Capitulum 70
Capitulum 70
Quod illa se amanti seipsam retribuat.
Denique nullatenus verum videri potest, ut justissimus et potentissi- mus nihil retribuat amanti se perseveranter, cui non amanti tribuit essentiam ut amans esse posset. Si enim nihil retribuit amanti, non discernit justissimus inter amantem et contemnentem id quod summe amari debet; nec amat amantem se; aut non prodest ab illo amari. Quae omnia ab illo dissonant. Retribuit igitur omni se amare perseveranti.
Quid autem retribuit? Si nihilo dedit rationalem essentiam ut amans esset: quid dabit amanti si amare non cesset? Si tam grande est quod amori famulatur: quam grande est quod amori recompensatur? Et si tale est amoris fulcimentum: quale est amoris emolumentum? Nam si rationalis creatura, quae sibi inutilis est sine hoc amore, sic eminet in omnibus creaturis: utique nihil potest esse praemium huius amoris, nisi quod supereminet in omnibus naturis. Etenim idem ipsum bonum quod sic se amari exigit, non minus se ab amante desiderari cogit. Nam quis sic amet justitiam, veritatem, beatitudinem, incorruptibilitatem, ut iis frui non appetat? Quid ergo summa bonitas retribuet amanti et desideranti se, nisi seipsam? Nam quidquid aliud tribuat, non retribuit, quia nec compensatur amori nec consolatur amantem nec satiat desiderantem. Aut si se vult amari et desiderari, ut aliud retribuat: non se vult amari et desiderari propter se sed propter aliud, et sic non se vult amari sed aliud; quod cogitare nefas est. Nihil ergo verius, quam quod omnis anima rationalis, si quemadmodum debet studeat amando desiderare summam beatitudinem, aliquando illam ad fruendum percipiat. Ut quod »nunc« videt quasi »per speculum et in aenigmate, tunc« videat »facie ad faciem«. Utrum autem ea sine fine fruatur, dubitare stultissimum est, quoniam illa fruens nec timore torqueri poterit nec fallaci securitate decipi, nec eius indigentiam iam experta illam poterit non amare; nec illa deseret amantem se; nec aliquid erit potentius quod eas separet invitas. Quare quaecumque anima summa beatitudine semel frui coeperit, aeterne beata erit.
On this page