Table of Contents
Eighty-Three Different Questions
Quaestio 1 : Utrum anima a se ipsa sit
Quaestio 2 : De libero arbitrio
Quaestio 3 : Utrum Deo auctore sit homo deterior
Quaestio 4 : Quae sit causa ut sit homo deterior
Quaestio 5 : Utrum animal irrationale beatum esse possit
Quaestio 7 : Quae proprie in animante anima dicatur
Quaestio 8 : Utrum per se anima moveatur
Quaestio 9 : Utrum corporis sensibus percipi veritas possit
Quaestio 10 : Utrum corpus a Deo sit
Quaestio 11 : Quare Christus de femina natus sit
Quaestio 12 : Sententia cuiusdam sapientis
Quaestio 13 : Quo documento constet homines bestiis excellere
Quaestio 14 : Non fuisse corpus Domini nostri Iesu Christi fantasma
Quaestio 19 : De Deo et creatura
Quaestio 21 : Utrum Deus mali auctor non sit
Quaestio 22 : Deum non pati necessitatem
Quaestio 23 : De Patre et Filio
Quaestio 24 : Utrum et peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio
Quaestio 25 : De cruce Christi
Quaestio 26 : De differentia peccatorum
Quaestio 28 : Quare Deus mundum facere voluerit
Quaestio 29 : Utrum aliquid sit sursum aut deorsum universo
Quaestio 30 : Utrum omnia in utilitatem hominis creata sint
Quaestio 31 : Sententia Ciceronis, quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint
Quaestio 34 : Utrum non aliud amandum sit quam metu carere
Quaestio 35 : Quid amandum sit
Quaestio 36 : De nutrienda caritate
Quaestio 38 : De conformatione animae
Quaestio 40 : Cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates?
Quaestio 41 : Cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecit?
Quaestio 42 : Quemadmodum Christus et in utero matris fuerit et in caelis
Quaestio 43 : Quare Filius Dei in homine apparuit et Spiritus Sanctus in columba?
Quaestio 44 : Quare tanto post venit Dominus Iesus Christus, et non in principio peccati hominis?
Quaestio 45 : Adversus mathematicos
Quaestio 47 : Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus
Quaestio 49 : Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas?
Quaestio 50 : De aequalitate Filii
Quaestio 51 : De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei
Quaestio 52 : De eo quod dictum est: Paenitet me hominem fecisse 28
Quaestio 53 : De auro et argento quod Israelitae ab Aegyptiis acceperunt
Quaestio 54 : De eo quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 42
Quaestio 56 : De annis quadraginta sex aedificati templi
Quaestio 57 : De centum quinquaginta tribus piscibus 47
Quaestio 58 : De Ioanne Baptista
Quaestio 59 : De decem virginibus
Quaestio 64 : De muliere Samaritana 151
Quaestio 65 : De resurrectione Lazari 174
Quaestio 68 : De eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?
Quaestio 72 : De temporibus aeternis
Quaestio 73 : De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo 350
Quaestio 75 : De hereditate Dei
Quaestio 77 : De timore utrum peccatum sit
Quaestio 78 : De pulchritudine simulacrorum
Quaestio 79 : Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei? 378
Quaestio 80 : Adversus Apollinaristas
Quaestio 83
De coniugio, in eo quod Dominus ait: Si quis dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, et ceteraSi Dominus dimittendae coniugis solam causam fornicationis admittit, et paganum coniugium dimitti non prohibet, consequens est ut paganismus fornicatio deputetur. Solam autem fornicationis causam exceptam facere Dominum, cum de dimittenda coniuge loquitur in Evangelio, manifestum est. Paganum vero coniugium hinc non prohibetur dimitti, quia cum Apostolus consilium de hac re daret, ut fidelis volentem secum esse coniugem infidelem non dimittat, ait: Ego dico, non Dominus, ut Dominus intellegatur non quidem iubere ut dimittatur, ne contra iussum eius consilium dare videatur Apostolus, sed tamen permittere, ut nemo in ea re iussionis necessitate teneatur, sed consilii voluntate libere faciat. Verumtamen si quisquam asserat solam illam fornicationem Dominum admittere ad causam relinquendae coniugis, quae vulgo fornicatio dicitur, id est, quae concubitu illicito perpetratur, hoc potest dicere: Dominum, cum de hac re loqueretur, de utroque fideli dixisse, et marito et uxore, ut si ambo fideles sunt, neutri liceat alterum relinquere nisi causa fornicationis, ubi non potest paganismus intellegi, quia uterque fidelis est. Sic enim et Apostolus videtur distinguere, cum ait: His autem qui sunt in coniugio praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si recesserit, manere innuptam aut viro suo reconciliari. Ubi intellegitur quia, etiam si una illa causa qua sola relectio coniugii permittitur, mulier a viro recesserit, innupta perseverare debet, aut si non se continet, viro potius reconciliari vel correcto vel certe tolerando quam alteri nubere. Sequitur autem et dicit: Et vir uxorem ne dimittat, breviter eamdem formam intimans in viro, quam praecipiebat in femina. Quibus ex praecepto Domini insinuatis ita sequitur: Ceteris autem ego dico, non Dominus: Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam; et si mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. Ubi dat intellegi Dominum de his locutum, ut neuter alterum dimitteret, si fideles ambo essent.
On this page