Table of Contents
31
117
Iam porro caritas, quam duabus istis, id est fide ac spe, maiorem dicit Apostolus, quanto in quocumque maior est, tanto melior est in quo est. Cum enim quaeritur utrum quisque sit homo bonus, non quaeritur quid credat aut quid speret, sed quid amet. Nam qui recte amat procul dubio recte credit et sperat; qui vero non amat inaniter credit, etiam si sint vera quae credit; inaniter sperat, etiam si ad veram felicitatem doceantur pertinere quae sperat, nisi et hoc credat ac speret, quod sibi petenti donari possit ut amet. Quamvis enim sperare sine amore non possit, fieri tamen potest ut id non amet sine quo ad id quod sperat non potest pervenire, tamquam si speret vitam aeternam (quam quis non amat?) et non amet iustitiam, sine qua nemo ad illam pervenit. Ipsa est autem fides Christi, quam commendat Apostolus, quae per dilectionem operatur, et quod in dilectione nondum habet petit ut accipiat, quaerit ut inveniat, pulsat ut aperiatur ei. Fides namque impetrat quod lex imperat. Nam sine Dei dono, id est, sine Spiritu Sancto, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris, iubere lex poterit, non iuvare, et praevaricatorem insuper facere qui de ignorantia se excusare non possit. Regnat enim carnalis cupiditas ubi non est Dei caritas.
Caput 118
Sed cum in altissimis ignorantiae tenebris, nulla resistente ratione, secundum carnem vivitur, haec sunt prima hominis. Deinde cum per legem cognitio fuerit facta peccati, si nondum divinus adiuvat Spiritus, secundum legem volens vivere vincitur et sciens peccat, peccatoque subditus servit: A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est; id agente scientia mandati ut peccatum operetur in homine omnem concupiscentiam, cumulo praevaricationis adiecto, atque ita quod scriptum est impleatur: Lex subintravit ut abundaret delictum. Haec sunt secunda hominis. Si autem respexerit Deus ut ad implenda quae mandat ipse adiuvare credatur, et agi homo coeperit Dei Spiritu, concupiscitur adversus carnem fortiore robore caritatis, ut quamvis adhuc sit quod homini repugnet ex homine, nondum tota infirmitate sanata, ex fide tamen iustus vivat, iusteque vivat in quantum non cedit malae concupiscentiae, vincente delectatione iustitiae. Haec sunt tertia bonae spei hominis, in quibus si pia perseverantia quisque proficiat postrema pax restat, quae post hanc vitam in requie spiritus, deinde in resurrectione etiam carnis implebitur. Harum quattuor differentiarum prima est ante legem, secunda sub lege, tertia sub gratia, quarta in pace plena atque perfecta. Sic est et Dei populus ordinatus per intervalla temporum, sicut Deo placuit qui in mensura et numero et pondere cuncta disponit. Nam fuit primitus ante legem, secundo sub lege quae data est per Moysem, deinde sub gratia quae revelata est per primum Mediatoris adventum. Quae quidem gratia nec antea defuit quibus eam oportuit impertiri, quamvis pro temporis dispensatione velata et occulta. Neque enim antiquorum quicumque iustorum praeter Christi fidem salutem potuit invenire, aut vero, nisi et illis cognitus fuisset, potuisset nobis per eorum ministerium alias apertius alias occultius prophetari.
Caput 119
In quacumque autem quattuor istarum velut aetatum singulum quemque hominem gratia regenerationis invenerit, ibi ei remittuntur praeterita universa peccata, et reatus ille nascendo contractus renascendo dissolvitur, tamque multum valet quod Spiritus ubi vult spirat, ut quidam secundam illam servitutem sub lege non noverint, sed cum mandato incipiant adiutorium habere divinum.
Caput 120
Antequam possit autem homo capax esse mandati secundum carnem vivat necesse est. Sed si iam sacramento regenerationis imbutus est, nihil ei oberit si tunc ex hac vita migraverit: quia ideo Christus mortuus est et resurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur, nec tenebit regnum mortis eum pro quo mortuus est ille liber in mortuis.