Text List

Capitulum 48

Capitulum 48

Quod in memoria intelligatur pater9 sicut in intelligentia filius; et quomodo filius sit intelligentia vel sapientia memoriae et memoria patris et memoriae.

Capitulum XLVIII Quod in memoria intelligatur pater9 sicut in intelligentia filius; et quomodo filius sit intelligentia vel sapientia memoriae et memoria patris et memoriae.

De memoria vero quid sentiendum est? An aestimandus est filius intelligentia memoriae, sive memoria patris, aut memoria memoriae? Equidem cum summa sapientia sui memor esse negari non possit; nihil competentius quam in memoria pater sicut in verbo filius intelligitur, quoniam de memoria nasci verbum videtur. Quod clarius in nostra mente percipitur. Quoniam namque mens humana non semper se cogitat, sicut sui semper meminit; liquet cum se cogitat quia verbum eius nascitur de memoria. Unde apparet quia, si semper se cogitaret, semper verbum eius de memoria nasceretur. Rem etenim cogitare cuius memoriam habemus, hoc est mente eam dicere; verbum vero rei est ipsa cogitatio ad eius similitudinem ex memoria formata. Hinc itaque liquido animadverti potest de summa sapientia, quae sic semper se dicit sicut semper sui memor est, quia de aeterna memoria eius coaeternum verbum nascitur. Sicut igitur verbum congrue intelligitur proles, ita memoria parentis nomen aptissime suscipit. Si ergo proles, quse omnino de solo summo spiritu nata est, proles est memoriae eius: nihil consequentius quam quia memoria sua est idem ipse. Quippe non in eo quod sui memor est, sic est in sua memoria velut alia res in alia, quemadmodum ea quW sic sunt in humanae mentis memoria, ut non sint ipsa nostra memoria; sed sic est memor sui, ut ipse memoria sua sit. 6

Consequitur itaque ut, quomodo filius est intelligentia sive sapientia patris, ita sit et paternae memoriae. At quidquid filius sapit aut intelligit, eius similiter et meminit. Est igitur filius memoria patris et memoria memoriae, id est memoria memor patris qui est memoria, sicut est sapientia patris et sapientia sapientiae, id est sapientia sapiens patrem sapientiam. Et filius quidem memoria nata de memoria, sicut sapientia nata de sa- pientia; pater vero de nullo nata memoria vel sapientia.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 48