Table of Contents
Eighty-Three Different Questions
Quaestio 1 : Utrum anima a se ipsa sit
Quaestio 2 : De libero arbitrio
Quaestio 3 : Utrum Deo auctore sit homo deterior
Quaestio 4 : Quae sit causa ut sit homo deterior
Quaestio 5 : Utrum animal irrationale beatum esse possit
Quaestio 7 : Quae proprie in animante anima dicatur
Quaestio 8 : Utrum per se anima moveatur
Quaestio 9 : Utrum corporis sensibus percipi veritas possit
Quaestio 10 : Utrum corpus a Deo sit
Quaestio 11 : Quare Christus de femina natus sit
Quaestio 12 : Sententia cuiusdam sapientis
Quaestio 13 : Quo documento constet homines bestiis excellere
Quaestio 14 : Non fuisse corpus Domini nostri Iesu Christi fantasma
Quaestio 19 : De Deo et creatura
Quaestio 21 : Utrum Deus mali auctor non sit
Quaestio 22 : Deum non pati necessitatem
Quaestio 23 : De Patre et Filio
Quaestio 24 : Utrum et peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio
Quaestio 25 : De cruce Christi
Quaestio 26 : De differentia peccatorum
Quaestio 28 : Quare Deus mundum facere voluerit
Quaestio 29 : Utrum aliquid sit sursum aut deorsum universo
Quaestio 30 : Utrum omnia in utilitatem hominis creata sint
Quaestio 31 : Sententia Ciceronis, quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint
Quaestio 34 : Utrum non aliud amandum sit quam metu carere
Quaestio 35 : Quid amandum sit
Quaestio 36 : De nutrienda caritate
Quaestio 38 : De conformatione animae
Quaestio 40 : Cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates?
Quaestio 41 : Cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecit?
Quaestio 42 : Quemadmodum Christus et in utero matris fuerit et in caelis
Quaestio 43 : Quare Filius Dei in homine apparuit et Spiritus Sanctus in columba?
Quaestio 44 : Quare tanto post venit Dominus Iesus Christus, et non in principio peccati hominis?
Quaestio 45 : Adversus mathematicos
Quaestio 47 : Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus
Quaestio 49 : Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas?
Quaestio 50 : De aequalitate Filii
Quaestio 51 : De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei
Quaestio 52 : De eo quod dictum est: Paenitet me hominem fecisse 28
Quaestio 53 : De auro et argento quod Israelitae ab Aegyptiis acceperunt
Quaestio 54 : De eo quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 42
Quaestio 56 : De annis quadraginta sex aedificati templi
Quaestio 57 : De centum quinquaginta tribus piscibus 47
Quaestio 58 : De Ioanne Baptista
Quaestio 59 : De decem virginibus
Quaestio 64 : De muliere Samaritana 151
Quaestio 65 : De resurrectione Lazari 174
Quaestio 68 : De eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?
Quaestio 72 : De temporibus aeternis
Quaestio 73 : De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo 350
Quaestio 75 : De hereditate Dei
Quaestio 77 : De timore utrum peccatum sit
Quaestio 78 : De pulchritudine simulacrorum
Quaestio 79 : Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei? 378
Quaestio 80 : Adversus Apollinaristas
Quaestio 57
De centum quinquaginta tribus piscibus 471. Omnia vestra, vos autem Christi, Christus autem Dei. Si a capite numerentur, inveniuntur unum, duo, tria, quattuor. Item: Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput autem Christi Deus. Si eodem modo numerentur, inveniuntur similiter unum, duo, tria, quattuor. Porro unum et duo et tria et quattuor simul ducta fiunt decem. Quapropter disciplinam, quae insinuat conditorem Deum et conditam creaturam, recte significat denarius numerus. Et cum corpus perfectum atque inexterminabile subditur animae perfectae atque inexterminabili, rursusque ipsa subditur Christo et ille Deo, non tamquam dissimilis aut alterius naturae, sed tamquam Patri Filius, hoc totum eodem numero denario recte significatur, quod post resurrectionem corporis speratur futurum in aeternum. Et fortasse propterea qui conducuntur ad vineam denarium accipiunt mercedis nomine. Sicut autem unum et duo et tria et quattuor simul decem fiunt, sic unum et duo et tria et quattuor quater ducta quadraginta fiunt.
2. Si autem quaternarius numerus recte corpus significat propter quattuor notissimas naturas quibus constat siccam, humidam, frigidam et calidam, et quod progressio a puncto ad longitudinem, a longitudine ad latitudinem, a latitudine ad altitudinem soliditatem corporis facit, quae rursus quaternario numero continetur, non absurde intellegitur quadragenarius numerus temporalem dispensationem significare, quae pro salute nostra gesta est, cum Dominus corpus assumsit et visibiliter hominibus apparere dignatus est. Unum enim et duo et tria et quattuor, quae significant Creatorem et creaturam, quater ducta, id est, per corpus temporaliter demonstrata, fiunt quadraginta. Nam inter quattuor et quater hoc interest, quod quattuor in statu sunt, quater in motu. Ergo ut quattuor referuntur ad corpus, ita quater refertur ad tempus; insinuaturque sacramentum corporaliter et temporaliter gestum propter eos qui corporum amore implicati erant et temporibus subditi. Quadragenarius ergo numerus, ut dictum est, temporalem ipsam dispensationem non incongrue significare creditur. Et fortasse hoc est quod quadraginta dies Dominus ieiunavit, saeculi huius, quod motu corporum et temporibus agitur, ostendens inopiam; et quadraginta dies post resurrectionem cum discipulis fuit, hanc ipsam illis credo dispensationem temporalem, quam pro nostra salute gessit, insinuans. Quadragenarius autem numerus partibus suis, quae illum metiuntur, computatis usque ad quinquagenarium numerum pervenit, id ipsum commendans, quando quidem ipsae partes, quae illum metiuntur, aequales inter se sunt, quod cum aequitate administrata corporalis et visibilis temporaliter actio perfectionem homini comparat. Quae perfectio, sicut dictum est, denario numero significatur, sicut quadragenarius numerus aequalibus suis partibus in summam redactis denarium parit, quo ad quinquagenarium, sicut supra dictum est, pervenit. Unum enim, quod habent quadraginta quadragies, et duo, quod habent vicies, et quattuor, quod habent decies, et quinque, quod habent octies, et octo, quod habent quinquies, et decem, quod habent quater, et viginti, quod habent bis, simul ducta fiunt quinquaginta. Nullus enim alius numerus metiri per partes aequales quadragenarium numerum potest praeter hos quos enumeravimus et computatos ad quinquagenarium numerum perduximus. Peractis ergo Dominus quadraginta diebus post resurrectionem cum discipulis suis, id est, commendans eis quod pro nobis temporaliter gestum est, ascendit in caelum; et post alios decem dies misit Spiritum Sanctum, quo perficerentur spiritaliter ad invisibilia capienda qui visibilibus temporalibusque crediderant, ipsis videlicet decem diebus post quos misit Spiritum Sanctum eamdem perfectionem, quae per Spiritum Sanctum confertur, denario numero indicans, quem quadragenarius computatis aequalibus partibus suis edit et fit quinquagenarius, sicut temporali dispensatione cum aequitate administrata pervenitur ad perfectionem, quam denarius numerus significat, qui denarius simul cum quadragenario quinquagenarium facit. Ergo quoniam perfectio quae fit per Spiritum Sanctum, quamdiu adhuc in carne ambulamus, quamvis non vivamus carnaliter, cum ipsa temporali dispensatione copulatur, recte videtur quinquagenarius numerus ad Ecclesiam pertinere, sed iam purgatam atque perfectam, quae temporalis dispensationis fidem atque aeternitatis futurae spem caritate amplectitur, id est, quasi quadragenarium numerum denario copulat. Haec autem Ecclesia, ad quam pertinet quinquagenarius numerus, sive quia ex tribus generibus hominum eliquatur, Iudaeis et Gentibus et carnalibus Christianis, sive quia sacramento Trinitatis imbuitur, numero quo significatur ter ducto ad centenarium et quinquagenarium pervenit; quinquaginta enim ter ducta fiunt centum quinquaginta. Cui cum addideris ipsa tria, quia insigne et eminens debet esse quod in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti lavacro regenerationis abluitur, fiunt centum quinquaginta tres. Qui numerus piscium invenitur, quia in dexteram partem missa sunt retia et ideo magnos, id est, perfectos et regno caelorum aptos habet. Nam illa similitudo reticuli non in dexteram missi simul cepit bonos et malos, qui separantur in litore. Nunc enim intra retia praeceptorum et sacramentorum Dei in Ecclesia quae nunc est simul boni malique versantur. Fit autem separatio in fine saeculi tamquam in fine maris, id est, in litore, cum regnant iusti primo temporaliter, sicut in Apocalypsi scriptum est, deinde in aeternum in illa civitate quae ibi describitur, ubi iam conquiescente dispensatione temporali, quae quadragenario numero significatur, denarius remanet, quam mercedem sancti qui operantur in vinea percepturi sunt.
3. Potest etiam, si numerus iste consideretur, occurrere ad Ecclesiae sanctitatem, quae per Dominum nostrum Iesum Christum facta est, ut quoniam septenario numero creatura constat, cum ternarius animae et quaternarius corpori tribuitur, susceptio ipsa hominis dicatur tria septies, quia et Pater misit Filium, et Pater in Filio est, et dono Spiritus Sancti de virgine natus est. Et haec sunt tria, Pater et Filius et Spiritus Sanctus: Septies autem ipse homo temporali dispensatione susceptus, ut fieret sempiternus. Fit ergo summa numeri viginti unum, id est, tria septies. Haec autem hominis susceptio ad liberationem valuit Ecclesiae, cui caput est. At ipsa Ecclesia propter animam et corpus in eodem septenario numero repperitur. Ducantur itaque viginti unum item septies propter eos qui per hominem dominicum liberantur, et fiunt centum quadraginta septem. Cui additur senarius numerus signum perfectionis, quia partibus suis quae illum metiuntur constat, ita ut nihil minus nihil amplius inveniatur. Metitur quippe illum unum, quod habet sexies, et duo quod habet ter, et tria quod habet bis, quae simul ducta, unum et duo et tria, sex fiunt. Quod fortassis ad illud etiam sacramentum pertineat, quod Deus sexta die perfecit omnia opera sua. Ad centum igitur et quadraginta septem cum sex addideris, quod signum perfectionis est, fiunt centum quinquaginta tres. Qui numerus piscium invenitur, posteaquam iussu Domini in dexteram partem missa sunt retia, ubi peccatores, qui ad sinistram pertinet, non inveniuntur.
On this page