Capitulum 71
Capitulum 71
Quod illam contemnens aeterne misera sit.
Hinc utique consequenter colligitur, quod illa quae summi boni amorem contemnit, aeternam miseriam incurrat. Nam si dicitur quod pro tali contemptu sic iustius puniatur, ut ipsum esse vel vitam perdat, quia se non utitur ad id ad quod facta est: nullatenus hoc admittit ratio, ut post tantam culpam pro poena recipiat esse, quod erat ante omnem culpam. Quippe antequam esset, nec culpam habere nec poenam sentire poterat. Si ergo anima contemnens id ad quod facta est, sic moritur, ut nihil sentiat aut ut omnino nihil sit: similiter se habebit et in maxima culpa et sine omni culpa, nec discernet summe sapiens iustitia inter id quod nullum bonum potest et nullum malum vult, et id quod maximum bonum potest et maximum malum vult. At hoc satis patet, quam inconveniens sit. Nihil igitur videri potest consequentius et nihil credi debet certius, quam hominis animam sic esse factam, ut si contemnat amare summam essen- tiam, aeternam patiatur miseriam. Ut sicut amans aeterno gaudebit praemio, ita contemnens aeterna poena doleat. Et sicut illa sentiet immutabilem sufficientiam, ita ista sentiat inconsolabilem indigentiam.
On this page