Text List

Prev

How to Cite

Next

16

60

1

Magis opus est diiudicare atque dignoscere cum se satanas transfigurat velut angelum lucis, ne fallendo ad aliqua perniciosa seducat. Nam quando sensus corporis fallit, mentem vero non movet a vera rectaque sententia qua quisque vitam fidelem gerit, nullum est in religione periculum; vel cum se bonum fingens ea facit sive dicit quae bonis angelis congruunt, etiam si credatur bonus non est error christianae fidei perniciosus aut morbidus. Cum vero per haec aliena ad sua incipit ducere tunc eum dignoscere, nec ire post eum, magna et necessaria vigilantia est. Sed quotusquisque hominum idoneus est omnes mortiferos dolos eius evadere, nisi regat atque tueatur Deus? Et ipsa huius rei difficultas ad hoc est utilis, ne sit spes sibi quisque, aut homo alter alteri, sed Deus suis omnibus: id enim nobis potius expedire prorsus piorum ambigat nemo.

Caput 61

2

Haec ergo quae in sanctis Angelis et Virtutibus Dei est Ecclesia, tunc nobis sicuti est innotescet cum ei coniuncti fuerimus in finem ad simul habendam beatitudinem sempiternam. Ista vero, quae ab illa peregrinatur in terris, eo nobis notior est quod in illa sumus, et quia hominum est, quod et nos sumus. Haec sanguine Mediatoris nullum habentis peccatum ab omni est redempta peccato, eiusque vox est: Si Deus pro nobis quis contra nos? qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Non enim pro Angelis mortuus est Christus. Sed ideo etiam pro Angelis fit quidquid hominum per eius mortem redimitur et liberatur a malo, quoniam cum eis quodammodo redit in gratiam post inimicitias quas inter homines et sanctos Angelos peccata fecerunt, et ex ipsa hominum redemptione ruinae illius angelicae detrimenta reparantur.

Caput 62

3

Et utique noverunt Angeli sancti, docti de Deo cuius veritatis aeterna contemplatione beati sunt, quanti numeri supplementum de genere humano integritas illius civitatis exspectat. Propter hoc ait Apostolus instaurari omnia in Christo quae in caelis sunt et quae in terris in ipso. Instaurantur quippe quae in caelis sunt, cum id quod inde in Angelis lapsum est ex hominibus redditur; instaurantur autem quae in terris sunt, cum ipsi homines qui praedestinati sunt in aeternam vitam a corruptionis vetustate renovantur. Ac sic per illud singulare sacrificium in quo Mediator est immolatus, quod unum multae in lege victimae figurabant, pacificantur caelestia cum terrestribus et terrestria cum caelestibus. Quoniam, sicut idem Apostolus dicit: In ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare, et per eum reconciliari omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sunt, sive quae in caelis.

Caput 63

4

Pax ista praecellit, sicut scriptum est, omnem intellectum, neque sciri a nobis nisi cum ad eam venerimus potest. Quomodo enim pacificantur caelestia nisi nobis, id est, concordando nobiscum? Nam ibi semper est pax, et inter se universis intellectualibus creaturis et cum suo Creatore. Quae pax praecellit, ut dictum est, omnem intellectum, sed utique nostrum, non eorum qui semper vident faciem Patris. Nos autem, quantuscumque sit in nobis intellectus humanus, ex parte scimus, et videmus nunc per speculum in aenigmate. Cum vero aequales Angelis Dei fuerimus, tunc quemadmodum et ipsi videbimus facie ad faciem, tantamque pacem habebimus erga eos quantum et ipsi erga nos, quia tantum eos dilecturi sumus quantum ab eis diligimur. Itaque pax eorum nota nobis erit, quia et nostra tanta ac talis erit, nec praecellet tunc intellectum nostrum; Dei vero pax, quae illic est erga nos, et nostrum et illorum intellectum sine dubitatione praecellet. De ipso quippe beata est rationalis creatura quaecumque beata est, non ipse de illa. Unde secundum hoc melius accipitur quod scriptum est: Pax Dei quae praecellit omnem intellectum, ut in eo quod dixit omnem nec ipse intellectus sanctorum Angelorum esse possit exceptus, sed Dei solius, neque enim et ipsius intellectum pax eius praecellit.

PrevBack to TopNext