Capitulum 63
Capitulum 63
Quomodo non sit ibi nisi unus unius.
Aut certe pater et filius et eorum spiritus de quibus iam certissimum est quia vere existunt, non sunt tres dicentes, quamvis singulus quisque sit dicens; nec sunt plura quae dicuntur, cum unusquisque seipsum et alios duos dicit. Sicut enim summae sapientiae inest scire et intelligere, ita utique aeternae incommutabilisque scientiae et intelligentiae naturale est semper id praesens intueri, quod scit et intelligit. Nihil autem aliud est summo spiritui huiusmodi dicere quam quasi cogitando intueri, sicut nostrae mentis locutio non aliud est quam cogitantis inspectio. Certissimum autem iam consideratae rationes reddiderunt: quidquid summae naturae inest essentialiter, id perfecte convenire patri et filio et eorum spiritui singulatim; et tamen idipsum, si simul dicatur de tribus, non admittere pluralitatem. Cum ergo constet quia, sicut pertinet ad eius essentiam scientia et intelligentia, sic eius scire et intelligere non est aliud quam dicere, id est semper praesens intueri quod scit et intelligit: necesse est ut, quemadmodum singulus pater et singulus filius et singulus eorum spiritus est sciens et intelligens, et tamen hi tres simul non sunt plures scientes aut intelligentes, sed unus sciens, unus intelligens: ita singulus quisque sit dicens, nec tamen omnes simul tres dicentes, sed unus dicens. Hinc illud quoque liquide cognosci potest quia, cum hi tres dicuntur vel a seipsis vel ab invicem, non sunt plura quae dicuntur. Quid namque ibi dicitur nisi eorum essentia? Si ergo illa una sola est, unum solum est quod dicitur. Ergo si unum est in illis quod dicit, et unum quod dicitur — una quippe sapientia est quae in illis dicit, et una substantia quas dicitur —, consequitur non ibi esse plura verba sed unum. Licet igitur unusquisque seipsum et omnes invicem se dicant, impossibile tamen est esse in summa essentia verbum aliud praeter illud de quo iam constat, quod sic nascitur ex eo cuius est. verbum, ut et vera eius dici possit imago et vere filius eius sit.
In quo mirum quiddam et inexplicabile video. Ecce enim cum manifestum sit unumquemque, scilicet patrem et filium et patris filiique spiritum, pariter se et ambos alios dicere, et unum solum ibi esse verbum: nullatenus tamen ipsum verbum videtur posse dici verbum omnium trium, sed tantum unius eorum. Constat enim ipsum esse imaginem et filium eius cuius est verbum; et patet quia nec imago nec filius suimet aut a se procedentis spiritus congrue dici potest. Nam nec ex seipso nec ex procedente a se nascitur, nec seipsum aut procedentem a se existendo imitatur. Seipsum quippe non imitatur nec a se trahit existendi similitudinem, quia imitatio et similitudo non est in uno solo, sed in pluribus. Illum vero non imitatur nec ad eius similitudinem existit, quia iste non habet ab illo esse, sed ille ab isto. Restat igitur hoc solum verbum illius solius esse de quo nascendo habet esse, et ad cuius omnimodam similitudinem existit. Unus ergo pater, non plures patres, unus filius, non plures filii, unus procedens spiritus, non plures procedentes spiritus sunt in summa essentia. Qui cum ita tres sint ut numquam pater sit filius aut procedens spiritus, nec filius aliquando sit pater aut spiritus procedens, nec umquam spiritus patris et filii sit pater aut filius; et singulus quisque sic sit perfectus, ut nullo indigeat: id tamen quod sunt sic est unum, ut sicut de singulis pluraliter dici non potest, ita nec de tribus simul. Et cum pariter unusquisque seipsum et omnes invicem se dicant: non tamen sunt ibi plura verba sed unum; et ipsum non singulorum aut omnium simul, sed unius tantum.
On this page