Table of Contents
Eighty-Three Different Questions
Quaestio 1 : Utrum anima a se ipsa sit
Quaestio 2 : De libero arbitrio
Quaestio 3 : Utrum Deo auctore sit homo deterior
Quaestio 4 : Quae sit causa ut sit homo deterior
Quaestio 5 : Utrum animal irrationale beatum esse possit
Quaestio 7 : Quae proprie in animante anima dicatur
Quaestio 8 : Utrum per se anima moveatur
Quaestio 9 : Utrum corporis sensibus percipi veritas possit
Quaestio 10 : Utrum corpus a Deo sit
Quaestio 11 : Quare Christus de femina natus sit
Quaestio 12 : Sententia cuiusdam sapientis
Quaestio 13 : Quo documento constet homines bestiis excellere
Quaestio 14 : Non fuisse corpus Domini nostri Iesu Christi fantasma
Quaestio 19 : De Deo et creatura
Quaestio 21 : Utrum Deus mali auctor non sit
Quaestio 22 : Deum non pati necessitatem
Quaestio 23 : De Patre et Filio
Quaestio 24 : Utrum et peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio
Quaestio 25 : De cruce Christi
Quaestio 26 : De differentia peccatorum
Quaestio 28 : Quare Deus mundum facere voluerit
Quaestio 29 : Utrum aliquid sit sursum aut deorsum universo
Quaestio 30 : Utrum omnia in utilitatem hominis creata sint
Quaestio 31 : Sententia Ciceronis, quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint
Quaestio 34 : Utrum non aliud amandum sit quam metu carere
Quaestio 35 : Quid amandum sit
Quaestio 36 : De nutrienda caritate
Quaestio 38 : De conformatione animae
Quaestio 40 : Cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates?
Quaestio 41 : Cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecit?
Quaestio 42 : Quemadmodum Christus et in utero matris fuerit et in caelis
Quaestio 43 : Quare Filius Dei in homine apparuit et Spiritus Sanctus in columba?
Quaestio 44 : Quare tanto post venit Dominus Iesus Christus, et non in principio peccati hominis?
Quaestio 45 : Adversus mathematicos
Quaestio 47 : Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus
Quaestio 49 : Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas?
Quaestio 50 : De aequalitate Filii
Quaestio 51 : De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei
Quaestio 52 : De eo quod dictum est: Paenitet me hominem fecisse 28
Quaestio 53 : De auro et argento quod Israelitae ab Aegyptiis acceperunt
Quaestio 54 : De eo quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 42
Quaestio 56 : De annis quadraginta sex aedificati templi
Quaestio 57 : De centum quinquaginta tribus piscibus 47
Quaestio 58 : De Ioanne Baptista
Quaestio 59 : De decem virginibus
Quaestio 64 : De muliere Samaritana 151
Quaestio 65 : De resurrectione Lazari 174
Quaestio 68 : De eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?
Quaestio 72 : De temporibus aeternis
Quaestio 73 : De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo 350
Quaestio 75 : De hereditate Dei
Quaestio 77 : De timore utrum peccatum sit
Quaestio 78 : De pulchritudine simulacrorum
Quaestio 79 : Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei? 378
Quaestio 80 : Adversus Apollinaristas
Quaestio 58
De Ioanne Baptista1. Ioannes Baptista, considerata Scriptura quae de illo in Evangelio legitur, multis probabilibus documentis non absurde creditur prophetiae gestare personam, et eo maxime quod de illo Dominus dicit: Plus quam propheta. Hic siquidem totius prophetiae, quae ab exordio generis humani usque ad adventum Domini de Domino facta est, imaginem gestat. Est autem Evangelii persona in ipso Domino, quae per prophetiam praenuntiabatur, cuius augetur praedicatio per universum orbem terrarum ab ipso Domini adventu, prophetia autem minuitur postquam id quod praenuntiabat advenit. Itaque Dominus dicit: Lex et prophetae usque ad Ioannem Baptistam; abhinc regnum Dei praedicatur; et Iohannes ipse: Illum, inquit, oportet crescere, me autem minui. Quod et diebus quibus nati sunt et mortibus quibus passi sunt figuratum est. Nascitur namque Ioannes ex quo dies incipiunt minui; nascitur Dominus ex quo dies incipiunt crescere. Capite ille minuitur dum occiditur, hic vero attollitur cruce. Postquam ergo prophetia ipsa in Ioanne constituta digito ostendit praesentem, quem venturum ab exordio generis humani cecinerat, incipit minui, atque inde crescere praedicatio regni Dei. Et ideo baptizavit Iohannes in poenitentiam; finitur enim vetus vita usque ad poenitentiam, atque inde incipit nova.
2. Non autem tantum in his qui proprie prophetae appellati sunt, sed in ipsa historia Veteris Testamenti prophetia non silere colligitur ab eis qui pie quaerunt, et ad haec investiganda divinitus adiuvantur. Maxime tamen illis evidentioribus rerum figuris apparet: quod Abel iustus a fratre interficitur et Dominus a Iudaeis; quod arca Noe tamquam in diluvio saeculi Ecclesia gubernatur; quod Isaac immolandus ducitur, et aries pro illo in sentibus tamquam crucifixus agnoscitur; quod in duobus Abrahae filiis, uno de ancilla altero de libera, duo Testamenta intelleguntur; quod duo populi in geminis Esau et Iacob praemonstrantur; quod Ioseph a fratribus persecutionem passus ab alienis honoratur, sicut Dominus a Iudaeis persequentibus occisus apud Gentes clarificatus est. Longum est singula commemorare, cum ita concludat Apostolus et dicat: Haec autem in figura contingebant eis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum devenit. Finis autem saeculorum tamquam senectus veteris hominis, cum totum genus humanum tamquam unum hominem constitueris, sexta aetate signatur, qua Dominus venit. Sunt enim aetates sex etiam in uno homine: infantia, pueritia, adolescentia, iuventus, gravitas et senectus. Prima itaque generis humani aetas est ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, qui articuli evidentissimi sunt et notissimi, tertia ab Abraham usque ad David, sic enim Matthaeus evangelista partitur; quarta a David usque ad transmigrationem in Babyloniam; quinta a transmigratione in Babyloniam usque ad adventum Domini. Sexta ab adventu Domini usque ad finem saeculi speranda est, qua exterior homo tamquam senectute corrumpitur, qui etiam vetus dicitur, et interior renovatur de die in diem. Inde requies sempiterna est, quae significatur sabbato. Huic rei congruit quod homo sexto die factus est ad imaginem et similitudinem Dei. Nemo autem ignorat hominum vitam iam aliquid administrantem cognitione et actione fulciri. Nam et actio temeraria est sine cognitione et sine actione ignava cognitio. Sed prima vita hominis, cui nulla administratio recte creditur, quinque corporis sensibus dedita est, qui sunt visus, auditus, olfactus, gustus, tactus. Et ideo primae duae aetates generis humani denis generationibus definiuntur, tamquam infantia et pueritia, quinario scilicet geminato, quoniam generatio utroque sexu propagatur. Sunt ergo generationes decem ab Adam usque ad Noe, et inde usque ad Abraham aliae decem, quas duas aetates infantiam et pueritiam generis humani esse diximus. Adolescentia vero et iuventus et gravitas, id est, ab Abraham usque ad David, et inde usque ad transmigrationem in Babyloniam, et inde usque ad adventum Domini, quattuor denis generationibus figurantur, septenario geminato ad eamdem rationem utriusque sexus, cum quinario, qui est in sensibus corporis, actio et cognitio addita fuerit. Senectus autem solet etiam tantum tenere temporis, quantum reliquae omnes aetates. Nam cum a sexagesimo anno senectus dicatur incipere, et possit humana vita usque ad centum viginti annos pervenire, manifestum est solam senectutem posse tam longam esse quam omnes priores aetates. Aetas igitur ultima generis humani, quae incipit a Domini adventu usque ad finem saeculi, quibus generationibus computetur incertum est. Et hoc utiliter latere Deus voluit, sicut in Evangelio scriptum est, et Apostolus attestatur dicens diem Domini tamquam furem nocte esse venturum .
3. Sed tamen sexta aetate visitatum esse genus humanum humili Domini adventu superius distinctis generationibus edocetur. Qua visitatione incipit manifestari prophetia, quae superioribus quinque aetatibus latebat. Cuius prophetiae personam quoniam Iohannes gestabat, ut supra dictum est, ideo ex senibus parentibus nascitur, tamquam senescente saeculo prophetia illa innotescere incipiat, et quinque mensibus se occultat mater eius, sicut scriptum est: Occultabat se Elisabeth mensibus quinque. Sexto autem mense visitatur a Maria matre Domini, et exultat infans in utero, tamquam primo adventu Domini, quo in humilitate dignatus est apparere, prophetia manifestari incipiat, sed tamquam in utero, id est, nondum tam evidenter, ut omnes sicut in luce manifestam esse fateantur, quod futurum credimus secundo adventu Domini, quo in claritate venturus est, cuius adventus praecursor speratur Helias, sicut huius Ioannes fuit. Et ideo dicitur a Domino: Helias iam venit, et multa ei homines fecerunt; et, si vultis scire, ipse est Iohannes Baptista, qui venturus est. Quia in eodem spiritu et in eadem virtute, tamquam praecedentis praeconis officio, et hic iam venit et ille venturus est. Propterea et istum Ioannem per spiritum, quo pater eius vates impletus est, dicitur praecursorem Domini futurum in spiritu et virtute Heliae. Peractis autem Maria cum Elisabeth mensibus tribus discedit. Quo numero mihi videtur significari fides Trinitatis et Baptisma in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, quo per humilem Domini adventum genus humanum imbuitur et futuro adventu claritatis eius excolitur.
On this page