Text List

Capitulum 49

Capitulum 49

Quod summus spiritus se amet.

Capitulum XLIX. Quod summus spiritus se amet.

Sed ecce, dum huius patris filiique proprietates communionemque delectabiliter intueor, nihil delectabilius in illis contemplandum invenio quam mutui amoris affectum. Quam enim absurde negetur summus spiritus se is amare, sicut sui memor est et se intelligit, cum et mens rationalis se et illum amare posse convincatur, ex eo quia sui et illius memor esse et se et illum intelligere potest? Otiosa namque et penitus inutilis est memoria et intelligentia cuiuslibet rei, nisi prout ratio exigit res ipsa ametur aut reprobetur. Amat ergo seipsum summus spiritus, sicut sui meminit et se intelligit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 49