Capitulum 53
Capitulum 53
Quod idem amor sit idipsum, quod est summus spiritus, et tamen ipse cum patre ei filio unus spiritus.
Capitulum LIII Quod idem amor sit idipsum, quod est summus spiritus et tamen ipse cum patre ei filio unus spiritus.
Verum quid potest esse par summo spiritui nisi summus spiritus? Iste itaque amor est summus spiritus. Denique si nulla umquam creatura, id est si nihil umquam aliud esset quam summus spiritus pater et filius: nihilominus seipsos et invicem pater et filius diligerent. Consequitur itaque hunc amorem non esse aliud quam quod est pater et filius, quod est summa essentia. At quoniam summae essentiae plures esse non possunt: quid magis necessarium, quam patrem et filium et utriusque amorem unam esse summam essentiam? Est igitur idem amor summa sapientia, summa veritas, summum bonum, et quidquid de summi spiritus substantia dici potest.
On this page