Table of Contents
20
Caput 75
Sane qui sceleratissime vivunt nec curant talem vitam moresque corrigere, et inter ipsa facinora et flagitia sua eleemosynas frequentare non cessant, frustra ideo sibi blandiuntur quoniam Dominus ait: Date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis; hoc enim quam late pateat non intellegunt. Sed ut intellegant, attendant quibus dixerit. Nempe in Evangelio sic scriptum est: Cum loqueretur rogavit illum quidam pharisaeus ut pranderet apud se, et ingressus recubuit. Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium. Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisaei quod deforis est calicis et catini mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate; stulti, nonne qui fecit id quod foris est, etiam id quod intus est fecit? verumtamen quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Itane hoc intellecturi sumus ut pharisaeis, non habentibus fidem Christi, etiam si non in eum crediderint nec renati fuerint ex aqua et Spiritu Sancto, munda sint omnia tantum si eleemosynas dederint sicut isti eas dandas putant, cum sint immundi omnes quos non mundat fides Christi de qua scriptum est: Fide mundans corda eorum; et dicat Apostolus: Immundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta sunt eorum et mens et conscientia ? Quomodo ergo pharisaeis omnia munda essent, si eleemosynas darent et fideles non essent? Aut quomodo fideles essent, si in Christum credere atque in eius gratia renasci noluissent? Et tamen verum est quod audierant: Date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis.
Caput 76
Qui enim vult ordinate dare eleemosynam a se ipso debet incipere et eam sibi primum dare. Est enim eleemosyna opus misericordiae, verissimeque dictum est: Miserere animae tuae placens Deo. Propter hoc renascimur, ut Deo placeamus, cui merito displicet quod nascendo contraximus. Haec est prima eleemosyna quam nobis dedimus, quoniam nos ipsos miseros per miserantis Dei misericordiam requisivimus, iustum iudicium eius confitentes quo miseri effecti sumus, de quo dicit Apostolus: Iudicium quidem ex uno in condemnationem, et magnae caritati eius gratias agentes, de qua idem ipse dicit gratiae praedicator: Commendat autem suam caritatem Deus in nobis quoniam adhuc cum peccatores essemus Christus pro nobis mortuus est, ut et nos veraciter de nostra miseria iudicantes, et Deum caritate quam donavit ipse diligentes, pie recteque vivamus. Quod iudicium et caritatem Dei cum pharisaei praeterirent decimabant quidem propter eleemosynas quas faciebant etiam quaecumque minutissima fructuum suorum, et ideo non dabant eleemosynas a se incipientes secumque prius misericordiam facientes. Propter quem dilectionis ordinem dictum est: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Cum ergo increpasset eos quod forinsecus se lavabant, intus autem rapina et iniquitate pleni erant, admonens quadam eleemosyna quam sibi homo debet primitus dare, interiora mundari: Verumtamen, inquit, quod superest date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis. Deinde ut ostenderet quid admonuisset et quid ipsi facere non curarent, ne illum putarent suas eleemosynas ignorare: Sed vae vobis, inquit, pharisaeis, tamquam diceret: Ego quidem commonui vos eleemosynam dandam per quam vobis munda sint omnia: sed vae vobis qui decimatis mentam et rutam et omne holus; has enim novi eleemosynas vestras, ne de illis me nunc vos admonuisse arbitremini: et praeteritis iudicium et caritatem Dei, qua eleemosyna possetis ab omni inquinamento interiore mundari, ut vobis munda essent et corpora quae lavatis. Hoc est enim omnia, et interiora scilicet et exteriora, sicut alibi legitur: Mundate quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt. Sed ne istas eleemosynas quae fiunt de fructibus terrae respuisse videretur: Haec, inquit, oportuit facere, id est iudicium et caritatem Dei: et illa non omittere, id est eleemosynas fructuum terrenorum.
Caput 77
Non ergo se fallant qui per eleemosynas quaslibet largissimas fructuum suorum vel cuiuscumque pecuniae impunitatem se emere existimant in facinorum immanitate ac flagitiorum nequitia permanendi. Non solum enim haec faciunt, sed ita diligunt ut in eis semper optent, tantum si possint impune, versari. Qui autem diligit iniquitatem odit animam suam, et qui odit animam suam non est in eam misericors sed crudelis. Diligendo eam quippe secundum saeculum odit secundum Deum. Si ergo vellet ei dare eleemosynam per quam illi essent munda omnia, odisset eam secundum saeculum et diligeret secundum Deum. Nemo autem dat eleemosynam qualemlibet, nisi unde det ab illo accipiat qui non eget: ideo dictum est: Misericordia eius praeveniet me.