Table of Contents
32
Caput 121
Omnia igitur praecepta divina referuntur ad caritatem, de qua dicit Apostolus: Finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. Omnis itaque praecepti finis caritas est id est, ad caritatem refertur omne praeceptum. Quod vero ita fit vel timore poenae vel aliqua intentione carnali, ut non referatur ad illam caritatem quam diffundit Spiritus Sanctus in cordibus nostris, nondum fit quemadmodum fieri oportet, quamvis fieri videatur. Caritas quippe ista Dei est et proximi, et utique in his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae: adde Evangelium, adde Apostolos: non enim aliunde vox ista est: Finis praecepti est caritas, et: Deus caritas est. Quaecumque ergo mandat Deus, ex quibus unum est: Non moechaberis, et quaecumque non iubentur sed spiritali consilio monentur, ex quibus unum est: Bonum est homini mulierem non tangere: tunc recte fiunt cum referuntur ad diligendum Deum, et proximum propter Deum, et in hoc saeculo et in futuro: nunc Deum per fidem tunc per speciem, et ipsum proximum nunc per fidem. Non enim scimus mortales corda mortalium. Tunc autem illuminabit Dominus abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo, quia id laudabitur et diligetur a proximo in proximo, quod ne lateat, ab ipso illuminabitur Deo. Minuitur autem cupiditas caritate crescente donec veniat hic ad tantam magnitudinem qua maior esse non possit: maiorem, enim, caritatem nemo habet quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis. Ibi autem quis explicet quanta caritas erit ubi cupiditas quam vel coercendo superet nulla erit? Quoniam summa sanitas erit, quando contentio mortis nulla erit.