Table of Contents
23
Caput 84
Iam vero de resurrectione carnis, non sicut quidam revixerunt iterumque sunt mortui, sed in aeternam vitam sicut Christi ipsius caro resurrexit, quemadmodum possim breviter disputare, et omnibus quaestionibus quae de hac re moveri assolent satisfacere, non invenio. Resurrecturam tamen carnem omnium quicumque nati sunt hominum atque nascentur, et mortui sunt atque morientur, nullo modo dubitare debet christianus.
Caput 85
Unde primo occurrit de abortivis foetibus quaestio, qui iam quidem nati sunt in uteris matrum, sed nondum ita ut iam possint renasci. Si enim resurrecturos eos dixerimus, de his qui iam formati sunt tolerari potest utcumque quod dicitur. Informes vero abortus quis non proclivius perire arbitretur sicut semina quae concepta non fuerint? Sed quis negare audeat, etsi affirmare non audeat, id acturam resurrectionem ut quidquid formae defuit impleatur, atque ita non desit perfectio quae accessura erat tempore, quemadmodum non erunt vitia quae accesserant tempore, ut neque in eo quod aptum et congruum dies allaturi fuerant natura fraudetur, neque in eo quod adversum atque contrarium dies attulerant natura turpetur, sed integretur quod nondum erat integrum, sicut instaurabitur quod fuerat vitiatum?
Caput 86
Ac per hoc scrupulosissime quidem inter doctissimos quaeri ac disputari potest, quod utrum ab homine inveniri possit ignoro, quando incipiat in utero homo vivere, utrum sit quaedam vita et occulta quae nondum motibus viventis appareat. Nam negare vixisse puerperia quae propterea membratim exsecantur et eiciuntur ex uteris praegnantium ne matres quoque, si mortua ibi relinquantur, occidant, impudentia nimia videtur. Ex quo autem incipit homo vivere, ex illo utique iam mori potest: mortuus vero, ubicumque illi mors potuit evenire, quomodo ad resurrectionem non pertineat mortuorum reperire non possum.
Caput 87
Neque enim et monstra quae nascuntur et vivunt, quamlibet cito moriantur, aut resurrectura negabuntur aut ita resurrectura credenda sunt, ac non potius correcta emendataque natura. Absit enim ut illum bimembrem qui nuper natus est in oriente, de quo et fratres fidelissimi quod eum viderint rettulerunt, et sanctae memoriae Hieronymus presbyter scriptum reliquit: absit, inquam, ut unum hominem duplicem ac non potius duos, quod futurum fuerat si gemini nascerentur, resurrecturos aestimemus; ita et cetera quae singuli quique partus, vel amplius vel minus aliquid habendo, vel quadam nimia deformitate, monstra dicuntur, ad humanae naturae figuram resurrectione revocabuntur; ita ut singulae animae singula sua corpora obtineant, nullis cohaerentibus etiam quaecumque cohaerentia nata fuerant, sed seorsum sibi singulis sua membra gestantibus quibus humani corporis impletur integritas.
Caput 88
Non autem perit Deo terrena materies de qua mortalium creatur caro; sed in quemlibet pulverem cineremve solvatur, in quoslibet halitus aurasque diffugiat, in quamcumque aliorum corporum substantiam vel in ipsa elementa vertatur, in quorumcumque animalium etiam hominum cibum cedat carnemque mutetur, illi animae humanae puncto temporis redit quae illam primitus, ut homo fieret cresceret viveret, animavit.
Caput 89
Ipsa igitur terrena materies quae discedente anima fit cadaver, non ita resurrectione reparabitur ut ea quae dilabuntur et in alias atque alias aliarum rerum species formasque vertuntur, quamvis ad corpus redeant unde dilapsa sunt, ad easdem quoque corporis partes ubi fuerunt redire necesse sit. Alioquin si capillis redit quod tam crebra tonsura detraxit, si unguibus quod totiens dempsit exsectio, immoderata et indecens cogitantibus, et ideo resurrectionem carnis non credentibus, occurrit informitas. Sed quemadmodum si statua cuiuslibet solubilis metalli aut igne liquesceret aut contereretur in pulverem aut confunderetur in massam, et eam vellet artifex rursus ex illius materiae quantitate reparare, nihil interesset ad eius integritatem quae particula materiae cui membro statuae redderetur dum tamen totum ex quo constituta fuerat restituta resumeret, ita Deus, mirabiliter atque ineffabiliter artifex, de toto quo caro nostra constiterat, eam mirabili et ineffabili celeritate restituet. Nec aliquid attinebit ad eius redintegrationem utrum capilli ad capillos redeant et ungues ad ungues, an quidquid eorum perierat mutetur in carnem et in partes alias corporis revocetur, curante artificis providentia ne quid indecens fiat.
Caput 90
Nec illud est consequens, ut ideo diversa sit statura reviviscentium singulorum quia fuerat diversa viventium, aut macri cum eadem macie aut pingues cum eadem pinguedine, reviviscant. Sed si hoc est in consilio Creatoris, ut in effigie sua cuiusque proprietas et discernibilis similitudo servetur, in ceteris autem corporis bonis aequalia cuncta reddantur, ita modificabitur illa in unoquoque materies ut nec aliquid ex ea pereat, et quod alicui defuerit ille suppleat qui etiam de nihilo potuit quod voluit operari. Si autem in corporibus resurgentium rationabilis inaequalitas erit, sicut est vocum quibus cantus impletur, hoc fiet cuique de materie corporis sui quod et hominem reddat angelicis coetibus et nihil inconveniens eorum ingerat sensibus. Indecorum quippe aliquid ibi non erit: sed quidquid futurum est, hoc decebit, quia nec futurum est si non decebit.
Caput 91
Resurgent igitur sanctorum corpora sine ullo vitio, sine ulla deformitate, sine ulla corruptione, onere, difficultate, in quibus tanta facilitas quanta felicitas erit. Propter quod et spiritalia dicta sunt, cum procul dubio corpora sint futura, non spiritus. Sed sicut nunc corpus animale dicitur, quod tamen corpus non anima est, ita tunc spiritale corpus erit, corpus tamen non spiritus erit. Proinde quantum attinet ad corruptionem quae nunc aggravat animam, et vitia quibus caro adversus spiritum concupiscit, tunc non erit caro sed corpus, quia et caelestia corpora perhibentur. Propter quod dictum est: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, et tamquam exponens quid dixerit: Neque corruptio, inquit, incorruptionem possidebit. Quod prius dixit caro et sanguis, hoc posterius dixit corruptio, et quod prius regnum Dei hoc posterius incorruptionem. Quantum autem attinet ad substantiam, etiam tunc caro erit; propter quod et post resurrectionem corpus Christi caro appellata est. Sed ideo ait Apostolus: Seminatur corpus animale resurget corpus spiritale, quoniam tanta erit tunc concordia carnis et spiritus, vivificante spiritu sine sustentaculi alicuius indigentia subditam carnem, ut nihil nobis repugnet ex nobis, sed sicut foris neminem, ita nec intus nos ipsos patiamur inimicos.
Caput 92
Quicumque vero ab illa perditionis massa, quae facta est per hominem primum, non liberantur per unum Mediatorem Dei et hominum, resurgent quidem etiam ipsi, unusquisque cum sua carne, sed ut cum diabolo et eius angelis puniantur. Utrum sane ipsi cum vitiis et deformitatibus suorum corporum resurgant, quaecumque in eis vitiosa et deformia membra gestarunt, in requirendo laborare quid opus est? Neque enim fatigare nos debet incerta eorum habitudo vel pulchritudo, quorum erit certa et sempiterna damnatio. Nec moveat quomodo erit in eis corpus incorruptibile si dolere poterit, aut quomodo corruptibile si mori non poterit. Non enim est vera vita nisi ubi feliciter vivitur, nec vera incorruptio nisi ubi salus nullo dolore corrumpitur. Ubi autem infelix mori non sinitur, ut ita dicam, mors ipsa non moritur; et ubi dolor perpetuus non interimit sed affligit, ipsa corruptio non finitur. Haec in sanctis Scripturis secunda mors dicitur.
Caput 93
Nec prima tamen, qua suum corpus anima relinquere cogitur, nec secunda, qua poenale corpus anima relinquere non permittitur, homini accidisset si nemo peccasset. Mitissima sane omnium poena erit eorum qui praeter peccatum quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt, et in ceteris qui addiderunt, tanto quisque ibi tolerabiliorem habebit damnationem quanto hic minorem habuit iniquitatem.