Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Liber 8

Liber 8

Vtrum autem motus aliquando fuit, & non fuit, & corrumpetur in corruptione, in qua nihil mouebitur omnino. aut motus nec fuit generatus, neque corrumpetur, sed semper fuit, & semper erit, & hoc non habet corruptionem, nec fugit ab entibus, sed est, quasi vita omnibus, quae constituuntur per naturam. Omnis enim qui aliquid dixit de natura, dixit motum esse. non enim possunt loqui de factura mundi, & consyderare in eo, secundum quod currit generatio, & corruptio, si motus non sit. Sed dicentes plures mundos infinitos esse, quorum quidam generatur, & quidam corrumpitur, dicunt motum aeternum esse. modos enim generationis, & corruptionis cum motibus esse necesse est. Dicentes uero unum mundum esse, & non aeternum, secundum hoc etiam litigant de motu.

Si igitur possibile est in aliqua hora nihil moueri, necesse est hoc accidere duobus modis. Aut sicut dixit Anaxagoras, qui d. quod dia fuerunt insimul, & quiescentia tempore infinito, et quod intelligentia fecit in eis motum, et distinxit ea. Aut sicut dixit Empedocles, quod quandoque, mouentur, et quandoque quiescunt. mouentur enim quando amicitia facit de pluribus unum, aut quando lis facit de uno plura, & quiescut in temporibus, quae sunt interim, cum dixit. Secum dum autem quod unum innatum est oriri ex pluribus, Et quod com pletum est unum, rarificantur ex eo plura, Secundum hunc modis generantur, & sic non erit secudum eos aeternum. Secudum uero quod haec duo mutantur, et non finiuntur cum hoc, Secundum hunc mo dum semper mouentur circulariter. intelligendum enim est ex hoc, quod dixit, secundum uero quod haec duo, idest secundum uero quod haec duo transmutantur.

Et oportet nos consyderare de hoc, qnousque sciamus quomodo est. hoc enim non tantu est utile in uere sciendo aliquid in scientia naturali tantum, sed etiam prodest in uia inducente ad consyderationem de primo principio,

incipiamus igitur ex praedictis, in quibus praediximus distinctionem, & determinationem in artibus & nos incipiemus in rebus de terminatis prius in rebus naturalibus. Dicamus igitur quod motus est actus, eius quod innatu est moueri, secudum quod innatu est moue ri. Necesse est igitur illa esse, in quorum potentia est moueri vno quoque, motuum. Et sine hac definitione es homines concedunt quod non est necesse moueri nisi illud, quod potest moueri: & hoc necesse est unoquoque, motuum uerbi gra. quod non alteratur nisi illud, quod innatum est alterari, nec transfetur nisi illud, quod innatu est trasferri in loco. necesse est igitur ui res sit innata comburi prius, antequam comburatur, & combure re, antequam comburat.

Ista etiam necesse est, aut ut non sint talia, nisi in aliqua hora absque eo, quod talia erant, aut ut sint talia aeterne.

Si igitur unumquodque mobitium non mouetur, nisi postquam in sua potentia erit ut moueretur, necesse est ut ante transmutationem dictam, fuisset alia transmutatio, & motus, in quo suit possibile moueri, aut mouere.

Et, si in praeterito semper fuerit, talis dispositionis, sed non fuit motus, apparebit ex isto ipso sermone cum fuerit consyderatus ipsum non habere modu: & hoc apparet manifeste. Et sequitur in eo magna iprobabilitas, quando inuestigauerit quis bene. Quoniam, si illa, quae innata sunt mouere, & illa, quae innata sunt moueri, sint, & quandoque erit hic primus motor, & erit hoc motum, & quandoque non erit utrumque, sed quies, necesse est ut in hac dispositione ante illud sit transmutatio. quies enim aliquam habuit causam. nam quies est priuatio motus. quapropter necesse est ut ante primam transmutatione, sit transmutatio praecedens.

Et quaedam mouent singulariter, & quaedam mouent duos motus insimulauterbi gratia quoniam ignis calefacit, & non infrigidat: cognitio uero existimatur esse duorum contrariorum eadem. Sed apparet etia illic aliquod simile hoc modo. frigus enim quandoque cale facit, quandoque, reuertitur quoquo modo, sicut sciens peccat quadoque, quando utitur sua scientia perues se. Sed non omnia, quae possunt age re, aut pati, aut mouere, aut moue ri, necessario possunt hoc, sed quando fuerint talis dispositionis, aut quando fuerint uicinantia sibi ad inuicem: ita, quod quando fuerini uicinantia sibi, hoc mouebit, & hoc mouebitur, & cum fuerint in illa dispositione, in qua hoc innatum erit mouere. & hoc innatum est moueri.

Si igitur non fuerint semper mota, manifestum est quod non erant illius dispositionis, in qua hoc poterat mouere, & hoc moueri, sed alterum eoru transmutatur. necesse est enim hoc sequi in eis, quae sunt in capitulo ad aliquid. uerbi gra¬¬ tia quod, si hoc non fuerit duplum istius, & est modo necesse est trasmutationem esse, & si non in utroque, in altero. quapropter necesse est ut primam transmutationem praecedat transmutatio,

Deinde cum hoc, quomodo potest esse prius, & posterius, si tempunon sit:s & quomodo erit tempus si motus non sit: Si igitur tempus est numerus motus, aut alicuius motus, tunc tempus, si fuerit aeternu. necesse est vt motus sit aeternus. Sed videmus omnes, praeter vnu, conuenire in hoc de tempore. dicut enim ipsum esse non generatum. i. non nouum. & per hoc declarat Democritus impossibile omnia esse generata. dixit, quia tempus est non generatum. Plato vero generat ipsum. dicit enim ipsum generar: cum coelo: & quod coelum est generatum, & nouum.

Et etiam, si impossibile est vt sit tempus, aut vt intelligatur extra instans: & instans est medium, et est principium, & finis, sed principium temporis futuri, & finis temporis praeteriti: necesse est vt tempus sit aeternum. quoniam, si fuerit acceptum vltimum tempus, post quod non est tempus, necesse est vt sit in aliqua hora. impossibile est enim vt in tempore sit aliquid omnino, nisi instans. Si igitur instans est principium, & finis, necesse est vt etiam ex vtraque parte sit temVpus. si igitur fuerit ex vtraque parte tempus, manifestum est vt motus sit etiam. tempus enim est aliquod accidentium motus.

Et iste idem sermo dicitur in hoc quod motus non corrumpitur. Quoniam, sicut contingit dicentibus motu generari, vt trasmutatio aliqua praecedat primam transmutationem, ita cotingit hic, vt aliqua trasmutatio sit post vltimam tras mutationem. quonia aliquid cessa, re a motu, & cessare ab hoc, quod innatum est moueri. non sunt insimul.9. g: vt comburatur, & vt sit innatu coburi. quonia possibile est vt sit inatu coburi absqueo, quod comburatur. neque, etiam aliquid cessare ab hoc, vt sit innatu mouere & cessare a mouere erunt insimul.

Et etiam necesse est vt corrumpens eorrupatur: quado corrupet. & quod illud, quod corrupit istud corrupatur etiam, postquam corrupit illud, corruptio enim est aliqua trans mutatio. Et, cum hoc fuerit impos sibile, manifestu est quod motus est aeternus, & quod no est quandoque. & quadoque, no. & quod sermo dice tis hoc magis assimilatur stulto.

Et sermo dicentium hoc, magis assimilatur figmento. & similiter eius, qui dixit quod sic debet curre re natura rerum, & qui existima. uit quod principium est illud, de quo diximus ipsum esse, secundum quod fecit similitudinem Empedocles de dominio amicitiae, & litis, huius quadoque, & huius quadoque, quae mouet res necessario, et quies existit interim in tempore.

Et forte etiam illi, qui ponunt principium vnum, sicut Anaxagoras, ratiocinantur tali ratione. Sed nihil omnino naturale aut cur rens cursu naturali est sine ordine. natura enim est cam ordinis in oni, in quo est. & non est de actione naturae, aliquo mo vt omnia sint quiescentia tempore infinito, & post moueantur quandoque. Et nulla differentia est in hoc omnino, faciens quod motus sit magis nunc, quam ante. & nullus ordo erit in hoc aliquo modo. quod enim currit secundum naturam aut erit simplex ita, quod non sit quandoque, tale, & quandoque tale. ver. g. quod ignis ascendit superius naturaliter, absque eo, quod quandoque, est ascendens, & quandoque non: aut, si non fuerit semper vnius modi, conseruabit aliquam proportionem. Et ideo sermo Empedoclis est melior, scilicet quod totum quiescit quadoque, deinde mouetur. iste enim sermo facit aliquem ordinem, Sed deberet dicens hunc sermone non esse contentus in dicendo illum narratione tantum, sed deberet dicere causam eius, & non deberet aliquid ponere sine aliqua ratioe, sed aut inductione, aut demonstratione illud affirmare. ista enim posita non sunt causae. nec iste etiam, sed alia res sunt per amicitiam, aut per litem, & illa congregat, & ista se gregat. Et, si haec duo sint determinata ialiquibus duobus diuersis oportet dicere illa duo, quae sunt: sicut est determinatum in hominibus, quod illud, quod cogregat eos est amor, & quod inimici sunt illi, qui fugiunt se adinuicem. ponit enim quod in toto etiam est talis cur sus. & dicunt quoniam hoc existit in quibusdam rebus. sed hoc existere in temporibus aequalibus etiam indiget ratione verificante illud. Et vniuersaliter existimare quod principium sufficiens in hoc I est, quod semper talis est cursus & quod semper talis erit, non est rectum. & hoc est illud, ad quod reddit Democritus causas, in natura, scilicet quod primus fuit, & non finxit: & non oportet quaerere qualiter semper fuit principium. & hoc iudicium in quibusdam rebus non est verum. triangulus enim semper habet angulos aequales duobus rectis, sed principium est ad hano rem aeternam. principia vero non T habent alias causas, & sunt aeternae. Hoc igitur sit dictum in hoc quod non erat, aut erit tempus cum motus non erat, aut non erit.

Et non est difficile dissoluere in lud, per quod contradicitur huic. illa autem, ex quibus existimatur cum consyderatu fuerit de motu, possibile esse quod motus sit quadoque, ita, quod ante non fuit omnino, sunt ista prima. Quia non erit transmutatio aeterna omo. omnis enim trasmu tatio est ex aliquo in aliquid. et io necesse est vt duo contraria, in quibus est transmutatio, sint fines cuiuslibet transmutationis: & nihil mouetur sine fine.

Et etiam videmus quod possibile est, vt moueatur illud, quod no est motum, neque, in eo est motus omnino. v. g. in non animatis. videmus enim istas res, quod nec pars rei mouetur, nec totum, sed est quiesces, deinde mouetur quandoque, & esset necesse aut vt no moueretur in aliqua hora, si motus non sit, postquam non fuit, aut moueretur semper. Et hoc magis apparet in habentibus animas. quandoque enim sumus quiescentes, & nullus motus existit in nobis omnino, deinde mouebimur, & fiet in nobis ex nobilmetipsis principium motus, licet nullum extrinsecum moueat nos. hoc enim non videtur hmoi in vita ea rentibus. sed ista semper mouentur ab aliqio extrinseco alio. Viuum aut dicitur mouere se. & to, cum quandoque, sit quiesces complete, necesse est vt fiat i eo, quod mouetur, motus ex se, non extrinsecus. Quoniam, si hoc possibile est vt siat in animalibus, quid igitur prohibet vt hoc sit in toto etiam squo niam, si hoc est in mudo paruo, est etiam in magno. &, si est in mundo, erit etiam in infinito: si sit possibile, vt infinitum moueatur, et quiescat secundum totum.

Dicamus igitur ad hoc. sermo aut, qui primo fuit dictus scilicet quod motus ad contraria non est semper idem in numero, rectus est. dignius est igitur, vt sit necessarium, si motus eiusdem rei non semper est possibile vt sit idem scilicet v. g. vtrum sonus eiusdem chordae sit idem, aut est semper vnus post alium, licet chorda sit eiusdem dispositiois. Et, licet moueatur, sed secundum vtrumli, bet istorum fuerit, nihil prohibet vt sit hic vnus motus, ex hoc, quod est continuus, & aeternus. & hoc declarabitur post magis.

Aliquid aut moueri, postqua no mouebatur, non est inopinabile cu positum fuerit quod motus illius est extrinsecus ab eo. Et non intendimus hic qurere quo sit hoc, scilicet quo erit illud, quod mouet, & illud, quod mouetur, & est idem quandoque mouens, quandoque non. dicens en hoc non dubitat, nisi in hac intentione sola, scilicet quare quaedam entia non sunt semper quiescentia, et quaedam semper mota.

Sermo autem Tertius proprie existimatur esse locus dubitationis scilicet vt fiat motus, qui non fuit an te: & est illud, quod accidit in habentibus animas. animal eni primo quiescit, & post ambulat sine aliquo extrinseco mouente ipsum, secundum quod existimatur. Sed hoc est falsum. semper enim inuenimus aliquid moueri in animali. quod est naturale i eo, & ea istius motus animalis non est anima eius, sed aer, qui continet animal in eo, quod reputo. Et, cu dicimus ipsum moueri a se, non intendimus omni motu, sed motu locali. Et nihil prohibet, immo dignum est vt sit necessarium, vt in corpore siant plures motus a continente, quoru quidam mouent voluntate, et appetitum, & tunc ista mouebunt animal secundum totum. v. g. hoc, quod accidit apud somnum. quoniam, licet dormiens non habet motum sensus omnino, tamen animal non ex tergefit a somno, nisi quia aliquu motus est in eo. sed hoc etiam apparebit in sequentibus.

Et principium istius perscruta. tionis est, quod dictum fuit in quaestione praedicta, scilicet quare quaedam entia quandoque, mouentur, & quandoque quiescunt. Dicamus igitur, quod necesse est aut vt omnia quiescant semper, aut omnia moueantur semper, aut vt quaedam moueantur. & quidam quiescant. Et istorum etiam aut, vt illa, quae mouentur, moueantur semper, & illa, qui quiescut, quiescant semper, aut vt omnia sint nata eodem mo moueri, aut quiescere, aut tertium remanens. possibile enim est vt entium quaedam non moueantur semper, & quaeda moueantur semper, & quida in quibus succedit vtrunque, quod oportet nos dicere. per illud enim dissoluetur quae i stio contingens in hoc, & complebitur ista scientia, in qua sumus.

Dicere autem omnia esse quiescentia, & quaerere rationem su per hoc, & dimittere testimoniu sensus in hoc, est debilitatio discretionis, & dubitatio in hoc est in toto, non in parte. & hoc etiam non solum modo contradicit scientiae Na turali, sed & omnibus scientis, & omnibus opinionibus. omnia enim ista vtutur motu. Et etiam, quem admodum negare principia i Mathematicis, non est contradicere Mathematico, & similiter i aluscientus, & similiter negare hoc, quod diximus modo, non est cotradicere Naturali. fundamentum enim positum est ei, quod natura principium motus est.

Et fere sermo, dicens etiam quod omnia mouentur est falsus, sed mi nus extra naturam. natura enim quietis, sicut & motus. & secundum hunc modum non est res naturalis. Sed quidam dixerut quod entia mota non sunt quaedam, & quaedam non mota, sed omnia mouentur, & motus eorum est semper, sed hoc etiam absconditum est a nostro sensu. Et isti homines, et si non determinant quem motum in tendant, aut si intendut omnes motus, tamen non est difficile contra dicere eis. impossibile est enim aliquid augeri, aut diminui semper: sed inter ea est medium scilicet illud, ad quod peruenit augmentum, & a quo incoepit diminutio. Et iste sermo est similis ei, quod dicitur de distillatione super lapides, & diuisioni lapidis a planta posita. est enim quaestio similis praedictae. Si igitur, nos dissoluerimus istam quaestionem, statim dissoluemus hac quaestionem, in qua sumus. & bonus versifica tor dixit quod distillatio continua perforat lapidem Quaerendum est ligitur, si acciderit vt lapis perforetur hoc modo a centum guttis distillatis. non enim est necesse, si figut ta cadentes faciunt aliquam quantitatem, vt medium fiat in medic illius, sed ita est de gurtis, sicut de motu nauis scilicet quod aliquantulum guttarum mouet aliquam quantitatem. pars enim illarum non mouet tempore omo illa quatitatem. illud enim quod diuiditur per distillationem, diuiditur in multas partes. sed nulla illarum partium mouetur per se, sed insimul mouentur. Manifestum est igitur quod non est nt cesse ex hoc, quod diminutio diuiditur in infinitum, quod ex diminuto recedat semper aliquid, sed forte recedet ipsum totum. Et fecudi hunc modum est cursus de alteratione etiam, quaecuque alteratio sit. quonia no est necesse, si alteratum diuiditur in infinitum, vt propter hoc diuidatur etiam alteratio in infinitum, sed multotiens erit subito, sicut est congelatio. Et etia processus infirmi ad sanitatem debet esse in tempore. & non erit trasmu tatio eius in extremo temporis. & trasmutatio eius erit ad sanitatem, non ad aliud. Sermo igitur dicetis in habente hac dispositionem, quod semper alteratur, est dubitatio in eo, quod est valde manifestu. alteratio enim non est nisi ad contrarium. Et etiam lapis non fit magis durus, & magis mollis quam sit.

Et mirum est etiam vt lapis in suo motu tradatur ignorantiae in suo descensu ad inferius, aut in suquiete super terram, ita quod non percipiatur. Et etia terra, & vna quaeque aliarum rerum sunt quiescentes in suis locis propruis, et mobiles ab eis violente. Si ergo quaedam res sunt in suis locis proprus, sequitur vt non omnia moueantur. Ex istis igitur, & aliis similibus cre ditur quod impossibile est vt omnia moueantur semper, aut vt omnia quiescant semper. Neque etiam est possibile vt quaedam sint semper quie scetia, & quaedam semper mota, ita quod nulla res moueatur quadoque, & quiescat quadoque. Et dicendum est, in destruendo hoc, illud, quod diximus in destruendo illud, quod fuit ante dictum. inuenimus enim modos transmutationis, quos praedixi mus, fieri in eisdem rebus. Et cum hoc, qui dubitat in hoc non contradicit, nisi rebus manifestis. quonia, si non mouetur extra suam naturam, & ante erat quiescens, non erit hic augmentum, nec motus violentus. iste igitur sermo destruit generationem & corruptionem. & fere destruit motum etiam. omnes enim hores opinabantur quod gene ratio, & corruptio cuiuslibet ret est motus. illud enim ad quod transmutatur aliquid ipsum generatur, aut id in eo. & illud, ex quo transmutatur, ipsum corrumpitur, aut ex illo.

Declaratum est igitur ex hoc, quod quaedam res forte mouentur. & quaedam forte quiescunt. Dicere autem quod omnia quadoque, mouentur, & quandoque, quiescut, oportet modo habere solicitudinem de ipso secudum sermones praedictos, & ponere principium illius etiam de illis intentionibus, quos mode determinauimus, scilicet illud idem principium, a quo incoepimus prius.

Dicamus igitur, quod nia entia, aut erunt quiescentia, aut omnia, mota, aut quaedam quiescentia, et quaedam mota. Si igitur quaedam sunt quiescentia, & quaedam mota, necesse est, aut vt omnia quandoque quiescat, & quadoque, moueatur: aut vt quadam quiescat semper, & quaedam moueantur semper. & vt quaedam quandoque, quiescant, & quadoque, moueantur. Quonia autem impossibile est, vt omnia entia sint quiescentia, ia dictum est superius: & nos dicemus etam ipsum nuc. Quonia, si in rei veritate, eset sicut quidam dicunt, quod totum ens est infinitum, & non motum: sed tamen hoc non apparet sensui, sed videmus sensu quod plu res rerum entium mouentur. Si ligitur sit hic existimatio falsa, et vniuersaliter existimatio, erit hic motus. & similiter, si fuerit hic imaginatio, &, si fuerit hic existi matio quandoque, quod res est talis dispositionis, & quandoque ecom trario. existimatio enim, & imaginatio existimantur esse motus. Sed perscrutari de hoc, & quaerere rationem in eo, cuius scientia apud nos est ita firma, quod non indiget ratione, est de opere eius, qui no potest distinguere inter nobilius & ignobilius, & inter certum & in certum, & inter principium, & illud, quod non est principiu. Et secum du hunc modu ipossibile e et vt omnia entia moueatur, aut quaedam moueatur semper, quaedam quiescat sem per. Quod enim sufficit in cotradicendo totu hoc vniuersaliter est vnum certum. & est, quonia quaedam entia vi dentur moueri quadoque, et quiescere quandoque. Manifestum est igitur, quod impossibile est vt quaeda quis scant semper, & quaedam moueantur semper, quemadmodum apparuit quod impossibile est vt omnia quiescant semper, aut vt omnia moueantur semper.

Remanet nunc igitur consyderare, vtrum omnia entia sint talidispositionis, vt moueantur, & quiescat: aut quaedam sint talis disponis, & quaedam quiescunt semper, & quaedam mouetur semper. hoc enim est quod oportet nos nunc declarare Dicamus igitur, quod mouetia, et mota mouent, & mouentur quaedam per accidens, & quaedam per se. per accidens autem sicut omnia existentia in motis, aut mouentibus, & sicut illud, quod est quasi pars. Per se vero sunt omnia, quae mouent, aut mouentur, non quia exissunt in motore, aut in moto, nec quia pars eorum mouet, aut mouetur. Eorum autem, quae mouencur per se, quaedam mouentur ex se, & quaedam ex alio. Et istorum quaedam naturaliter, & quaedam. violente, & extra naturam. quod enim mouetur ex se, mouetur naturaliter, sicut vnumquodque, animalium. animal enim mouetur ex se. & omne, cuius principium motus est in eo, dicitur moueri naturaliter. & ideo animal secundum totum naturaliter mouet se: suum corpus autem possibile est vt moueatur naturaliter, & extra naturam. hoc enim diuersatur secundum motum, cui contiugit vt moueatur secundu ipsum, & secundum elementum, ex quo contingit, vt constituatur. Et illa, quae mouentur ex aliis, quaedam mouentur naturaliter, & quaedam extra naturam. Extra natura vero est sicut motus corporum terrestrium ad superius, & motus ignis, ad inferius. Et membra animalis etiam multotiens mouentur extra suam naturam propter modos sui situs, aut propter partes sui motus.

Et in rebus, quae mouentur extra natura, apparet proprie quod illud, quod mouetur, mouetur ab aliquo, quonia in illis, qui mouentur ab aliis, manifestu est. Deinde post illa, qui mouentur extra naturam, illa ex illis, quae mouentur natira liter, quae mouent: ir ex se, vt modianimalium. non enim latet de istis moueri ab aliquo, sed quo oportet determinare in aniinalibus motorem a moto. Videtur enim fere quod quem admodum in nauibus, eti aliis, quorum constitutio non est naturalis ita & in animalibus motor distinguitur a moto, & secundum hunc modum erit ipsum secundum totum mouens se. Sed illud, in quo est dubitatio proprie, est illud, quod remanet de diuisione praedicta. diximus enim quod eorum, quae mouentur ex alus, quidam mouentur extra na tura. ponendum est igitur quod quida mouentur naturatiter. Et ista faciunt dubitare, si mouentur ab aliquo. v. g. leuia, & grauia. ista enim mouentur ad duo loca opposita violente: & mouentur ad sua loea propria, leue quidem ad superius naturaliter, graue autem ad inferius naturaliter

A quo mouentur, non est manifestum in eis, sicut est manifestu, quando mouentur extra naturam. dicere enim ea moueri ex se impossibile est. hoc enim est proprius animalibus, & est propriu habentibus animas. Et, si ita esset, tunc esset possibile eis quiescere ex se. & dico, v.g. quod, si aliquis est eam suupsius in ambulatione, est et ca suup sius in dimittendo sui ambulationem. & ideo, si ascensus ad superius est ex ipso igne, manifestum est quod descensus ignis etia ad in ferius est ex ipso igne. & dicere etiam quod res, quae mouentur ex se, vno motu tantum mouentur, non est de ratione, si mouent se.

Et etiam quo est possibile vt aliquid continuum naturaliter conuenientium moueat seipsum Secundum enim quod est vnum, continuum, non cotiguu, est irreceptibile passionu. & secundum quod est se gregatu, erit tale, quod quiddam eius est innatum recipere, et quiddam agere. Nullum igitur istorum mouet seipsum, cum sit conuentens, neque, aliquid omnino cotinuum: sed necesse est vt motor in quolibet eorum sit distinctus a moto: sicut vt demus in carentibus anima, quando mouerit illa aliquod habentium animas.

Sed sequitur in istis, si mouentur naturaliter, vt semper moueatur ab alio. & hoc apparet diuidendo causas. Et debemus accipere in motoribus et illas intentioes, quas diximus Quemadmodum enim quaedam sunt mota extra naturam, v. g. quonia sagittam manganella mouere lapidem non est naturale: Et quaedam naturaliter, v. g. quod ca lidu in actu mouet calidu in potentia. & secundum hunc modum est dispositio de alus similibus. Et similiter etiam illud, quod mouetur naturaliter, est illud, quod est in potentia quale, aut quantum, aui vbi, cum principiu, quod est tale, fuerit in eo non accidentaliter. idem3 enim est quale, & quantu, sed alterum eorum est in altero per accidens, no per se. Ignis igitur, & terra mouentur ex alio, aut violente, quando mouentur extra naturam, aut naturaliter, quando mouentur ad suas actioes, quas habent i potentia.

Et, quia illud, quod est in potepe tia, dicitur multis modis, haec fuit cam vt illud, ex quo mouentur ista, et similia, est non manifestu. v.g. quod ignis mouetur ad superius, et terra ad inferius. Et addiscens est in potentia sciens alio mo ab eo, secundum quem illud, quod habet sciam, sed non scit est sciens in potetia. et illud, quod est in potentia. forte erit i actu, quado fuerit semper cogregatu agens, et recipies. v. 6. quod addiscens fit sciens ab eo. cuius scia in potentia erat aliud in potentia. quod enim habet scia, sed non scit, est sciens i potentia quoquo mosed iste modus potentiae no est ille modus, in quo erat prius, antequam addisceret. cum igitur fuerit in hac dissone, aget sua actione, & sciet tunc, nisi aliquid impediat. &, si non, contingeret vt esset in opposito scientiae, scilicet ignorantiae. Et secundum hunc modum currit dispositio de rebus naturalibus etia. frigidum enim est in potentia calidim. &, cum fuerit transmutatum erit tunc ignis, & comburet, nisi aliquid impediat. & similiter est de graui, & leui etiam. quandoque enim ex graui generatur leue, v. g. ex aqua aer, primo enim erat tale in potentia, & tunc fietleue, & faciet statim suam actionem, nisi aliquid impediat. actio enim lenis est vt sit in aliquo vbi, & superius. impedimentum autem accidit ei, quando fuerit in contrario loci eius. et secun dum hoc est cursus in quantitate. etiam, & in qualitate. Quamuis hoc debet quaeri, scilicet quare leuia mouentur ad vnum locum, & simili ter grauia. Et causai hoc est, quia sunt nata vt sint in aliquo vbi. & essentia grauis, & leuis est ista, il iud vbitari inferius & istud superius. Sed leue, & graue in potentia sunt multis modis, sicut diximus. aqua enim dum est aqua, est in potentia leuis quoquo modo: & , cum fuerit aer, possibile est vt impediatur, quin sit superius. sed, si illudipedimentum aufertur, statim auget sua actionem, & erit semper superius. et secundum hunc modum transmutatur quale etia ad illud, quod est in actu. sciens enim stati sciet, nisi impediatur: & ipsum et quatu extenditur, si nihil sit, quod impediat. illud aute, quod aufert impedimentum, quoquo mo est motor. et quoquo modo no est motor, v.g. quod, si aliquis homo auferat coru nam sustinentem pondus, aut auferat lapidem positum super vtre in aqua, tunc mouebit ista, sed per accidens: quemadmo dum pila, qui a pariete ressectitur, non mouetur a pariete, sed a pronciente. Declaratum est igitur quod nultum istorum mouet se ita, quod in eo sit principium motus, vt moueat, aut vt agat, sed vt recibiat actionem.

Et, cum omnia mota, aut mouentur naturaliter, aut extra naturam & vtolente: & omnia mota violente & extra naturam, mouentur ab aliquo alio: & ea, quae mouentur naturaliter, & ex se, mouentur ab aliquo etiam: & simili ter ea, quae non mouentur ex se, vt grauia, et leuia, mouentur aut extransmutante, & agente teue, aut graue, aut ex auferente impedimentum: necesse est igitur vt omnia mota moueatur ab alio. Et hoc duobus modis. Motor eni aut non per se mouet motum, sed quia aliud mouet ipsum, aut ita, quod ipse moueat per se. Et iste motor aut erit primum post illud aliud, aut erit medium plus quam vnu. v.g. quod baculus mouet lapidem. et mouetur a manu, et manus ab homine, homo autem non moue. tur ab alio. Et nos dicimus in omnibus eis mouere, scilicet in primo, et postremo, sed primum est dignius., ipsum enim mouet postremum & non postremum primum. postremum igitur non mouet sine primo, primum vero mouet sine postremo. verbi gratia, quod baculus non mouet, si manus non mouerit

Si igitur est necessarium, vt omne motum moueatur ab alio, &, vt motus eius sit ab alio, aut ita quod non sit motum, aut ita, quod sit motum: et si motus eius fuerit ex alio moto, necesse est hic esse primum motorem, qui non mouetur ab alio. Et, si non, sequitur, si primum fuerit huiusmodi, vt postremum sit necessario. impossibile enim e hoc procedere in infinitum, hoc, quod motum sit motum seper ex alio. infinita enim non habent principium mino. Si igitur oe motum moueatur ab alio, & primus motor mouetur, sed no mouetur ab aliquo, sequitur necio, vt moueatur ex se.

Et possibile est etiam hoc idem declarare secundum hunc modum. Omnis motor mouet aliquid, & per aliquid. motor enim aut mouet aliquid per se, aut per aliud v. g. quod homo aut mouet per se, aut per baculum. & proucit aliquid aut ipse vetus, aut lapis, quem eleuat vetus. & impossibile est quod moueat illud, per quod mouet, sine eo, quod mouet se. Si igitur fuerit aliquid, quod mouet se, non est necesse vt cum eo sit aliquid aliud, per quod mouet. et, si aliquid aliud sit, per quod mouet, necessario erit illic aliquid mouens etiam, no per aliquod, sed per se. &, si non, procederetur in infinitum. Si igitur mo tum mouetur ab alio, necesse est vt: hoc cesset, & non procedat in infinitum. haculus enim, si mouet, mouetur a manu, & manus mouet baculum. et, si manus mouetur ab aliquo alio, tunc mouens baculum erit aliquid aliud. Si igitur hic est semper aliquid aliud, quod mouet per aliquod, necesse est vt aliquid sit prius, quod mouet se. Si igitur, hoc mouetur, & non ab alio, sequitur necessario vt ipsum moueat se. secudum igitur hunc modum etiam. sequitur necessario vt illud, quod mouetur, aut mouetur ex motore sui sine medio, aut veniet post ad talem motorem.

Et hoc idem sequitur, si posuerimus consyderationem secundum hunc modum. Quoniam, si omne motum mouetur a moto, tunc necesse, est aut vt hoc accidat rebus per acci dens, ita, quod res, & si non mouet, nisi moueatur, sed tamen non quia mouetur: aut non sit ita, sed hoc est essentialiter. Primo vero, si fuerit per accidens, non sequitur necessario vt motor moueatur. Et, si ita fuerit, manifestum est quod est possibile in aliqua dispositione, vt nullum ens moueatur. quod enim est per accidens, non est necessariu, sed potest quin sit. &, si posuerimus illud, quod est possibile, quod non sit, nullum sequitur impossibi te, sed forte falsum. sed defectus motus, ita, quod nullus motus sit, est impossibile. iam enim declarauimus quod necesse est vt semper sit motus.

Et de necessitate sequitur hoc. Necesse est eni tria esse, motum & motorem, & per quod mouet. Motum autem necesse est vt moueatur. & non est necesse vt moueat. & illud per quod mouet motor, necesse est vt moueat: hoc enim etiam trasmutatur: & cum hoc est coniucti cum moto. & hoc manifestum est in motoribus in loco: quia necessario sunt contracta in aliquo spatio. illud autem quod mouet, non, quia illud per quod fit mouere, non mouetur omnino. Cum igitur inueni mus postremum, & est illud quod mouetur, sed in eo non est principiu motus: & inuenimus aliquid, quod mouetur, sed non ex alio, sed ex se, & est primu non ratione: ne cesse est vt tertium etia sit, & est illud quod mouet, & non mouetur. Et ideo Anaxagoras etiam bene dixit, cum dixit, quod intellioentia non mouetur, neque, recipit passione, nec admiscetur cum alio, cum posuerit ipsam principium motus. secundum enim hunc modum solu erit motor, scilicet vt sit non motum: & secundum hunc modum erit pminans, scilicet vt sit non ad ixtum.

Et postea si motor non mouet per accides, sed necessario: & si no mouetur, non mouet: sequitur necessario si moto: mouetur, vt moueatur aut illo eodem modo quo mouet, aut alio. v.g. aut vt calefaciens ipsum ealesiat ipsum: & sanas ipsum sanetur: & ipsum transferens trans feratur, aut vt trasferatur sanas. & sanetur transferes, aut vt aut, mentetur. Sed manifestum est hoc esse impossibile. necesse est enim vt diuisio perueniat ad indiuidua, vg. quod qui scit Geometriam alicuius rei: addiscit Oeometriam illius eiusdem rei: & quod proucit aliquid, pronicitur illo modo protectionis. Aut vt non sit secundum hunc modum: sed vnumquodque mouetur secundum vnumquodque gene, rum. v. g: vt transferent augmentetur: & augmentans alteretur ab aliquo: & alteras istud moueatur alio modo. sed si hoc fuerit, continget vt motus cesset. modi enim motus sunt finiti. Si aut aliquis dixerit, quod hoc reciprocatur ita, quod alterans transferatur: tunc erit sermo illi similis si dixerit de princinio quod transfertur: & sciens ad discit. manifestu est enim quod oe motu et mouetur a motore superiori& maxime a primo mouetiu: Sed hoc est impossibile. sequitur enim vt docens addiscat illud: de cuius quodam non habet scientiam: & de quodam hbet scientia. Et magis iprobabile etiam est hoc, quod sequitur ex hoc: vt oe quod innatu est mouere, sit innatum moueri: si oc quod mouetur, moueatur a motore moto. Hoc enim est simile sermoni: dicenti, quod oe quod innatum est sanare, est innatu sanari: & omne quod est innatu aedificare, est innatum aedificari aut ex primo, aut per plura media. v. g. quod omne quod innatum est mouere, innatum est moue ri ab alio. sed motus quo innatu est moueri secundum ipsum, no est motus, secundum quem innatum est moueri suum compar, sed alius motus. v. g. quod illud quod innatu est aedificari, innatum est doceri. sed si ascenderis ex hoc ad principium in aliqua dispositios: venies ad illum cundem vnodum: sicut diximus superius. Quoddam igitur huius quod diximus hic, est ipossibile: & quoddam fictum: & hoc est improbabile dicere, scilicet quod illud quod est inna tum alterare: necessario innatum est augeri.

Non igitur est necessaris vt motu moueatur ab aliquo semper, vt istud aliud moueatur. cessabit hoc igitur. & primum igitur motum aut mouebitur a quiescente, aut ip sum mouebit se. Si igitur est necessarium consyderare quod istorum duorum est causa, & principiu motus: vtrum illud quod mouetur ex se, aut ab alio. quilibet enim homo festinat ad ponendum hoc. illud. enim quod per se mouet in aliqua disposi tioe, semper est causa prima eius, cuius transmutatio est in illa dispositione etiam.

Oportet igitur nos consyderarem nunc de hoc, incipiendo alio modo, cilicet si aliquid mouet se, qualiter mouet, & quo modo. Dicamus igitur, quoniam necesse est vt omne motum diuidatur i diuisibilia. hoc eni. declaratum est prius in nostro sermoe de summis de natura. ce enim motu per se est continuum. Et impossibile est vt illud, quod mouet se, moueat se secudum totum. quonia, tunc secundum totum transferret, & transferretur eodem mo traslationis, & est vnum indiuisibile in sua specie, & tunc idem alterabitur, & alterabit: & sic sciet, et addiscet insimul, et sanabit, & sanabitur eadem sanatione. Et iam determinauimus etam quid intendimus, cu dicimus, quod aliquid mouetur, secundum quod mouetur: et est quod in potentia mouetur, & no in actu: & illud quod mouetur, semper nititur ad perfectione. & motus est perfectio non completa ei, quod imnatum est moueri: & motor aut ia exiuit in actu: v. g. quod calefacies est calidum, & vniuer saliter. est illud, quod iam habet for mam. & sic idem in eodem modo erit ea lidum, & non calidu insimul. & secundum hunc modum est de quali. bet aliorum rerum motarum, quarum motor est vniuocum secudum formam.

Necesse est igitur, vt illud, quod mouet se, sit quiddam motor, & quiddam motum. & apparet ex hoc, quod nos dicemus, quod illud, quod mouet se, non mouet ita, quod vtraque pars eius mouetur ab vtraque parte. tunc enim neutra pars erit motor primus, cum vtraque pars moueat se. quonia vt sit ca motionis illud, quod est prius, est dignius quam vt sit ta motionis cosequentis: & suum mouere ad illud est magis. Moue re autem fit duobus modis. quoru vnus est vt motum moueatur ab alio: & alius est vt moueat per se. V & illud quod est remotius a moto est propinquius principio. Et etia non sequitur necessario vt motum sic moueat, si motum ex se non fuerit. per accidens igitur mouet vtrunque eorum reliquum. ergo possibile est vt vtrunque eorum no moueat alterum. alterum igitur eorum erit motum tantum, & alterum motor non motum. Et etiam non est necessarium vt motor reuertatur & moueatur: sed est necessarium S vt sit aliquid quod moueat, & no moueatur, aut aliquid, quod mouetur ex se: si est necessarium vt sem per sit motus. & si non, tunc moue retur motu, quo moueret, & sic calefaciens calefieret.

Et impossibile est etiam, vt nulla pars eius, quod prio mouet se, nec plures vna, moueat scipsam. quo niam ipsum totum, si mouetur exR se, aut mouetur ab aliqua parte suarum partium, aut ipsum torum mouetur a seipso toto. Si ergo mouetur ita, quod aliqua pars eius, mouetur ex se, tunc illa pars est primum, quod mouet seipsum, quo nia ista pars singulariter mouet seipsam, illud autem secundum totum no. Et, si illud totum mouetur a seipso toto, tunc ista scilicet partes, etiam mouent se per accidens. Et, si hoc non est necessarium, neque, ponatur eas non moueri ex se, tunc igitur, quiddam totius mouet, & no mouetur, & quiddam mouetur. Et etiam, si aliquid secundum totum mouet se, & quiddam est motor. & quiddam motum, ABergo mouetur ex se, & ex A.

Et, quia aliquid mouet, autita,. quod moueatur ab alio, aut ita, quod no moueatur: & aliquid mouetur, aut ita, quod moueat, aut ita, quod non moueat omnino, necesse est, vt illud, quod mouet se, sit ex non moto, sed est motor et ex moto, sed non necessario est motor, sed currit secundum vtrulibet. Sit igitur Amotor, sed non motum: & Bmotum ab A, & mouens C: & C moueatur ex E, & nihil moueat omnino, quoniam, cum ad hoc peruentemus cum medis pluribus vno, ponatur vnum medium tantu esse. ABCigitur totum mouet se. sed, si abstuleriinus C, remanebit AEmouens se: A enim est motor, & Bmotum: et Cnon mouet se, immo non erit omnino motor. Neque BC mouebit se sine A: E enim mouet, quia mouetur ab alio, non a parte aliqua ipsius: ARn. solum mouet se. Necesse est igitur vt illud, quod mouet se, habeat in se motorem, sed est non motum, et motum. sed est non motor alicuius necessario, dum vtrunque conuenit, cum reliquo, aut tangit ipsum. Si igitur motor fuerit continuus: motum vero necessario est continuum:. manifestum est quod tota res erit mouens se, non quia quiddam ipsius est: tale scilicet mouens se, sed tota res mouet se, sed est motu, & motor, ita, quod quiddam eius est motor, et quiddam est motu. non enim ipsum secudum totu mouetur, neque, ipsum secundum totum mouet, sed mouet secudum A,& mouetur secundum B tantum.

Et quaeritur in hoc, si ex A, si fuerit cotinuu, et est moteren, motu, aut ex E, quod est motu, siminuatur aliquid, vtrum illud, quod re manet ex A, sit motor, et illud, quod remanet ex B, sit motu. Quo nia, si hoc fuerit, tuc ABno erit primu motu ex se, quonia ex A et Bauferetur aliquid, et reliquu mouet se. Dicamus igitur ad hoc quod no est inopinabile vt vtruque aut alteru, scilicet motum sit in potetia diuisibile, in actu autem no. sed, si diuidatur, tunc natura eius non erit illa eadem natura. & ideo non est inopinabile vt in diuisibilibus sit in potentia aliquid primum. Apparet igitur ex hoc, quod primus motor no est motu. quoniam, si motum cessabit cito, & mouetur ab aliquo, peruenietur ad primum motorem, qui non mouetur &, si perueniatur ad motum, sed est illud, quod mouet se, & facit ipsum quiescere, sequitur ex illo modo, & ex isto insimul vt primum in omnibus motis sit non moti.

Et quia motus necesse est vt sit semper, et nunquam deficiat, sequitur necessario vt sit hit aliquis primus motor, siue vnum, siue plura, et quod primus motor no sit motu.

Vtrum aut vnumquodque, moue tium, quae non mouentur, sit aeternum, non est intrans modo ad propositum. Quoniam aut necesse est vt sit hic aliquid, quod in se non sit motum, & sit absolutum ab omni transmutatione simpliciter, & per accidens quod mouet aliquod aliud, declaabitur hoc modo. Ponatur igitur hoc ee possibile in quibusdam vt sit quandoque, et no sit quadoque, sine generatione, & corruptione. dignius est enim illud, quod no diuiditur, quam do fuerit quandoque, & non fuerit, quandoque, vt esse cuiuslibet talis, aut non esse sit necessariu, vt sit sine transmutatioe. Ponatur igitur quod possibile est vt quaedam principia, et quid sunt non mota, sed sunt, mouentia, sint quandoque, & quadoque non sint. sed non est possibile vt oia sint talia. manifestu est enim quod hic est alia ca eorum, qui mouent se in ee eorum quadoque, et no esse eoru quadoque, omne enim moues se, necesse est vt habeat magnitudinem, cum illud, quod V non diuiditur, non mouetur. motor autem non sequitur aliquo mo vt habeat magnitudinem. Causa, vero in hoc, quod quaedam generatur, & quaedam corrumpuntur, et hoc esse perpetuum, non est vnum eorum, quae sunt no mota. sed no sunt semper in esse mota, ita, quod ista moueant semper, & per hoc moueat alia. quod enim est tale, nec non vnum huius, neque, omnia erunt cam rei perpetiae continuae. ista enim dispo, sitio, secundum quam sunt ista, est aeterna, & necessaria. ista autem omnia sunt infinita: sed non omnia existunt insimul.

Manifestum est igitur quod, si essent hic principia inumerabilia, cilicet principiorum, qui mouent, & non mouentur, & plura mouentium corrumpuntur, deinde generatur, & istud, quod non est motum, mouet aliud, & aliud mouet aliud, hoc non faceret aliquo modo, nisi esset hic aliquid, quod contineret etiam noc in vnaquaque rerum, quod est causa in esse quorundam, & non esse quorunda in hac transmutatione continua, ita, quod hoc sit causa motus istorum, & ista sunt causa motus aliorum.

Et, si motus fuerit aeternus, tue primus motor erit aeternus, si fuerit vnus. et, si fuerint plures vnotuc aeterna erut plura vno. Sed melius e opinari ipsu esse vnum, non plures. hoc enim complebitur per tria. et, si fuerint plures, melius est opinari ipsos esse finitos, quam infinitos. co tingentia enim, cum sint eadem, oportet esse melius habere finitos. res enim quae sunt per naturam, oportet vt accipiatur in eis pars finita, & melior in eo quod est possibile, & vnum sufficit. et prima rerum quae non mouentur, erit aeterna, & principium motus in alus rebus.

Et apparet ex hoc quod nos dicemus etia, quod est necessarium vt motor primus sit vnum aeternu. Declaratum est enim quod necesse est quod motus sit semper. et si motus fuerit semper, necesse est vt sit continuus semper. aeternum enim. est continuum: successiuum autem non est continuum. Sed si fuerit continuus, erit vnus. & vnus motus erit ab vno motore, & ab vno moto. quonia si mouet successiue, tunc ile motus non erit continuus. Ex istis igitur erit homo certus hic esse aliquod primum non motum.

Et erit magis certus in hoc est, quando consyderauerit principia, motuum. Quoniam, cum manifestum sit, quod entium quaedam quan doque mouentur, & quandoque, quiescunt. & per hoc fuit declaratum quod non omnia mouentur, neque omnia quiescut, sed quaedam quiescunt semper, & quaedam mouentur semper. illud enim quod habet vtrunque, & habet potentiam vt moueatur, & vt autescat, decla. rat ista. Et quia illud, quod habet talem dispositionem, manifestum est cuilibet: & intendimus declarare etia naturam vtriusque duoru modorum scilicet quod quaedam entium semper non mouentur, & quaedam semper mouentur: & incoepimus in hoc, & posuimus quod omne motum mouetur ab aliquo, & quod istud aut est non motum, aut motor, & ex se motum, aut ex alio semper & peruenimus ad hoc, quod mota habent principium motum, quod mouet se. & principium omnium est illud, quod non mouetur. & nos videmus aliqua talia, & sunt illa, quae mouent se, v. gr. genus habentium animas, & genus modorum animalium. Ista igitur faciunt existimare quod forte possibile est vt fiat motus sine eo, quod ante fuit omnino: quia nos in uenimus quod hoc accidit in istis: sunt enim quandoque non mota, deim de mouentur, secundum quod existimantur.

Sed debemus facere ita, quod motor essentialiter non moueat, ni si vno motu, & quod ipse moues isto motu, non quia est primum, quoniam non est causa ex se. sed in animalibus sunt alu motus naturales, qui non sunt ex illo, v. g. auae, mentum, & diminutio, & anheli tus. & istis motibus mouetur quilibet modorum animaliu sine eo, quod mouetur ex se, sed etia quiescit. Et causa istorum motuum est illud, quod continet ipsum, & multa aduenientia suo corpori, v. g. nu trimentum in animalibus quibul dam. quoniam, cum digeritur, dormiunt, & cum disfiguitur, expergefiunt, & mouent se. & primum principium est extrinsecu. & ideo non mouentur semper ex se continue. motor enim illorum est aliud ab eo, quod est, quando mouentur & Laborant secundum vnuquodque, mouentium. Et in omnibus istis mouetur primus motor, qui est causa eius, quod moueant se ex se: sed motus eius erit per accides. corpus enim mutat suum locum: & ideo mutat etiam locum illud, quod est in corpore: & quod est in vniuerso mouens se.

Ex hoc igitur erit homo certus quod, si aliquid fuerit ex eis, quae non mouentur, sed mouetur etiam per accides, im possibile est vt motus sit aeternus. Et ideo, si fuerit ne cesse vt motus sit aeternus, necesse est vt primus motor sit, qui no mouetur neque per accidens. sed necel se est, sicut diximus superius, vt in entibus sit aliquis motus, qui non cessat, & quod remaneat ipsum etiam in eadem dispositione, quoniam, cum principium remanserit, totum necessario remanebit, cum sit continuum cum principio. Et aliquid moueri per accidens ex se, aut ex alio, non est idem. illud enim quod mouetur ex alio, inuenitur etiam in quibusdam principus rerum, quae sunt in coelo, scilicet ea, quae transferuntur modis, transtationis pluribus vno: aliud autem inuenitur in corruptibilibus tantum.

Et hoc declarabitur post. primo autem, quia hoc impossibile est atio modo vt sit generatio, & corruptio, & trasmutatio aliaru, nisi sit hic aliquid, quod mouet, & mouetur. illud enim quod non mouetur, semper mouet eodem modo, quia, nunquam trasmutatur omnino in respectu moti. motum autem al alio, quod mouet, quia fit in dispostionibus diuersis in respectu rerum, ideo non erit causa eiusdem motus. & propter hoc, quia erit in locis, aut formis contrarus, ideo largitur per suum motum res contrarias, & quandoque erit quiescens sic, & quandoque motum. Et ap paret etiam ex hoc illud, in quo duus bitabamus prius, scilicet quare non omnes res mouentur, aut omnes quiescunt, aut sunt diuisae in duas partes, quarum vna est motum semper, & alia quiesces sem per, sed sunt hic res, quae mouentur quandoque, & quiescunt quandoque. Causa enim in hoc est manifesta. & est, quod quaedam res mouentur a non moto aeterno, & ideo mouentur semper, & quaedam no mouentur, nisi a moto transmuta bili, & ideo necesse est etiam vt sint transmutabilia. Illud autem, quod est non motum, quia est, sicut diximus simplex, & permanens in eadem dispositione, mouet vno motu simplici.

Deinde hoc apparebit manifeste magis, consyderando alio modo. consyderadum est enim, vtrum fit possibile quod aliquis motus sit continuus, aut non &, si hoc fuerit possibile, quis motus est iste, & quis motus est primus motuu. Manifestum est enim quod, si fuerit ne cesse est vt motus aeternus sit, & fuerit aliquis motus demonstratus primus, & continuus, necesse est vt primus motor moueat hoc motu, qui est necesse vt sit vnus, & continuus & primus.

Dicamus igitur quod, cum motus sunt tres scilicet in magnitudine, & in passione, & in loco, & necesse est, vt iste sit primus motuum. impossibile est enim augeri sine alterari. augmetabile enim potes dicere ipsum augeri simile, & potes dicere ipsum augeri per dissimile. nutrimen tum enim dicitur contrarium ad contrarium. & non copulatur in omni generato, nisi simile cum simili. necesse est igitur vt transmutatio ad contrarium sit alteratio. Sed, cum fuerit alteratio, necesse est vt aliquod alterans sit, quod extrabit illud, quod est in potentia calidum, in calidum iactu. Et manifestum est, quod dispositio motoris tunc non currit eodem modo sed forte quandoque erit propinquior alterato, & quandoque remotior. & hoc non potest esse sine tram statione. Si igitur sit necessarium vt motus aeternus sit, sequitur necessario vt trastatio aeterna sit primus motuum. &, si aliqua trastatio est prior, & alia posterior, necel. se est, vt prior sit aeterna. Et etiam principium omnium passionu est densitudo, & raritas. grauitas enim & leuitas, & mollities, & durities, & caliditas, & frigiditas existimantur esse modi densitudinis, & raritatis. & densitudo, & raritas sunt congregatio, & segregatio, per quas dicitur substantia ge nerani, & corrumpi. & quod congregatum est, aut segregatum, ne cesse est vt mutet locum. Et etiam augmentabile, & diminuibile mu. tant locu secudum magnitudinem.

Et apparet etiam quod translatio est primus motuu, consyderando hoc modo. Primum enim quemadmodum dicitur multiplex in aliis rebus, ita et dicitur in motu. Dicitur enim prius illud, quod, cum non fuerit non erunt alia, et potest esse extra alia. Et dicitur prius illud, quod est prius in tempore, aut in essentia. Quia igitur est necessarium vt motus sit aeternus, et non aeternus, nisi, aut quia es cotinuus, aut quia est successiuus: & est dignius vt sit continuus, quam vt sit suecessiuus, & melius: et opinamur quod illud, quod est secudum naturam, est melius, si est possibile: & possibile est vt sit continuus, et hoc declarabitur post, sed nuc ponatur quod ipossibile est vt aliquis motus sit continuus, nisi locatis: necesse est igitur vt traslatio sit primus motuum. non enim necesse est vt translatum moueatur alio motu omnino, neque, secundum augmentum, neque, secundum alterationem, neque, vt generetur, neque vt corrumpatur. sed impossibile est vt aliquis istorum sit, nisi sit motus localis, secundum que mouet primus motor.

Et et est primus in tempore. secundum enim aeternitatem tanti: potest moueri hoc motu. Sed indiuiduum quodcunque, quod habet generationem, habet motum localem post omnes motus necessario. non enim generatur, nisi postquam est alteratio, & augmentum. motus autem localis est motus perfectionis. Sed necesse est, vt aliud ab eo moueatur ante motum traslationis, quod est causa etiam in generatione genera bilium. absque eo, quod ipsum generetur, v.g. quod generans est cam geniti. Et, si non esset ita, existima retur quod generatio esset primus motuum, quonia necesse est vt primo generetur. sed, licet dispositio sit talis in indiuiduo vnoquoque, generabilium, tame necesse est vt sit hic aliquid prius generabilibus quod moueatur, & in se semper existat, & fit non generatum, et istud etiam habet aliquid aliud prius ipso. Et, quia est impossibile vt generatum sit primum: quonia tunc omnia mota essent generabilia es corruptibilia: manifestu est quod nullus motuum consequentium est prior scilicet augmentum, et alteratio, diminutio, & corruptio. omnia enim ista sunt post generationem. Et, si generatio non est prior translatione. ergo nullus modorum transmutationis est prior translatione.

Et vniuersaliter manifestum est, quod generatum est diminutum, & semper currit ad principius. & sic posterius in generatior est prius in natura. & translatio est postremu eius, quod inuenitur un generato. Et ideo quaedam viua non mouentur omnino propter priuationem instrumeuti, v.g. plantae & plura generata animalium: in perfectis autem est. Cum igitur translatio non inuenitur, nisi in eis, quae habent maiorem partem in natura, necesse est vt iste motus etiam essentialiter sit primus cateris motibus.

Et non propter ista tantum est prior, sed propter hoc etiam, quia est inter alios motus talis, quod non re mouetur illud, quod mouetur secu dum illud a substantia sua. iste enim solus non transmutat ipsum omnino in sua essentia, sicut transmutatur apud alterationem secundum qua litate, et apud augmetum, & diminutione secundum quatitatem.

Et manifestum est, quod se proprie hoc motu mouet prima intentione. et dicimus quod primu prm cipium in motis, & motoribus est illud, scilicet illud, quod mouet se.

Apparet igitur ex hoc quod translatio est primus motuum. Quae autem translatio sit prima declaratum erit nunc. & manifestabitur cum hoc per hanc eandem viam illud, quod posuimus positione in hoc loco, & prius, sci licet quoniam possibile est vt aliquo motus sit continuus, et aeternus.

Dicamus igitur, quod apparet impossibile esse aliquem motum aliorum esse continuum ex hoc ser mone. Motus enim, & omnes modi transmutationis sunt de opposito in oppositu. v. g. quoniam duo termini generationis, & corruptiois. sunt esse, et non esse. & duo termini alterationis sunt duo contraria. & duo termini augmenti sunt magnitudo, et paruitas, aut perfectio, & diminutio magnitudinis. & illa, quae sunt ad partes contrarias sunt contraria. & quod nunquam mouetur motu demostrato, et fuit ante necessario quiescens. manifestum est igitur quod transmutatum quiescit, quando peruenerit in contrarium. Et secundum hunc modum est de modis trasmutationum. corruptio enim et generatio sunt opposita simpliciter, & quae sunti vnoquoque, indiuiduo sunt opposita, eis, quae sunt in alio. Et ideo, si no fuerit possibile vt aliquid transmutetur insimul duobus modis, transmutationis oppositis, impossibile est vt transmutatio sit continua, sed necesse est vt inter ea sit tempus. non enim est differentia inter hoc, quod modi transmutatiois com. tradictorum sint contrarum, aut non contrarum, duin hoc solum sit impossibile in eis scilicet vtisimul existant in eodem. hoc enim no indigetur in hoc sermone. Nec etiam indigetur hoc, cilicet quod non est necessarium vt gene ratio sit in cotradistorus. Nec hoc etiam, quod transmutatio est contraria quieti. quod enim non est, dignum est, vt non sit possibile vt quiescat: corruptio autem inducit Mad non esse. sed illud, quo indige¬¬ tur in hoc sermone, est hoc solum, Lvtrum inter ea fit tempus. quoniam, si hoc fuerit, impossibile erit vt transmutatio sit continua. nostra enm indigentia in primis duabus rebus non fuit ad contrarietate, sed ad hoc, quod impossibile est vt exstant insimul. Et non debemus per care propter hoc, quod idem erit cotrarium pluribus. v.g. quod motus est contrarius quieti, & contrarius motui, qui est ad contrarium: sed non debemus nos consyderare in hoc solo scilicet quodammodo vno, et non quodam modo alio. motus igitur, & quies opponuntur motui contrario, v.g. quod aequalitas, & temperamentu superabundantiae, & diminutioni: & quod impossibile est vt sit insimul, neque, duo motus oppositi, neque, duo modi transmutationis oppositi.

Et etiam malum est omni mo exissimare de generatione, & corruptione, quod res, quado generatur. necesse est vt corrupatur stati, & non remanet tempore omo. Et hoc erit certitudo de hac intetione in aliis partibus. cursus enim est in illis omnibus eodem. modo .

Et nos declarabimus mo, quod possibile est vt sit hic motus, infinitus, vnus, & continuus. est enim aut totius translati, aut circulari ter. Dicamus igitur quod emne est tras latum, aut circulariter, aut recte, aut motu mixto. si igitur alter istorum non iuerit continuus, ipossibile erit vt compositus ex ambobus sit cotinuus. et manifestum est quod translatu per. inea rectam finita non mouetur cotinue: reuertitur enim recte: et quod reuertitur recte, mouetur duobus motibus contrarus. motus. nanloco ad superius est cotra rius motui ad inferius: & motus ad anterius est cotrarius motui ad posterius: et motus ad sinistrum est contrarius motui ad dextru. isti enim sunt modi cotrarietatis in loco. Et M determinauimus prius quis motus sit vnus continuus, & diximus quod est motus, qui est eiusdem rei in vno tempore, & in eo, quod non diuersatur secudum forma, scilicet secudum spem. illa enim per quod complebitur hoc, sunt tria, motum scilicet v. g. homo, aut Deus: et quado, v. g. tepus: et tertiu est illud, in quo est motus scilicet locus, aut passio, aut forma, aut magnitudo. contrari aut differunt se cundum formam, & non secundum natura. At illi autem modi, quos dixi mus, differunt secundu locu. Et signu quod motus de Aad Eest com trarius motui ex Bad A, e, quia contradicunt sibi, & resistut, quam do fuerint insimul. Et similiter est et, cum fuerit i circulo. v.g. de motu ab Aversus B, & de Bversus A. quonia resistunt, et contradicunt sibi. si igitur fuerint continui, non habebunt reuersionem, neque restexionem, quoniam cotraria sunt se corrumpentia, & sibi resistentia. et motus ad latus non resistit motui ad superius.

Et hoc apparet magis, scilicet quod impossibile est vt motus per uneam rectam sit continuus, ex hoc scilicet quod illud, quod resfectitur, necesse est quod quiescat, non solum modo illud, quod mouetur secundum lineam recta, sed etiam illud, quod mouetur per circulum. non enim est ea dem intentio aliquid moueri circulariter, & aliquid moueri per cum culum. forte enim mouetur eudo super ipsum, et forte, cum peruenerit ad illum locum, a quo incoepit moueri, reuertetur. & homo certus est, quoniam talis motus necesse est vt quiescat non sensu tantum, sed ratione. Et hoc est principium illius. quonia hic sunt tria, principium, & medium, & postremum, medium apud vtrunque extremorum est vtrunque, & est in numero, vnum, & in respectu duo. Et etiam illud, quod est in potentia, est aliud ab eo, quod est in actu Et ideo quodcunque punctum imaginaueris inter duo gextrema. est medium in potentia, & non est in actu, nisi quando diuiserit illam, & quando cessauerit quiesces apud illum punctum, deinde incoeperit moueri, tunc igi tur medius punctus erit principi¬¬ um, & finis, principium postremi & finis primi. Verbi gratia quod Amoueatur, & quiescat apud E, deinde moueatur ad &C. cum autem mouetur secundum continuationem, impossibile erit vt A sit in B, aut separetur ab ipso, sed erit in eo tantum in instanti, non in tempore omnino, & instas non diuidit, totum, s. lineam. Si igitur aliquis posuerit quod, cum Atrasfertur, erit in E, & separabitur ab eo tunc erit quiescens. impossibile enim est vt Asit insimul in E, & sepa retur ab eo. ergo hoc erit in duobus puctis diuersis temporibus. ex quo sequitur vt Aquiescat in puncto B. & similiter in alis punctis. quoniam ratio est eadem in omnibus. Quando autem Amotum vtitur E, quod medium est pro principio, & fine, necesse est vt quiescat, quia ponit ipsum duo. sed quia incoepit a puncto A, separatur a principio, & sic in puncto C cum completur suus motus. quiescat.

Et ideo oportet nos ratiocinart per hoc in dissolutione quaestionis. est enim locus dubitationis. Quoniam, si spatium Hest aequale spatio &, & Amouetur continue de extremitate Had B, ad H reuer. tendo, & insimul fuit in puncto E, & Cmouetur de extremitate & aequaliter, & in eadem velocitate, tunc C incedit citius ad O, quam Aad H. illud enim quod incedit in processu, necesse est vt incedat citius. AIgitur non fuit in E, & separabitur ab eo isimul & similiter fuit diuersum. quoniam, si esset insimul, non diuersa retur, sed necesse est vt quiescat, CErgo non oportet ponere quod, cum Afuit in B, mouebatur A ab ex tremo E. quoniam, si Afuit in B, & separatum est ab eo, et hoc im possibile est esse insimul, quoniam. positum est quod hoc fuit in differentia temporis, non in tempore. Manifestum est igitur, quod in com. tinuo impossibile est vt hoc dicatur. in restexo vero necesse est vt hoc dicatur, scilicet quies quoniam, si quado Amouetur, fuerit extremum E, finis, & principium, tunc vnopuncto. vtetur pro duobus. & ideo necesse est quiescere, non ita, quod insimul proueniat ad B, & recedat a B.&, si non , tunc illic insimul esset, & non esset in eodem instanti.

Et non oportet dicere illam solutione in praedicta quaestioe prius. Quonia impossibile est dicere quod motum erit super CH, aut super B, in loco differentiae temporis, ita quod non fuit in ipso, neque, separati ab eo. illud enim quod est in actu, non in potentia, necesse est vt perueniat axfinem, & puncta, quae sunt in 1 dio, sunt in potentia, ista autem sunt in actu, & est finis ab inferiori, & principium a superiori. Et similiter etiam est de motibus. Necesse est igitur vt restexum super lineam rectam quiescat. impossibile est igitur vt in linea recta sit motus continuus aeternus. Et secundum hunc modum debemus opponere sermoni genonis, dicentis quoniam illud, quod pertramsit spatium, necesse est semper pertransire medietates: sed medietates sunt infinitae: & infinita non possunt pertransiri: impossibile est ergo illud spatium pertransiri. Aut qui hoc dicit alio modo, sicut alii dicunt, quod necesse est, du homo mouetur, vt numeret medieta. tes, vnam post aliam. Et tunc, cum pertransit totam medietatem, tuc numerat numeros infinitos. & ma nifestu est quod hoc est ipossibile.

Dicamus igitur ad hoc, quod in praeteritis sermonibus dissoluimus hanc quodnem, cu diximus quoniaam, tempore sunt partes infinitae. quoniam, no est impossibile vt aliquid pertraseat res infinitas in tempore in finito. & infinitu eodem mo existit in logitudine, & tempore Sed ista responsio sufficit in hac qone, quaestio enim est, vtrum sit possibile in tepore finito pertransire, & numerare res infinitas: secundum aut re, & in res veritate non sufficit. quonia, sibo diuiserit logitudinem, & dimiserit quaerere, vtrum sit possibilet tempore finito pertransire res infinitas, deinde quaesiuit hoc in ipso tempore: nam tempus habet differentias insinitas: tuc ista resposio non erit sufficites. Sed oportet nos dicere verum, & est illud, quod prius diximus scilicet quod, cum aliquod diuidens diuiserit cotinuum in duo media, tunc vtetur hic eodem pucto pro duobus. facit enim ipsum principium, & finem. et similiter facit qui nuerat, aut qui diuidit medietates. Cu igitur fuerit aliquid diuisum hac diuisione, non erit continuum, siue fuerit linea siue motus. motus. enim continuus est continuis & in continuo certae sunt medietates infinitae, non in actu, sed in potentia. Cum igitur posuerimus medietates in actu, tunc non erit continuum, sed necesse est vt quiescat. & hoc sequitur manifeste in eo, qui numerat modietates. necessario enim numerat idem punctum pro duobus. quoniam erit finis alterius duarum medietatum, & principium alterius medieta. tis, sed non numerat continuum pro vno, sed pro duabus medietatibus. Et ideo respondendum est quaerenti vtrum sit possibile pertransire res infinitas, aut in tempore, aut in to gitudine, sic, quoniam quodammodo hoc est possibile, & quodammodo impossibile. in actu quidem est impossibile, in potentia vero possibile. quoniam illud, quod mouetur continue, per accidens pertransit res infinitas, simpliciter vero non. accidens enim est, quod accidit lineae, vt essent medietates infinitae, secundum autem suam essentia non.

Et manifestum est quod, si homo non posuerit punctum in tempore, distingues prius, & posterius posterioris, rei in re, semper tunc idem erit ens, & non ens: &, cum est ens, non est ens. punctus enim qui est ambobus, & continuus priori, & posteriori, est idem in numero, sed in respectu non est idem. est enim finis illius, & principium istius. in passione vero semper est postremae passionis. Sit igitur tempus A E, & passio C& haec passio sit in toto tempore Aalbum, & in tempore Bnon album. in tempore igitur Cerit album, & non album. quoniam in quocunque loco fuerit acceptum in A, dicetur vere quod in eo est album, quoniam in hoc toto tempore fuit album. & in Best non album: & in C est interim. noergo oportet concedere quod est in instati insimul, sed in instati, quod est finis: & est illud, in quo est E, & hoc est postremum. &, si sit al bum, & corrumpitur album in toto A, tunc illud non fit, aut corrupitur, nisi in B. & ideo igitur, si fuerit album, aut non album, tunc primo erit verum dicere hoc in eo. &, si non, quando fit aliquid, non est illud, & quando corrumpitur. est illud, a quo transmutatur. aut erit necesse vt insimul sit album, & non album, & vniuersaliter tale esse, & illud non esse. Si igitur illud, quod est nunc, & non fuit an te, necesse est vt generetur, & quocd generatur, dum generatur, non est illud apud genorationem, impossibile est igitur vt tempus diuidam tur in tempora indiuisibilia, quontam, si fuerit Cin tempore A. erit album, deinde insimul erit album. est igitur album in alio tem pore indiuisibili, sed est consequens,. scilict in tempore B. &, quia in tempore Anon fuit album, in Bvero fuit album, ideo necesse est vt interim sit aliqua generatio. & ideo necesse est vt etiam sit tempus, in quo fuit generatio. Et ista ratio non contingit eis, qui non dicunt partes esse indiuisibiles. in puncto enim qui est finis, & desitio temporis, in quo generatur res, in eo efficitur, res generata, & ens, ita, quod omnino non sit conseques. tempora autem indiuisibilia sunt successiua, Manifestum est igitur quod, quando aliquid in toto tempore Ageneratur, tunc illud tempus, in quo veneratur, non est, in quo fuit addens toti tempori, in quo generabitur tantum.

Istae enim sunt ratiocinationes, & quibus homo debet esse certus, quoniam sunt conuenientes, & consequentes de suis similibus. Si aute posuerit cosyderationem de hoc secudum Dialecticam, sequitur hoc idem aluis modis, quos narrauimus. Dicamus igitur, quod omne motum secundum continuationem, nisi aliquid occurrat ei, illud, quod est trarmutatum ad ipsum, mouenatur iprimo. v.g. quod, si Afuit ad B, ad ipsum fuit finis motus eius in primo: & non solum modo intendit ad ipsum, quando fuit prope ipsum, sed intendebat illud a principio motus. non enim est illic ea, propter quam sit dignius vt tunc intenderit in ipsum magis quam primo. et similiter est de alis. Et illud, quod transfertur ex A, si, quando peruenerit in B, reuertatur ad A, si mouetur secundum continuationem, tunc, quando mouebatur de Aad E, in illo et tempore mouebatur ad A, motu, qui est C. secundum igitur hoc mouetur duobus motibus contrarujs insimul. isti enim duo motus secundum rectitudinem, sunt contraru. & cum hoc cotingit, vt trasferatur ab eo, in quo no est, 2. ab eo, in quo non fuit. & , cu hoc su impossibile, necessario quiescit tunc, & sic motus non erit vnus motus. in quo enim interponitur, quies, non est vnus.

Et hoc apparet magis in omni motu ex hoc sermone etiam. Quonia, si omne motu no mouetur, nisi aliquo istorum motuu pdictoru, necesse est vt quiescat quiete opposita illi motui quo mouetur. nullus enim est motus hic praeter illos. & motu non mouetur semper isto modo motus scilicet motibus diuersis in specie, neque, est etiam aliqua pars totius moti. ergo necesse et vt prius quiescat quiete opposita motui. quies enim est priuatio motus. Si ligitur motus recti sunt cor. carum et est impossibile vt moueatur aliquid duobus motibus contrarijs in simul, tunc illud, quod transfertur de Aad c, impossibile est vt insimul transferatur exCad A. &, cum non mouetur istis duobus motibus contrarus insimul, & mouetur hoc motu, necesse est vt quiescat, antequam moueatur ad C. ista enim ques est opposita motui ex C. Et de claratu e igitur ex hoc, quod diximus, quod iste motus no e continuus.

Et etiam iste sermo est magis conueniens, quam pdictus. et est vt insimul corrumpatur non album, & fiat album. Cum igitur alteratio fuerit continua ad album, & ex albo, et hoc non durat aliquo tempore tunt insimul corrumpitur non album, & fit album, deinde fit non album. vnu igitur tjns erit tribus. Et etiam non sequitur, si tempus est com tinuum, vt motus sint cotinui, sed successiui. Et, si non, quo erit idem postremum cotrariorum duorum, v.g. postremum albedinis, & postremum nigrediniss

Motus aut circularis est vnus. & continuus. non enim sequitur ex hoc aliquo modo ipossibile. Quoniam illud quod mouetur ex A, mouetur ad A eadem intentione. ad illud enim ad quod peruenit, ad illud est mouetur: sed non mouetur duobus motibus contrarus insimul, neque oppositis. Non enim omnis motus ad auiquid est contrarius ei, qui est ab illo, neque oppositus. Sed contraru sunt illi, qui suut recte, isti enim sunt contrarum secundum locum, v.g. illi, qui sunt secundu diametru, qui maxime distat. oppositi aut sunt illi, qui sunt in eade longitudine. & ideo no est remotum quod ille motus sit continuus, & nunquam cesset ommo. Motus enim circularis est ab aliquo loco ad illu eudem locu: Motus at recto est de vno loco ad aliud. Et motus et i eadem reuolutioe no erit illud, quod mouetur secudum illui eisdem locis omnino: illud at, quod mouetur motu recto, erit i eisdem locis multoties. Motus igitur, i quo illud, quod mouetur, erit in loco post auiu, pot esse continuus: motus autem, in quo illud, quod mouetur, erit in eodem loco multotiens, non pot esse continuus: quoniam necesse est vt illud, quod mouetur secudum illud, moueatur duobus motibus oppositis isimul. Et io impossibile e, vt aliquid moueatur in semicirculo, aut i alio arcu omnino se cudum continuationem. necesse est enim vt multoties moueatur eisdem motibus. et, vt trasmutetur modis trasmutatiois cotrarus. quonia finis no com lugitur cu principio: in circulo aute est ifinitu, et est solus perfectus.

Et apparet ex hac diuisioe, quod impossibile est, vt alu motus sint cotinui. contingit enim vt in omnibus istis iterentur motus. v. g. in alteratio ne erit iteratio iter duo extrema, & in quantitate erit iteratio in magnitudinibus, quae sunt in medio, & in generatione, & corruptione similiter. & nulla est differentia in hoc quod res, in quibus est transmutatio, sint multae, aut paucae, neque, in hoc vt in medio ponatur aliquid, aut auferatur. contiget enim vtroa mo vt idem iteretur. Declaratu est igitur ex hoc, quod de loquentibus in naturis non bene dicut, qui dicut omnia sensibilia semper moueri. quoniam necesse est vt non moueantur, nisi altero istorum motuum, & dignior motuum in hoc apud eos est alteratio. dicunt enim quod omnia semper siuunt, et diminuuntur. & posuerunt generationem, & corruptionem esse alte rationem. Et declaratu est hoc vni uersaliter in omni motu scilicet quod impossibile est vt aliquid moueatur omnino secudum cotinuationem, nisi in motu circulari. et io impossibile est vt moueatur secundum cotinuationem in alteratione, aut augmento, Hoc igitur dicimus, quoniam nulla transmutatio est infinita, et comtinua, nisi motus localis circularis.

Et manifestum est, quod motus tur cularis est primus motuum localium. Omnis enim translatio, sicut diximus prius, aut est circularis, aut recta, aut mixta. Mixta aut necesse est vt praecedant illae duae: ex illis enim existit. & vt recta praecedat circularis, quia est simplex, et perfecta. quonia impossibile est, vt aliquid moueatur per linea recta infinitam. quonia nihil est aliquid huiusmodi infinitum. neque, et, si esset, esset aliquid, quod moueretur per illud., quod enim est impossibile, no erit: & pertransire infinitu est impossibile. Motus autem per linea rectam finita, si refssectatur, erit copositus, & erunt duo motus. &, si non restectetur, erit diminutus, et corruptibilis. Et in natura, & in tone, & in tempore praecedit perfectum diminutu, et incorruptibile corruptibile. Et et motus, qui pt esse aeternus, pcedit motu, in quo est hoc impos sibile. Et motus circularis est possibile vt sit aeternus, ali vero non, neque, corruptibiles, neque, alii modorum cessantium est possibite vt sint aeterni. cessatio enim est necessaria in eis: & cessatio non est nisi in corruptione motus.

Et recte contingit vt motus circularis sit vnus, & continuus, non motus rectus. in recto enim principiu est terminatum, & finis, & medium, & omnia ista sunt existentia in eo. & ideo incoepit motum in eo ab aliquo loco, & completur suus motus, omne enim quod mouetur su per ipsum, quiescit apud extrema, aut incoepit, aut ex quo est. In circulari vero vltima sunt non terminata. quonid in circunferentia non est locus, qui sit dignior vt sit extremum, quam alius. quilibet enim eodem mo est principium, & medium, et finis. et io motu super ipsum semper est in principio, et in medio, et in fine, et non est in aliquo eorum in aliquo tempore. Et ideo sphaera mouetur, & quiescit quodammodo, quia tenet eundem locum. Et causa in hoc est, quia omnia ista accidunt centro, est enim principiu magnitudinis, et medium, et finis. Et io, quia est extra circunferentiam, et ideo curculus non habet locu, i quo quiescat, postquam peruenerit ad illum. quia Seper mouetur circa medium, & non ad vltimu. et io totu permanet semper, cum sit quiescens quodamo, & moueatur secundum continuationem. Contingit aut in hoc motu aliquid, & suum couersum. motus enim circularis, quia e mensura, otum motuu, necesse est vt sit primus. dmia enim mensuratur per prima mensura. & quia est primus, est mensura alioru motuu. Amplius aut motus circularis solus est possibilis vt sit aequalis. res enim quae mouentur recte diuersantur in motu ex principio ad fine, omnia enim quanto magis remouentur a quiescente tanto, velocius mouentur. in motu autem curculari non est principium naturale, neque, finis, sed extra ipsum, in quo est motus recte.

Quoniam autem motus localis sit primus motuum testantur omnes, qui aliquid dixerunt de motu inlibro. attribuunt. enim principia eius bis, qui hoc motu mouentur. Sepa ratio enim & congregatio sunt motus locales. sic autem opinati sunt amicitia, & litem mouere: haec enim separat, illa vero congregat. Anaxagoras autem dicit ae itellectu, qui est primus motor, ipsum separare & discernere. Similiter autem se habent & qui non concedunt aliquod agens huiusmodi, sed dicunt cia moueri per vacuum. illi enim dicut naturam moueri localiter. motus enim propter vacuum est motus localis. impossibile est enim quod aliquis aliorum motuum sit i primo, sed in his, quae generaliter fiunt a primo. dicunt enim augmentum, & alterationem fieri in congregatis, et separatis corporibus indiuisibilibus. Et similiter qui dicunt generationem, & corruptionem fieri ex spissitudine, & raritate haec enim ordinant in congregatione, & separatione. Et similiter alii ponentes animam causam esse motus. dicunt enim illud, quod mouet seipsum, esse pricipium motuum. animalia autem, & quicquid habet anima, mouent se motu locali. Amplius, si dixerit aliquid moueri hic primo, apprehendet anima ipsum,s moueri tantum in loco. quiescens autem ab hoc motu, & si continue augetur, aut diminuitur, aut alteratur, dicetur moueri sic, simpliciter autem non dicetur moueri. Dt ctum est, quoniam motus simplici ter fuit, & erit toto tempore, & principiu motus aeterni quid sit, et motus aeternus quis sit, & motus, qui solus potest esse aeternus, quis sit, et quod primus motor sit imobilis.

Nunc autem volumus hoc probare, hunc motorem impartibilem sse non habentem magnitudinem, determinates prius quaedam, quae praecedunt hanc propositione. Quorum vnum est motorem finitum tempore infinito mouere impossibile esse. Sunt enim tria. motor, scilicet & quod mouetur, & in quo fit motus, scilicet tempus, haec autem tria, aut omnia infinita, aut omnia finita aut quaedam sic, quaedam sic, vt si dicas duo, aut vnum. Sit ergo A, quod mouet, & B, quod mo uetur, & tempus infinitum c, & moueat Dpars eius, partem eius. quae est E. Non ergo mouebit illud in tempore aequali C, cum maius debet mouere, & longiori tempore. non erit ergo tunc tempus infinitum. sit ergo tempus, in quo D mouet E. tempus. 4. si ergo addiderimus A, consumemus A, & fi addiderimus E cosumabimus E: tempus autem si diminuerimus. semper aequaliter, non c onsumabi tur: est enim infinitum: necesse est ergo quod totum Amoueat totu pe in tempore finito: C. ergofinitum erit. Impossibile est ergo aliquod finitum moueri motu infinito. vnde manifestum est finitum mouere aliquid tempore infinito impossibile esse.

Quoniam aut impossibile e omni no in magnitudine finita esse potentiam infinita exusdem manifestu est. Sitque maior potetia, quae agit aequa liter in tempore minori, v. g, quae calefacit, aut sanat, & vniuersaliter, mouet. Necesse est ergo ifinitu, cu po teniia eius sit infinita, agere in passibile maiore passionem, quam quod finita. infinitum enim maius est. Non autem huiusmodi pot esse tempus. Si enim Asit tempus, in quo potentia insinita calefacit, aut eleuat, & inten pore Aagit illam eandem actionem potentia finita: accipientes enim semper potentiam maiorem, ac finitam, nec esse est aliquando peruenire ad quod moueat in tempore A. augentes enim semper finitum superat omne terminatum, & diminuentes semper diminuitur simili ter: mouet ergo finitum in tempore, in quo infinitu mouet. quod est impossibile. non ergo finiti est potentia infinita.

Neque infinitum habere virtu. tem finitam est possibile, licet in minori magnitudine potest inesse maior potentia: tamen, cum hoc fuerit, dignius erit quod in maiori sit maior. Sit ergo ABinfinitum. ECigitur est potentia, quae mouet Din aliquo tempore. sit ervo illud tempus H42. BCergo duplicatum mouet in medietate temporis H9. procedamus sic igitur, & sit illud tempus 4 T. cum ergo sic processerimus semper, nuquam peruentemus ad consumationem AE: de tempore vero posito semper accipiemus minus: sic ioitur, erit virtus infinita. Necesse est enim cuiuslibet. potentiae finitae tempus etiam esse finitum. nam si haec potentia mouet in hoc tempore, quae maior est illa, mouet item pore minori illo: sed tamen illud tempus est determinatum, cuius processus est econuerso. virtus autem est infinita eo modo, quo nume rus. magnitudo vero, quae excedit omne determinatum.

Hoc quidem aliter pot declarari sic, ponendo quod aliqua potentia eiusdem generis illius potetiae, qui est Imagnitudine infinita, sit in pote tia finita. sic ergo erit potentia in quatitate potentiae finitae inifinito. Quonia aut ipossibile e potetia infinita in finita esse magnitudine, aut potentia finitam esse in infini ea magnitudine manifestum est

De his aut, quai localiter mouentur, bonus est prius inducere quadam dubitationem. Na si oe, quod moue. tur, ab aliquo mouetur scilicet dum illud & se no mouetur, quo quidam continue mouentur sine eo, quod contingat motorem, v.g. quod proucitur, aut quod agittatur. Et, si motor moueat cu hoc etam aliud, vt aerem, et, cu mouetur hoc, mouet, tame ipossibile est ipsu moueri, nisi primu tagat, aut moueatur: imo necesse est simul omnia moueri, et simul quiescere, cum primus motor quieuerit. similiter est et, si etiam facit, sicut facit lapis scilicet magnetes, v.g. quoniam illud, quod mouet lapis, quod est serru, mouet, i attrabit ferru, a quo mouetur, & sic mouet. Hoc aute debet concedi de necessitate, scilicet quod primus mo¬¬ tor e, qui hoc facit. v.g. qui mouet aere, cu fuerit huiusmodi, aut aqua, aut aliud, quod innatu est mouere, & moueri, sed non debet insimul quiescere ab hoc, quod moueat, et moueatur, immo cessat ab hoc moueri, quod moueatur, cessate eius motore a mouere, et ad haec remanet mouendo. vnde vnum mouet aliud sibi succedes. et procedit istud aliud et hoc eodem processu. Motus aut illius quiescit, cum virtus mouendi diminuitur in suecessioe paulatim. et vltio cessat, quado motor penultimus peruenerit ad hoc, quod nihil agat, sed solumo mouetur. hoc aut necessario fuit simul scilicet motorem quiescere a mouere, et motum a moueri, & ipse motus omnimo. Hic quidem motus, est motus, qui fit in eis qua possunt aliquando moueri, aliqua do quiescere, et no cotinuus, sed vi detur. motor enim non est vnus, sed sunt qua succedunt sibi inuicem. Vnde talis motus non fit, nisii aere, auti aqua, qui a quibusdam attribuitur, et suc cessoni, et ab ea denominatur. Sed pdictae quodnes aliter, quam narrauimus, no possunt solui. Successio aut facit omnia ea mouere, & moueri, vnde oportet quod quiescant: sed nos videmus vnum idem continue moueri: quare necesse est ipsum moueri ab aliquo: mouetur enim ab vno eodem.

Et, quia necesse est vt semper in eis, qui sunt, sit motus cotinuus: continua aut sunt vnita: et oportet etia quod sit alicuius magnitudinis: quod enim no habet magnitudinem, nomo uetur: et quod sit vnius, et in vno. nam, si eet alter. no esset continuus, sed successiuus, & diuisibilis: moto aut, cu sit vnus, aut mouet, & mo uetur, aut non mouetur. Et, siquidem, mouetur, sequitur ipsum transmutari propter ipsum trasmutari ab aliquo, necesse est quod hoc cesset, & perueniat ad aliquid, quod moueat absque eo, quod moueatur. quod enim est tale, no transmutatur cu es, quod transmutat, sed pot semper mouere, cum in tali mo mouenda no est fatigatio. Et talis motus. sotus est aequalis, et est dignior in hoc caeteris motibus. motor enim nullum habet modum trasmutatiois. et oportet. quod, neque, quod mouetur prope hoc ab hoc habeat transmutationem, vt motus sit consimilis.

Igitur necesse est, aut quod sit in medio, aut in circuferentia, haec enim sunt duo pricipia: sed illud, quod magis appropinquat motori, e velocius in motu: & sic est de motuus totius: motor ergo est illic.

Sed est hic quod difficilis. motor quidem pot mouere continue, & non ecundu idem, secundum quod expellit vnum post aliud: et sic continuatio eius est successio. Ad quod est dicendum, quonia necesse est, aut quod seper expellat, aut attrahat, aut agat vtrunque, aut agat aliud, cui succedit vnum post aliud, vt diximus superius in re prorecta. aer enim quia est aptus vt diuidatur, simiuiter et aqua, mouet per suum motu semper modis diuersis. sed impossibile est secudu vtrunque modu quod motus sit vnus, sed successiuus. Co tinuus igitur est solus, qui mouetur a non moto. quonia, cu semper sit eodem modo, & ideo etia apud illud, quod ab illo mouetur, est eodem modo continue.

His ergo distinctis manifestum est quod primus motor, qui no mouetur, non potest habere magnitudinem omnino. Nam, si haberet, necesse esset vt esset finita, aut ifinita. Et iam declarauimus in sermone nostro naturali, quonia, imposibile est magnitudinem esse infinitam. Et nunc declarauimus quoniam finitum non potest habere virtutem infinitam, & quod finitum non potest mouere tempore tmfinito: sed primus motor mouet motu aeterno, tempore infinito, ergo manifestum est ipsum esse in diuisibilem, & impartibilem, et nullam habere magnitudinem.

PrevBack to Top

On this page

Liber 8