Capitulum 78
Capitulum 78
Quae sit viva et quae mortua fides.
Quapropter, quantacumque certitudine credatur tanta res: inutilis erit fides et quasi mortuum aliquid, nisi dilectione valeat et vivat. Etenim nullatenus fidem illam quam competens comitatur dilectio, si se oppor- tunitas conferat operandi, otiosam esse sed magna se quadam operum exercere frequentia, quod sine dilectione facere non posset, vel hoc solo probari potest, quia quod summam iustitiam diligit, nihil iustum contem- nere, nihil valet iniustum admittere. Ergo quoniam quod aliquid operatur, inesse sibi vitam sine qua operari non valeret ostendit: non absurde dicitur et operosa fides vivere, quia habet vitam dilectionis sine qua non operaretur, et otiosa fides non vivere, quia caret vita dilectionis cum qua non otiaretur. Quare si caecus dicitur non tantum qui perdidit visum, sed qui cum debet habere non habet: cur non similiter potest dici rfides sine« dilectione »mortuas, non quia vitam suam id est dilectionem perdiderit, sed quia non habet, quam semper habere debet? Quemadmodum igitur illa »fides quae per dilectionem operature, viva esse cognoscitur, ita illa quae per contemptum otiatur, mortua esse convincitur. Satis itaque convenienter dici potest viva fides credere in id in quod credi debet, mortua vero fides credere tantum id quod credi debet.
On this page