Table of Contents
Eighty-Three Different Questions
Quaestio 1 : Utrum anima a se ipsa sit
Quaestio 2 : De libero arbitrio
Quaestio 3 : Utrum Deo auctore sit homo deterior
Quaestio 4 : Quae sit causa ut sit homo deterior
Quaestio 5 : Utrum animal irrationale beatum esse possit
Quaestio 7 : Quae proprie in animante anima dicatur
Quaestio 8 : Utrum per se anima moveatur
Quaestio 9 : Utrum corporis sensibus percipi veritas possit
Quaestio 10 : Utrum corpus a Deo sit
Quaestio 11 : Quare Christus de femina natus sit
Quaestio 12 : Sententia cuiusdam sapientis
Quaestio 13 : Quo documento constet homines bestiis excellere
Quaestio 14 : Non fuisse corpus Domini nostri Iesu Christi fantasma
Quaestio 19 : De Deo et creatura
Quaestio 21 : Utrum Deus mali auctor non sit
Quaestio 22 : Deum non pati necessitatem
Quaestio 23 : De Patre et Filio
Quaestio 24 : Utrum et peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio
Quaestio 25 : De cruce Christi
Quaestio 26 : De differentia peccatorum
Quaestio 28 : Quare Deus mundum facere voluerit
Quaestio 29 : Utrum aliquid sit sursum aut deorsum universo
Quaestio 30 : Utrum omnia in utilitatem hominis creata sint
Quaestio 31 : Sententia Ciceronis, quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint
Quaestio 34 : Utrum non aliud amandum sit quam metu carere
Quaestio 35 : Quid amandum sit
Quaestio 36 : De nutrienda caritate
Quaestio 38 : De conformatione animae
Quaestio 40 : Cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates?
Quaestio 41 : Cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecit?
Quaestio 42 : Quemadmodum Christus et in utero matris fuerit et in caelis
Quaestio 43 : Quare Filius Dei in homine apparuit et Spiritus Sanctus in columba?
Quaestio 44 : Quare tanto post venit Dominus Iesus Christus, et non in principio peccati hominis?
Quaestio 45 : Adversus mathematicos
Quaestio 47 : Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus
Quaestio 49 : Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas?
Quaestio 50 : De aequalitate Filii
Quaestio 51 : De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei
Quaestio 52 : De eo quod dictum est: Paenitet me hominem fecisse 28
Quaestio 53 : De auro et argento quod Israelitae ab Aegyptiis acceperunt
Quaestio 54 : De eo quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 42
Quaestio 56 : De annis quadraginta sex aedificati templi
Quaestio 57 : De centum quinquaginta tribus piscibus 47
Quaestio 58 : De Ioanne Baptista
Quaestio 59 : De decem virginibus
Quaestio 64 : De muliere Samaritana 151
Quaestio 65 : De resurrectione Lazari 174
Quaestio 68 : De eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?
Quaestio 72 : De temporibus aeternis
Quaestio 73 : De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo 350
Quaestio 75 : De hereditate Dei
Quaestio 77 : De timore utrum peccatum sit
Quaestio 78 : De pulchritudine simulacrorum
Quaestio 79 : Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei? 378
Quaestio 80 : Adversus Apollinaristas
Quaestio 82
De eo quod scriptum est: Quem enim diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit1. Multi murmurantes sub disciplina Dei quaestionem movent, cum vident iustos saepe graves molestias secundum hanc vitam pati, quasi propterea nihil eis prosit quod Deo serviunt, quia vel communes labores atque indifferenter corporum atque damnorum et contumeliarum ceterorumque omnium, quae mala mortales putant, vel etiam ceteris ampliores patiuntur propter Dei verbum atque iustitiam, quae onerosa peccantibus in eius praedicatores tumultuosas seditiones aut insidias aut odia concitant. Quibus respondetur quia, si vita ista sola esset hominum, aut nihil prodesse aut etiam nocere iustam vitam non usquequaque absurde videretur. Quamquam non defuerint qui iustitiae suavitatem et internum eius gaudium cum omnibus corporalibus laboribus et molestiis, quas genus humanum pro condicione suae mortalitatis patitur, cum omnibus etiam quae propter ipsam iustitiam in eos qui iuste vivunt iniuriosissime concitantur ita compensarent, ut sequestrata spe futurae vitae iucundius et laetius prae amore veritatis torquerentur, quam luxuriosi prae cupiditate ebrietatis epulentur.
2. Sed iis tamen qui putant iniustum Deum, cum iustos in doloribus et laboribus vident, aut certe si non audent iniustum Deum dicere, vel res humanas non curare arbitrantur, vel semel statuisse necessitates fatorum, contra quas nec ipse aliquid faciat, ne ordinem rerum a se dispositum inconstantia turbare credatur, aut aliquid aliud opinantur, quod Deus in aliquo invalidus non possit a iustis ista mala prohibere, dicendum est nullam futuram fuisse iustitiam in hominibus, si res humanas non curaret Deus, quia omnis ista hominum iustitia, quam et tenere animus humanus recte faciendo potest et peccando amittere, non imprimeretur animae, nisi esset aliqua incommutabilis iustitia, quae integra inveniretur a iustis, cum ad eam converterentur, integra relinqueretur a peccantibus, cum ab eius lumine averterentur. Quae iustitia incommutabilis utique Dei est, nec eam porrigeret ad illustrandos ad se conversos, si res humanas non curaret. Si vero propterea gravia perpeti iustos sineret, quia contra ordinem rerum a se dispositum nollet venire, nec ipse iustus esset, non quia dispositionem suam servare vult, sed quia ita disposuit ipsum ordinem rerum, ut immeritis poenis iusti affligantur. In aliquo autem Deum esse invalidum ad repellenda mala quae iusti patiuntur quisquis opinatur ideo desipit, quia non intellegit, sicut nefas est iniustum Deum dicere, ita nefas esse omnipotentem negare.
3. Quibus pro tempore susceptae quaestionis breviter constitutis, quia et esse Deum et iustum atque omnipotentem esse perniciosissimae iniquitatis est dubitare, nulla causa probabilior occurrit, cur iusti homines laborent plerumque in hac vita, nisi quia hoc eis expedit. Alia est enim quae nunc est iustitia hominum ad recipiendam sempiternam salutem, alia tunc in paradiso constituti hominis esse debuit ad retinendam et non amittendam eamdem sempiternam salutem. Sicut enim iustitia Dei est utilia praecipere, et inoboedientibus poenas oboedientibus autem praemia distribuere, ita iustitia est hominis praeceptis utilibus oboediere. Sed quoniam sic est in animo beatitudo ut in corpore sanitas, quemadmodum in ipso corpore alia praecipitur medicina ne bona valetudo amittatur, alia vero ut amissa recuperetur, sic in toto statu hominis alia tunc praecepta data sunt ne amitteret immortalitatem, alia nunc praecipiuntur ut eam recipiat. Et sicut in valetudine corporis, si quis praeceptis medici, quibus eadem bona valetudo custodienda est, non obtemperando in aliquem morbum inciderit, accipit alia praecepta ut sanari possit, quae saepe non sufficiunt, si talis est morbus, nisi adhibeantur a medico quaedam adiutoria plerumque aspera et dolores importantia, qui tamen valent ad recuperandam salutem, unde fit ut homo, quamvis iam obtemperans medico, patiatur tamen adhuc dolores, non solum de ipso morbo nondum sanato, verum etiam de adiutorio medicinae; ita homo per peccatum lapsus in huius vitae morbidam et calamitosam mortalitatem, quia primo praecepto obtemperare noluit, quo sempiternam custodiret ac teneret salutem, secunda praecepta aeger accepit, quibus obtemperans iam quidem non absurde dicitur iuste vivere, sed tamen molestias quas patitur vel de ipso morbo nondum sanato patitur vel de adiutorio medicinae. Cui adiutorio deputatur quod scriptum est: Quem enim diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit. Qui vero non obtemperantes praeceptis saluberrimis inique vivunt, augent etiam atque etiam morbos suos; et aut ex ipsis patiuntur innumerabiles miseriarum labores doloresque etiam in hac vita, aut poenis quoque adhibitis, ut quod sanum non est tangatur et doleat, in quo malo sint misericorditer admonentur, ut ad medicinam conversi per gratiam Dei sani fiant. Quae omnia si contempserint, id est, praecepta verborum et dolorum, iustam post hanc vitam sempiternam damnationem merebuntur. Ideoque ille potest dicere iniuste ista fieri, qui solam vitam mortalem, quam nunc agimus, esse existimans quae divinitus praedicata sunt futura non credit, pensurus gravissima supplicia perseverantiae peccatorum atque infidelitatis suae.
On this page