Quod tantus sit ipse amor, quantus est summus spiritus.
Capitulum LII.
Quod tantus sit ipse amor, quantus est summus spiritus.
Quantus ergo est amor iste summi spiritus sic communis patri et
filio? Sed si tantum se diligit, quantum sui meminit et se intelligit, tantum
autem sui memor est et intelligit se, quanta est eius essentia, quod aliter
esse non potest: profecto tantus est amor eius, quantus ipse est.