Text List

Prev

How to Cite

Next

24

Caput 94

1

Remanentibus itaque angelis et hominibus reprobis in aeterna poena, tunc sancti scient plenius quid boni eis contulerit gratia. Tunc rebus ipsis evidentius apparebit quod in Psalmo scriptum est: Misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine, quia nisi per indebitam misericordiam nemo liberatur, et nisi per debitum iudicium nemo damnatur.

Caput 95

2

Tunc non latebit, quod nunc latet, cum de duobus parvulis unus esset assumendus per misericordiam, alius per iudicium relinquendus, in quo, is qui assumeretur, agnosceret quid sibi per iudicium deberetur nisi misericordia subveniret, cur ille potius quam iste fuerit assumptus, cum causa una esset ambobus; cur autem apud quosdam non factae sint virtutes quae si factae fuissent egissent illi homines paenitentiam et factae sint apud eos qui non fuerant credituri. Apertissime namque dicit Dominus: Vae tibi, Corozaim, vae tibi Bethsaida, quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent. Nec utique Deus iniuste noluit salvos fieri, cum possent salvi esse si vellent. Tunc in clarissima sapientiae luce videbitur, quod nunc piorum fides habet ante quam manifesta cognitione videatur, quam certa et immutabilis et efficacissima sit voluntas Dei: quam multa possit et non velit, nihil autem velit quod non possit; quamque sit verum quod in Psalmo canitur: Deus autem noster in caelo sursum; in caelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit. Quod utique non est verum si aliqua voluit et non fecit, et quod est indignius, ideo non fecit quoniam ne fieret quod volebat omnipotens, voluntas hominis impedivit. Non ergo fit aliquid nisi omnipotens fieri velit, vel sinendo ut fiat vel ipse faciendo.

Caput 96

3

Nec dubitandum est Deum facere bene etiam sinendo fieri quaecumque fiunt male. Non enim hoc nisi iusto iudicio sinit, et profecto bonum est omne quod iustum est. Quamvis ergo ea quae mala sunt, in quantum mala sunt non sint bona tamen ut non sola bona sed etiam sint et mala, bonum est. Nam nisi esset hoc bonum, ut essent et mala, nullo modo esse sinerentur ab omnipotente bono, cui procul dubio quam facile est quod vult facere, tam facile est quod non vult esse non sinere. Hoc nisi credimus, periclitatur ipsum nostrae confessionis initium, qua nos in Deum Patrem omnipotentem credere confitemur. Neque enim ob aliud veraciter vocatur omnipotens nisi quoniam quidquid vult potest, nec voluntate cuiuspiam creaturae voluntatis omnipotentis impeditur effectus.

Caput 97

4

Quam ob rem videndum est quemadmodum sit de Deo dictum, quia et hoc verissime Apostolus dixit: Qui omnes homines vult salvos fieri. Cum enim non omnes, sed multo plures non fiunt salvi, videtur utique non fieri quod Deus vult fieri, humana scilicet voluntate impediente voluntatem Dei. Quando enim quaeritur causa cur non omnes salvi fiant, responderi solet, quia hoc ipsi nolunt. Quod quidem dici de parvulis non potest, quorum nondum est velle seu nolle. Nam quod infantili motu faciunt si eorum voluntati iudicaretur esse tribuendum quando baptizantur, cum resistunt quantum possunt, etiam nolentes eos salvos fieri diceremus. Sed in Evangelio apertius Dominus compellans impiam civitatem: Quotiens, inquit, volui colligere filios tuos sicut gallina pullos suos, et noluisti, tamquam Dei voluntas superata sit hominum voluntate, et infirmissimis nolendo impedientibus non potuerit facere potentissimus quod volebat. Et ubi est illa omnipotentia qua in caelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit, si colligere filios Hierusalem voluit et non fecit? An potius illa quidem filios suos ab ipso colligi noluit? Sed ea quoque nolente filios eius collegit ipse quos voluit; quia in caelo et in terra non quaedam voluit et fecit, quaedam vero voluit et non fecit, sed omnia quaecumque voluit fecit.

PrevBack to TopNext