin non erit idem esse patris et filii, nec erit par patri filius. Quod quam falsum sit, liquidissime superius pervisum est.

Quare non repugnat filium et subsistere per se et esse de patre, quia hoc ipsum, id est per seipsum posse subsistere, necesse est illum habere ex patre. Nam si quis sapiens suam me sapientiam cuius prius expers essem doceret: utique hoc ipsa sapientia eius facere non incongrue diceretur. Sed quamvis mea sapientia ab illius sapientia haberet esse et sapere, tamen cum iam esset, non nisi sua essentia esset nec saperet nisi seipsa. Multo igitur magis aeterni patris coaeternus filius, qui sic habet a patre esse ut non sint duae essentiae, per se subsistit, sapit et vivit. Non igitur sic intelligi potest quod pater filii aut filius patris sit essentia, quasi alter non possit subsistere per se sed per alterum; sed ad significandam quam habent communionem summe simplicis summeque unius essentiae, sic congrue dici et intelligi potest quia sic est alter idipsum quod alter, ut alter habeat essentiam alterius. Hac itaque ratione, quoniam utrique non aliud est habere essentiam quam essentiam esse: sicut habet alter alterius essentiam, ita est alter essentia alterius; id est idem esse est alteri quod alteri.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 44