Text List

Prev

How to Cite

Next

17

64

1

Concordant autem nobiscum Angeli etiam nunc cum remittuntur nostra peccata. Ideo post commemorationem sanctae Ecclesiae in ordine confessionis ponitur remissio peccatorum. Per hanc enim stat Ecclesia quae in terris est, per hanc non perit quod perierat et inventum est. Excepto quippe baptismatis munere, quod contra peccatum originale donatum est, ut quod generatione attractum est regeneratione detrahatur; et tamen activa quoque peccata, quaecumque corde ore opere commissa invenerit, tollit: hac ergo excepta magna indulgentia, unde incipit hominis renovatio in qua solvitur omnis reatus et ingeneratus et additus, ipsa etiam vita cetera iam ratione utentis aetatis quantalibet praepolleat fecunditate iustitiae, sine peccatorum remissione non agitur, quoniam filii Dei, quamdiu mortaliter vivunt, cum morte confligunt. Et quamvis de illis sit veraciter dictum: Quotquot Spiritu Dei aguntur hi sunt filii Dei, sic tamen Spiritu Dei excitantur et tamquam filii Dei proficiunt ad Deum, ut etiam spiritu suo, maxime eum aggravante corruptibili corpore, tamquam filii hominis in quibusdam humanis motibus deficiant ad se ipsos et ideo peccent. Interest quidem quantum: neque enim quia peccatum est omne crimen, ideo crimen est etiam omne peccatum. Itaque sanctorum hominum vitam, quamdiu in hac morte vivitur, inveniri posse dicimus sine crimine: Peccatum, autem, si dixerimus quia non habemus, ut ait tantus apostolus, nos ipsos decipimus et veritas in nobis non est.

Caput 65

2

Sed neque de ipsis criminibus, quamlibet magnis remittendis in sancta Ecclesia, Dei misericordia desperanda est agentibus paenitentiam secundum modum sui cuiusque peccati. In actione autem paenitentiae, ubi tale commissum est ut is qui commisit a Christi etiam corpore separetur, non tam consideranda est mensura temporis quam doloris; cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit. Verum quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, neque in aliorum notitiam per verba vel quaecumque alia signa procedit, cum sit coram illo cui dicitur: Gemitus meus non est absconditus a te, recte constituuntur ab his qui Ecclesiis praesunt tempora paenitentiae, ut fiat satis etiam Ecclesiae, in qua remittuntur ipsa peccata. Extra eam quippe non remittuntur: ipsa namque proprie Spiritum Sanctum pignus accepit, sine quo non remittuntur ulla peccata ita ut quibus remittuntur vitam consequantur aeternam.

Caput 66

3

Magis enim propter futurum iudicium fit remissio peccatorum in hac vita. Usque adeo valet quod scriptum est: Grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium, ut etiam parvulos videamus post lavacrum regenerationis diversorum malorum afflictione cruciari; ut intellegamus totum quod salutaribus agitur sacramentis magis ad spem venturorum bonorum quam ad retentionem vel adeptionem praesentium pertinere. Multa etiam hic videntur ignosci et nullis suppliciis vindicari, sed eorum poenae reservantur in posterum. Neque enim frustra ille proprie dicitur dies iudicii quando venturus est iudex vivorum atque mortuorum. Sicut e contrario vindicantur hic aliqua, et tamen si remittuntur profecto in futuro saeculo non nocebunt. Propterea de quibusdam temporalibus poenis quae in hac vita peccantibus irrogantur, eis quorum peccata delentur ne reserventur in finem, ait Apostolus: Si nos ipsos iudicaremus a Domino non iudicaremur; cum iudicamur autem a Domino corripimur ne cum hoc mundo damnemur.

PrevBack to TopNext