Table of Contents
21
Caput 78
Quae sint autem levia quae gravia peccata, non humano sed divino sunt pensanda iudicio. Videmus enim quaedam ab ipsis quoque Apostolis ignoscendo fuisse concessa, quale illud est quod venerabilis Paulus coniugibus ait: Nolite fraudare invicem nisi ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum ad idipsum estote ne vos temptet satanas propter intemperantiam vestram. Quod putari posset non esse peccatum, misceri scilicet coniugi non filiorum procreandorum causa, quod bonum est nuptiale, sed carnalis etiam voluptatis, ut fornicationis sive adulterii sive cuiusquam alterius immunditiae mortiferum malum quod turpe est etiam dicere, quo potest temptante satana libido pertrahere, incontinentium devitet infirmitas. Posset ergo, ut dixi, hoc putari non esse peccatum, nisi addidisset: Hoc autem dico secundum veniam non secundum imperium. Quis autem iam neget esse peccatum, cum dari veniam facientibus apostolica auctoritate fateatur? Tale quiddam est ubi dicit: Audet quisquam vestrum adversus alterum negotium habens iudicari ab iniquis et non apud sanctos? Et paulo post: Saecularia igitur iudicia si habueritis, inquit, eos qui sunt contemptibiles in Ecclesia hos constituite ad iudicandum: ad reverentiam vobis dico: sic non est inter vos quisquam sapiens qui possit inter fratrem suum iudicare sed frater cum fratre iudicatur et hoc apud infideles? Nam et hic posset putari iudicium habere adversus alterum non esse peccatum, sed tantummodo id extra Ecclesiam velle iudicari nisi secutus adiungeret: Iam quidem omnino delictum est quia iudicia habetis vobiscum. Et ne quisquam ita hoc excusaret ut diceret iustum se habere negotium, sed iniquitatem se pati quam vellet a se iudicum sententia removeri, continuo talibus cogitationibus vel excusationibus occurrit; itaque ait: Quare non magis iniquitatem patimini? quare non potius fraudamini? ut ad illud redeatur quod Dominus ait: Si quis voluerit tunicam tuam tollere et iudicio tecum contendere dimitte illi et pallium, et alio loco: Qui abstulerit, inquit, tua noli repetere. Prohibuit itaque suos de saecularibus rebus cum aliis habere iudicium, ex qua doctrina Apostolus dicit esse delictum. Tamen cum sinit in Ecclesia talia iudicia finiri, inter fratres fratribus iudicantibus, extra Ecclesiam vero terribiliter vetat manifestum est etiam hic quid secundum veniam concedatur infirmis. Propter haec atque huiusmodi peccata, et alia licet his minora, quae fiunt verborum et cogitationum offensionibus, apostolo Iacobo confitente ac dicente: In multis enim offendimus omnes, oportet cotidie crebroque oremus Dominum atque dicamus: Dimitte nobis debita nostra, nec in eo quod sequitur, mentiamur: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Caput 79
Sunt autem quaedam quae levissima putarentur nisi in Scripturis divinis demonstrarentur opinione graviora. Quis enim dicentem fratri suo: Fatue, reum gehennae putaret, nisi Veritas diceret ? Cui tamen vulneri subiecit continuo medicinam, praeceptum fraternae conciliationis adiungens; mox quippe ait: Si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversus te, et cetera. Aut quis existimaret quam magnum peccatum sit dies observare et menses et annos et tempora, sicut observant qui certis diebus sive mensibus sive annis volunt vel nolunt aliquid inchoare, eo quod secundum vanas doctrinas hominum fausta vel infausta existiment tempora, nisi huius mali magnitudinem ex timore Apostoli pensaremus, qui talibus ait: Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis ?
Caput 80
Huc accedit quod peccata quamvis magna et horrenda, cum in consuetudinem verterint, aut parva aut nulla esse creduntur, usque adeo ut non solum non occultanda verum etiam praedicanda ac diffamanda videantur, quando, sicut scriptum est: Laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit bene dicitur. Talis in divinis libris iniquitas clamor vocatur, sicut habes apud Isaiam prophetam de vinea mala: Expectavi, inquit, ut faceret iudicium, fecit autem iniquitatem, et non iustitiam sed clamorem. Unde est et illud in Genesi: Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est, quia non solum iam non apud eos puniebantur illa flagitia, verum etiam publice veluti lege frequentabantur. Sic nostris temporibus ita multa mala, etsi non talia, in apertam consuetudinem iam venerunt, ut pro his non solum excommunicare aliquem laicum non audeamus, sed nec clericum degradare. Unde cum exponerem ante aliquot annos Epistolam ad Galatas, in eo ipso loco ubi ait Apostolus: Timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis, exclamare compulsus sum: " Vae peccatis hominum, quae sola inusitata exhorrescimus; usitata vero, pro quibus abluendis Filii Dei sanguis effusus est, quamvis tam magna sint ut omnino claudi contra se faciant regnum Dei, saepe videndo omnia tolerare, saepe tolerando nonnulla etiam facere cogimur, atque utinam, o Domine, non omnia quae non potuerimus prohibere faciamus! ". Sed videro utrum me immoderatus dolor incaute aliquid compulerit dicere.