Text List

Capitulum 9

Capitulum 9

Quod ea quae facta sunt de nihilo, non nihil erant, antequam fierent, quantum ad rationem facientis.

Capitulum IX. Quod ea quae facta sunt de nihilo, non nihil erant, antequam fierent, quantum ad rationem facientis.

Verum videor mihi videre quiddam, quod non negligenter discernere cogit, secundum quid ea quae facta sunt, antequam fierent, dici possint fuisse nihil. Nullo namque pacto fieri potest aliquid rationabiliter ab aliquo, nisi in facientis ratione praecedat aliquod rei faciendae quasi exemplum, sive aptius dicitur forma, vel similitudo, aut regula. Patet itaque, quoniam priusquam fierent universa, erat in ratione summae naturae, quid aut qualia aut quomodo futura essent.

Quare cum ea quae facta sunt, clarum sit nihil fuisse, antequam fierent, quantum ad hoc quia non erant quod nunc sunt, nec erat ex quo fierent: non tamen nihil erant quantum ad rationem facientis, per quam et secundum quam fierent.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 9