Capitulum 72
Capitulum 72
Quod omnis humana anima sit immortalis.
Sed nec amantem animam necesse est aeterne beatam esse nec contemnentem miseram, si sit mortalis. Sive igitur amet sive contemnat id ad quod amandum creata est: necesse est eam immortalem esse. Si autem aliquae sunt animae rationales, quae nec amantes nec contemnentes indicandae sint — sicut videntur esse animae infantum —: quid de iis sentiendum est? Sunt mortales an immortales? Sed procul dubio omnes humanae animae eiusdem naturae sunt. Quare quoniam constat quasdam esse immortales, necesse est omnem humanam animam esse immortalem.
On this page