Capitulum 8
Capitulum 8
Quomodo intelligendum sit, quia fecit omnia ex nihilo.
Sed occurrit quiddam de nihilo. Nam ex quocumque fit aliquid, id causa est eius quod ex se fit, et omnis causa necesse est aliquod ad essentiam effecti praebeat adiumentum. Quod sic omnes tenent experimento, ut et nulli rapiatur contendendo, et vix ulli surripiatur decipiendo. Si ergo factum est ex nihilo aliquid, ipsum nihil causa fuit eius quod ex ipso factum est. Sed quomodo id quod nullum habebat esse, adiuvit aliquid, ut perveniret ad esse? Si autem nullum adiumentum de nihilo provenit ad aliquid: cui aut qualiter persuadeatur, quia ex nihilo aliquid efficiatur?
Praeterea ,nihil' aut significat aliquid aut non significat aliquid. Sed si nihil est aliquid: quaecumque facta sunt ex nihilo, facta sunt ex aliquo. Si vero nihil non est aliquid: quoniam intelligi non potest ut ex eo quod penitus non est, fiat aliquid, nihil fit ex nihilo, sicut vox omnium est: quia de nihilo nihil. Unde videtur consequi ut quidquid fit, fiat ex aliquo. Aut enim fit de aliquo, aut de nihilo. Sive igitur nihil sit aliquid, sive nihil non sit aliquid, consequi videtur ut quidquid factum est, factum sit ex aliquo. Quod si verum esse ponitur, omnibus quae supra disposita sunt, opponitur. Unde quoniam quod erat nihil, aliquid erit: id quod maxime erat aliquid, nihil erit. Ex eo namque quod quandam substantiam maxime omnium existentem inveneram, ad hoc ut omnia alia sic facta essent ab ea, ut nihil esset unde facta essent, ratiocinando perveneram. Quare si illud unde facta sunt, quod putabam esse nihil, est aliquid: quidquid inventum aestimabam de summa essentia, est nihil.
Quid igitur intelligendum est de nihilo? Nam nihil quod videam obici posse vel paene fatuum, iam statui in hac meditatione negligere. Tribus itaque ut puto modis, quod ad praesentis impedimenti sufficit expedimen- tum, exponi potest, si qua substantia dicitur esse facta ex nihilo. Unus quidem modus est, quo volumus intelligi penitus non esse factum, quod factum dicitur ex nihilo. Cui simile est, cum quaerenti de tacente unde loquatur, respondetur: de nihilo; id est: non loquitur. Secundum quem modum de ipsa summa essentia et de eo quod penitus nec fuit nec est, quaerenti unde factum sit, recte responderi potest: de nihilo; id est: nequaquam factum est. Qui sensus de nullo eorum quae facta sunt, intelligi potest. Alia significatio est, quae dici quidem potest, vera tamen esse non potest; ut si dicatur aliquid sic esse factum ex nihilo, ut ex ipso nihilo, id est ex eo quod penitus non est, factum sit; quasi ipsum nihil sit aliquid existens, ex quo possit aliquid fieri. Quod quoniam semper falsum est: quotiens esse ponitur, impossibilis inconvenientia consequitur. Tertia interpretatio qua dicitur aliquid esse factum de nihilo, est cum intelligimus esse quidem factum, sed non esse aliquid unde sit factum. Per similem significationem dici videtur, cum homo contristatus sine causa dicitur con- tristatus de nihilo.
Secundum igitur hunc sensum si intelligatur quod supra conclusum est, quia praeter summam essentiam cuncta quae sunt, ab eadem ex nihilo facta sunt, id est non ex aliquo: sicut ipsa conclusio praecedentia convenienter consequetur, ita ex eadem conclusione nihil inconveniens sub- sequetur. Quamvis non inconvenienter et sine omni repugnantia ea quae facta sunt a creatrice substantia, dici possint esse facta ex nihilo, eo modo quo dici solet dives ex paupere, et recepisse quis sanitatem ex aegritudine. Id est: qui prius pauper erat, nunc est dives, quod antea non erat; et qui prius habebat aegritudinem, nunc habet sanitatem, quam antea non habebat. Hoc igitur modo non inconvenienter intelligi potest, si dicitur creatrix essentia universa fecisse de nihilo, sive quod universa per illam facta sint de nihilo; id est: quae prius nihil erant, nunc sunt aliquid. Hac ipsa quippe voce qua dicitur: quia illa fecit, sive: quia ista facta sunt, intelligitur: quia cum illa fecit, aliquid fecit, et: cum ista facta sunt, nonnisi aliquid facta sunt. Sic enim aspicientes aliquem de valde humili fortuna multis opibus ab aliquo honoribusve exaltatum dicimus: ecce fecit ille istum de nihilo, aut: factus est iste ab illo de nihilo; id est: iste qui prius quasi nihilum deputabatur, nunc illo faciente vere aliquid existimatur.
On this page