Text List

Capitulum 62

Capitulum 62

Quomodo ex his multi filii nasci videantur.

Capitulum LXII. Quomodo ex his multi filii nasci videantur.

Sed ne forte repugnet huic assertioni quod intueor. Nam dubium esse non debet, quia pater et filius et eorum spiritus unusquisque seipsum et alios ambos dicit, sicut se et alios intelligit. Quod si ita est: quomodo non sunt in summa essentia tot verba, quot sunt dicentes et quot sunt qui dicuntur? Si enim plures homines unum aliquid cogitatione dicant: tot eius videntur esse verba, quot sunt cogitantes, quia in singulorum cogitationibus verbum eius est. Item si unus homo cogitet plura aliqua, tot verba sunt in mente cogitantis, quot sunt res cogitatae.

Sed in hominis cogitatione cum cogitat aliquid quod extra eius mentem est, non nascitur verbum cogitatae rei ex ipsa re, quoniam ipsa absens est a cogitationis intuitu, sed ex rei aliqua similitudine vel imagine quae est in cogitantis memoria, aut forte quae tunc cum cogitat per corporeum sensum ex re praesenti in mentem attrahitur. In summa vero essentia sic sibi semper sunt praesentes pater et filius et eorum spiritus — est enim, sicut iam perspectum est, unusquisque non minus in aliis quam in seipso —, ut cum invicem se dicunt, sic videatur idem ipse qui dicitur gignere verbum suum, quemadmodum cum a seipso dicitur. Quomodo ergo nihil gignit filius aut eius patrisque spiritus, si unusquisque eorum verbum suum gignit, cum a se dicitur vel ab alio? Quot autem verba probari possunt de summa nasci substantia, tot eam necesse est secundum superiorem considerationem filios gignere, et tot emittere spiritus. Hac itaque ratione videntur in illa esse non solum multi patres et filii et procedentes, sed et aliae necessitudines.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 62