Text List

Capitulum 79

Capitulum 79

Quid tres summa essentia quodammodo dici possit.

Capitulum LXXIX. Quid tres summa essentia quodammodo dici possit.

Ecce patet omni homini expedire, ut credat in quandam ineffabilem trinam unitatem et unam trinitatem. Unam quidem et unitatem propter unam essentiam, trinam vero et trinitatem propter tres nescio quid. Licet enim possim dicere trinitatem propter patrem et filium et utriusque spiritum qui sunt tres: non tamen possum proferre uno nomine propter quid tres, velut si dicerem propter tres personas, sicut dicerem unitatem propter unam substantiam. Non enim putandae sunt tres personae, quia omnes plures personae sic subsistunt separatim ab invicem, ut tot necesse sit esse substantias quot sunt personae; quod in pluribus hominibus, qui quot personae tot individuae substantiae sunt cognoscitur. Quare in summa essentia sicut non sunt plures substantiae, ita nec plures personae.

Si quis itaque inde velit alicui loqui: quid tres dicet esse patrem et filium et utriusque spiritum, nisi forte indigentia nominis proprie convenientis coactus, elegerit aliquod de illis nominibus quae pluraliter in summa essentia dici non possunt, ad significandum id quod congruo nomine dici non potest; ut si dicat illam admirabilem trinitatem esse unam essentiam vel naturam et tres personas sive substantias? Nam haec duo nomina aptius eliguntur ad significandam pluralitatem in summa essentia, quia persona non dicitur nisi de individua rationali natura, et substantia principaliter dicitur de individuis quae maxime in pluralitate consistunt. Individua namque maxime substant id est subiacent accidentibus, et ideo magis proprie substantiae nomen suscipiunt. Unde iam supra manifestum est summam essentiam quae nullis subiacet accidentibus proprie non posse dici substantiam, nisi substantia ponatur pro essentia. Potest ergo hac necessitatis ratione irreprehensibiliter illa summa et una trinitas sive trina unitas dici una essentia et tres personae sive tres substantiae.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 79