Text List

Prev

How to Cite

Next

19

Caput 70

1

Sane cavendum est ne quisquam existimet infanda illa crimina, qualia qui agunt regnum Dei non possidebunt cotidie perpetranda et eleemosynis cotidie redimenda. In melius est quippe vita mutanda, et per eleemosynas de peccatis praeteritis est propitiandus Deus, non ad hoc emendus quodammodo ut ea semper liceat impune committere. Nemini enim dedit laxamentum peccandi, quamvis miserando deleat iam facta peccata, si non satisfactio congrua negligatur.

Caput 71

2

De quotidianis autem brevibus levibusque peccatis sine quibus haec vita non ducitur, cotidiana oratio fidelium satis facit. Eorum est enim dicere: Pater noster qui es in caelis, qui iam Patre tali regenerati sunt ex aqua et Spiritu Sancto. Delet omnino haec oratio minima et quotidiana peccata. Delet et illa a quibus vita fidelium etiam scelerate gesta sed paenitendo in melius mutata discedit si, quemadmodum veraciter dicitur: Dimitte nobis debita nostra, quoniam non desunt quae dimittantur; ita veraciter dicatur: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, id est, fiat quod dicitur: quia et ipsa eleemosyna est veniam homini petenti ignoscere.

Caput 72

3

Ac per hoc ad omnia quae utili misericordia fiunt valet quod Dominus ait: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Non solum ergo qui dat esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestimentum, peregrinanti hospitium, fugienti latibulum, aegro vel incluso visitationem, captivo redemptionem, debili subvectionem, caeco deductionem, tristi consolationem, non sano medelam, erranti viam, deliberanti consilium, et quod cuique necessarium est indigenti, verum etiam qui dat veniam peccanti, eleemosynam dat. Et qui emendat verbere in quem potestas datur, vel coercet aliqua disciplina, et tamen peccatum eius quo ab illo laesus aut offensus est dimittit ex corde, vel orat ut ei dimittatur, non solum in eo quod dimittit atque orat, verum etiam in eo quod corripit et aliqua emendatoria poena plectit, eleemosynam dat, quia misericordiam praestat. Multa enim bona praestantur invitis, quando eorum consulitur utilitati non voluntati, quia ipsi sibi inveniuntur esse inimici, amici vero eorum potius illi quos inimicos putant, et reddunt errando mala pro bonis, cum reddere mala christianus non debeat nec pro malis. Multa itaque genera sunt eleemosynarum, quae cum facimus adiuvamur ut dimittantur nostra peccata.

Caput 73

4

Sed ea nihil est maius qua ex corde dimittimus quod in nos quisque peccavit. Minus enim magnum est erga eum esse benignum sive etiam beneficum, qui tibi nihil mali fecerit. Illud multo grandius, et magnificentissimae bonitatis est, ut tuum quoque inimicum diligas, et ei qui tibi malum vult et si potest facit, tu semper bonum velis faciasque quod possis, audiens dicentem Iesum: Diligite inimicos vestros, bene facite eis qui vos oderunt, et orate pro eis qui vos persequuntur. Sed quoniam perfectorum sunt ista filiorum Dei, quo quidem se debet omnis fidelis extendere et humanum animum ad hunc affectum orando Deum secumque agendo luctandoque perducere, tamen quia hoc tam magnum bonum tantae multitudinis non est quantam credimus exaudiri cum in oratione dicitur: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, procul dubio verba sponsionis huius implentur si homo qui nondum ita profecit ut iam diligat inimicum, tamen quando rogatur ab homine qui peccavit in eum ut ei dimittat, dimittit ex corde, quia etiam sibi roganti utique vult dimitti cum orat et dicit: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, id est: sic dimitte debita nostra rogantibus nobis sicut et nos dimittimus rogantibus debitoribus nostris.

Caput 74

5

Iam vero qui eum in quem peccavit hominem rogat, si peccato suo movetur ut roget, non est adhuc deputandus inimicus ut eum diligere sit difficile, sicut difficile erat quando inimicitias exercebat. Quisquis autem nec roganti et peccati sui paenitenti ex corde suo dimittit, nullo modo existimet a Domino sua peccata dimitti, quoniam mentiri veritas non potest. Quem vero Evangelii lateat auditorem sive lectorem, quis dixerit: Ego sum veritas ? Qui cum docuisset orationem, hanc in ea positam sententiam vehementer commendavit dicens: Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis peccata vestra; si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra. Ad tam magnum tonitruum qui non expergiscitur, non dormit sed mortuus est: et tamen potens est ille etiam mortuos suscitare.

PrevBack to TopNext