Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Ordinatio

Liber 1

Collatio

Prologus

Quaestio 1 : Utrum, secundum quod tactum est in collatione, studium sacrae theologiae sit meritorium vitae aeternae.

Quaestio 2 : Utrum studium Sacrae Scripturae impositum alicui in foro poenitentiae pro omissione contraria sit meritorium.

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum pro studio sacrae theologiae ex caritate procedente debeatur pro mercede visio Dei et eius fruitio.

Quaestio 2 : Utrum fruitio beatifica differat ab ipsa anima.

Quaestio 3 : Utrum fruitio realiter distinguatur ab omni cognitione.

Quaestio 4 : Utrum fruitio realiter distinguatur a delectatione.

Quaestio 5 : Utrum generaliter omnis delectatio sit dilectio vel odium, seu volitio aut nolitio.

Quaestio 6 : Utrum voluntas necessario vel libere principiet actus suos.

Quaestio 7 : Utrum voluntas sola sit causa effectiva suae volitionis liberae supposita communi Dei influentia vel concausatione.

Quaestio 8 : Utrum voluntas possit simul et subito producere actum voluntarium meritorie et libere dilectionis.

Quaestio 9 : Utrum voluntas libere possit subito suspendere actum suum sive ab actu habito cessare.

Quaestio 10 : Utrum creatura rationalis clare videns Deum necessario diligat ipsum.

Quaestio 11 : Undecimo circa distinctionem primam quaero: Utrum solus Deus sit licite a creatura rationali ultimate fruibilis.

Quaestio 12 : Utrum haec sit possibilis: creatura rationalis fruitur una persona divina non fruendo alia.

Quaestio 13 : Utrum liceat filium Dei plus diligere vel frui eo quam patrem vel spiritum sanctum.

Quaestio 14 : Utrum fruitio beatifica sit actus intellectus.

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum in entibus sit tantum unus Deus.

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum mens humana sit imago trinitatis increatae sicut in rebus aliis factis propter hominem est vestigium eiusdem trinitatis.

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum a parte rei in divinis sit aliqua non-identitas inter naturam Dei et voluntatem divinam et ita de ceteris perfectionibus quae ponuntur in Deo vel Deus nec moveat quod pluraliter loquar antequam habeatur quod ibi sit pluralitas, sine enim hac improprietate loquendi non potest homo in hac materia leviter exprimere illud quod vellet.

Quaestio 2 : Utrum Deus sit realiter et per se primo modo sapiens vel intelligens et sic de similibus.

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis.

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum gratia seu caritas sit viatori necessaria ad salutem

Quaestio 2 : Utrum caritas seu gratia increata sine alio possit sufficere ad salutem

Quaestio 3 : Utrum de peccatore possit fieri non peccator et acceptus Deo sine tali habitu sibi infuso per gratiam increatam.

Quaestio 4 : Utrum caritas vel alia forma augmentabilis augmentetur per deminutionem contrarii sui.

Quaestio 5 : Utrum in augmentatione caritatis vel alterius formae gradus omnis praeexistens corrumpatur cum novus gradus inducitur ita videlicet intelligendo quod in omni instanti sit totaliter nova forma.

Quaestio 6 : Utrum omnis bonus motus voluntatis meritorie augmentatius caritatis ad quem homo tenetur debeat vel possit ex caritate procedere collata ex merito redemptoris.

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum Deus essentialiter unus sit personaliter trinus.

Quaestio 2 : Utrum Deus genuerit Deum

Quaestio 3 : Utrum aliqua sit certa regula vel ars per quam solvi possint communiter paralogismi facti et talibus similes circa materiam Trinitatis.

Quaestio 4 : Utrum divina essentia generet vel generetur.

Quaestio 5 : Utrum potentia generandi possit communicari filio in divinis.

Quaestio 6 : Utrum spiritus sanctus posset distingui a filio si non procederet ab eo.

Quaestio 7 : Utrum pater et filius sint unum principium spirans Spiritum Sanctum.

Quaestio 8 : Utrum personae divinae primo et adaequate distinguantur ab invicem semetipsis.

Quaestio 9 : Utrum omne idem patri sit omnibus modis idem patri.

Liber 2

Quaestio 1 : Utrum creatura rationalis meritorie serviendo Deo proficiat ad augmentum gratiae seu caritatis, sine omni novo addito gratiae praecedenti.

Quaestio 2 : Utrum profectus vel augmentum gratiae fiat per compositionem gratiae novae cum gratia praecedenti.

Quaestio 3 : Utrum creatura rationalis habens gratiam possit mereri suam gratiam augmentari.

Quaestio 4 : Utrum viator operibus meritoriis insistendo ex hiis carior Deo fiat.

Quaestio 5 : Utrum praesupposita gratia baptismali viator per merita sua possit pertingere ad gratiam maximam viae sibi possibilem.

Quaestio 6 : Utrum viator existens in gratia ultra omnem gratiam habitam vel habendam possit proficere ad maiorem per instantaneas causationes actuum volendi omnia pro futuro peccata venialia devirare.

Quaestio 7 : Utrum Deus possit creare finitam caritatem aliquam qua non possit creare maiorem vel aliquam aliam ita magnam secundum extensionem quod non possit maiorem illa producere, et sic de similibus.

Quaestio 8 : Utrum secundum proportionem caritatis viae succedat pro praemio proportionaliter magnitudo gloriae.

Quaestio 9 : Utrum, scilicet propter demerita, minuatur.

Quaestio 10 : Utrum caritas decrescat ad decrementum cupiditatis.

Liber 3

Quaestio 1 : Utrum anima Christi habuerit et habeat sapientiam aequalem Deo.

Quaestio 2 : Utrum ipsum verbum Dei sit sibi ipsi quamvis non animae sibi unitae scientia futurorum contingentium.

Quaestio 3 : Utrum cum determinata verbi praescientia stet quod futura praescita sint ad utrumlibet contingentia.

Quaestio 4 : Utrum anima Christi vel angeli sciant futura aliqua contingentia per revelationem sibi possibilem fieri ab ipso verbo vel etiam scire possint.

Quaestio 5 : Utrum alicuius contingentis futuri absoluta revelatio sequens tollat contingentiam.

Quaestio 6 : Utrum Deus vel verbum Dei existenti in gratia possit revelare quod talis finaliter sit damnandus.

Quaestio 7 : Utrum animae Christi vel angelo beato possit in verbo revelari aeternitas suae beatitudinis.

Quaestio 8 : Utrum Gabrieli potuerit in verbo verbi incarnatio revelari.

Quaestio 9 : Utrum per revelationes possibiles fieri in verbo posset aliquis sufficienter dirigi in volendis.

Quaestio 10 : Utrum anima Christi in verbo Dei cui unitur distincte videre valeat infinita.

Quaestio 11 : Utrum anima Christi possit in verbo cui unitur distincte cognoscere minimas partium sibi inhaerentium vel minimas particulas corporis quod informat.

Quaestio 12 : Utrum per unionem ad verbum ipsa sit omnipotens.

Liber 4

Quaestio 1 : Utrum aliqua creatura possit in effectum sacramenti praecise productibilem per creationem. Et hoc est expressius quaerere: Utrum aliqua creatura possit creare caritatem vel gratiam vel aliam creaturam.

Quaestio 2 : Utrum posse creare gratiam vel aliquid aliud repugnet propter virtutis activae insufficientiam cuilibet creaturae.

Quaestio 3 : Utrum omni rite suscipienti sacramentum baptismi vel confirmationis conferatur gratia salutaris.

Quaestio 4 : Utrum corpus Christi realiter sub speciebus quae fuerunt panis et vini contineatur.

Quaestio 5 : Utrum quantitas terminata panis consecrandi sit aliqua vera res extra animam distincta realiter a substantia et qualitate cuius est.

Quaestio 6 : Utrum sacramentum poenitentiae sit necessarium ad delendum peccatum mortale post baptismum commissum.

Quaestio 7 : Utrum actus paenitentiae requisitus ad deletionem culpae mortalis sit meritorius vitae aeternae.

Quaestio 8 : Utrum quilibet qui commisit peccatum mortale teneatur secundum legem Dei communem de illo conteri.

Quaestio 9 : Utrum vera poenitentia sit formaliter vel virtualiter velle cavere peccatum quodlibet in futuro.

Quaestio 10 : Utrum ille qui peccaverit mortaliter in opere exteriori teneatur plus poenitere de opere exteriori et interiori simul quam de interiori solo.

Quaestio 11 : Utrum aliqua poena infernalis possit esse insensibilis in damnato.

Quaestio 12 : Utrum sit maxima gloria possibilis in beato.

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 8 [Sorb 193 Transcription]

1

Utrum voluntas possit simul et subito producere actum voluntatem meritorie et libere dilectionis

2

videtur quod non quia tunc in momento temporis posset mereri meretis aequalibus infinitis in infinitis instantibus eius tamen non fit maior ratio quod voluntas possit producere meritoriam dilectionem in uno instanti quam in alio de dicti momenti instantibus infinitis igitur in quolibet vel in nullo

3

Contra principia activa alicuius effectus in passo summe disposito in quo nulla est resistentia inpedimentia subite causationis possunt instanteae in eo potestate ponente si sint sufficientes et nihil desit ex concausis care effectum in ipso ab eis causabilem sed voluntas est tale passum circumscriptis inpedimentis omnibus in et ipsa etiam est causa activa respectu eius cum aliis igitur omnibus positis subito causabitur talis actus

4

In ista quaestione primo ponam aliquas conclusiones et probabo eas et solvam instantias aliquas parvas et solvam instantias 2o principaliter fient dubia contra principalem conclusionm

5

Pro primo articulo prima conclusio est ista quam non assero quod angelus vel voluntas nostra vel angelica si in hoc instanti non causat dilectionem non potest sine medio post hoc instans subito et simul causare dilectionem aliquam hanc probo quia eo ipso quod ita dilectio causaretur simul non per partem ante partem instantanea et in divisibiliter causaretur et hoc est causare in instanti si enim sunt instantia indivisibiles mensu?e succedentes inc?e distincte a permanentibus vel et in mediante praecessisset aliquod ultimum instans sui non esse ex dato igitur aliquod esse instans instanti immediatum

6

Praeterea non potest contingere ultimum instantis quod alqiuid sit ultimum nunc secundum se et quamlibet eius partem propter idem medium et quia secundum philosophus 8 physicorum non est dare ultimum rei permanentis in esse ergo pari ratione non est dare ultimum indivisibile in quo res aliqua et quaelibet eius pars ultimo non sic

7

Sed contra hanc conclusionem arguitur potest primo sic quia cum deus immediate post hoc instans posset si vellet totum mundum adnihilare ita quod modo esset et immediate post si vel non esset sed simul desineret esse alioquin non videretur ita potens ad descendendo sicut ad producendum ipsum simul igitur eadem ratione posset facere quod modo non esset et immediate totus simul esset ergo a simili in proposito

8

Praeterea posset deus facere unum angelum a simili in proposito qui praeci?e esset per instans et iste angelus isto casu posito simul desineret esse igitur instans instanti inmediatum per tuum modum arguendi

9

Praeterea praecise per unum instans potest deus nolle cooperari soli ad illuminationem medii summe dispositi quod si fieret in illo instanti sol non illuminaret medium et statims tamen post illuminaret et simul quia non esset ibinde causa aliqua successionis

10

Praeterea deus obstaculum aliquod inpeditum illuminationis inter positum inter solem et medium posset instantiae adnihilare et illo casu posito sol immediate post illud instans illuminaret medium sine successione quia non esset ibi causa successionis

11

Praeterea inquacumque misera potest causa successive agere a materia rem simul factibilem deus potest eam simul et subito producere quia rem simul factibilem simul fieri nullam includit contradictionem sed creatura potest immediate postquam talis res non est nec aliquid eius agere successione talem igitur deus potest inmediate post instans in conclusio alia res nunc non est nec aliquid eius simul eam producere igitur nulla apparet repugnantia quando etiam sic fieri posset volutio a voluntate

12

Praeterea deus immediate post hoc istans potest totam rem aliam et quamlibet eius partem conservare sed dei conservatio est vera productio igitur deus potest immediate post hoc instans ad simul producere et totaliter ita etiam sol si staret inmediate post hoc instans conservaret radium quem nunc producit et conservare ut prius est producere igitur etc

13

Praeterea omne illud cui non repungat simul esse p immediate post hoc instans potest deus simul producere quia non erit sibi inpossibile omnino verbum sed nulli rei permansive non repungat simul esse inmediate post hoc instans quia omnis talis de facto erit secundum te immediate post hoc instans ergo omnem talem potest deus immediate post hoc instans producere simul etiam dato quod nunc non sit

14

Praeterea nichil est negandum a divino posse ex quo non possunt inferri contradictoria simul fore vera utpote quod esse et non esse simul communicant eidem sed ex hoc quod nunc aliquid totaliter non est et immediate post totum simul est vel econtrario quod modo totum sit et immediate post totaliter et simul non sic sed destruatur vel non conservetur nec ipsa nec aliquod eius non sequitur quod aliquid sit et non sit sed solum quod esse alicuius totale immediate succedat suo non esse vel econverso igitur hoc non est negandum a divino posse hoc et similia argui possunt sed haec sufficiant

15

Sed istis non obstantibus absque aliqua assertione teneo illud quod prius quia idem est apud me et multos alios fieri instantiae seu in instanti ad debitum intellectum et simul fieri sic quod non per partem ante partem non enim sunt secundum veritatem instantia mensurae tales quales quidam ymaginantur sicut supra 3m declarabo sed inpossibile est quod instans inmediate succedat instanti vel mutatum esse verum in eodem motu continetur alteri vel unum indivisibile alteri situetur immediate ab eodem distincto numero hoc includit repugnantiam ut satis patebit in materia de non compositione continui ex indivisibilibus igitur inpossibile est quod aliquid immediate post instans in quo non est nec aliquid quod potest esse pars eius simul fiat vel econverso

16

Praetera hoc dato duo angeli essent factibiles immediate unus post alium et non simul mensura et hoc inpossibile cum quia pari ratione dicerem de mille tum quia creatio angeli non habentis partes est instantia solum vel si habet partes solum pono quod non divisibiliter et partialiter utraque simul producatur et ita instans instanti immediatum probatio consequentiae quia deus potest in instanti praesenti producere angelum unum si prius hoc voluit ponatur ergo quod sic faciat et quod tunc sic unus alius producibilis si igitur ille alius angelus possit simul produci immediate post ultimum instans sui non esse ila poterit fieri de 3o angelo nunc existente producibile post 2m igitur

17

Ad primum igitur in contrarium dicendum quod deus et immediate post hoc instans posset si vellet semet ipsum adnihilare et posset si vellet peccare sed haec est consequentia conditionalis cuius propositio antecedens significat inpossibile ex quo inferri potest ad inpossibile sed si sine illo antecedente in possibili sumatur absolute quod posset deus immediate post praesens instans in quo supponatur quod mundus sic mundum simul adnichilare dicendum quod hoc non est factibile sed repungnantiam includens quia infert quod aliquid quid simul fierit vel quod simul destrueretur et per consequens instantaneae nec fieret nec destrueretur simul nec instantanae cum instans instanti immediate succedere non possit nec tamen ex hoc sequitur quin deus sit ita potens ad destruendum mundum sicut fuit ad simul creandum sed tamen si velit mundum simul adnihilare hoc non erit immediate post ultimum instans sui esse sicut eo ipso quod crearet mundum simul non fuisset ultimum instans non esse primi

18

ad 2m assumptum nego nisi angelus sic partialiter destructibilis tunc enim posset esse praecise per instans sed tunc non simul sed partialiter destrueretur vel cessaret conservari sicut est generale etiam in omnibus quae solum fiunt successione et successive solum destruuntur sed hoc semper exclusi per hoc quod addidi simul

19

ad 3m assensum bene verum est quod posset nolle praecise etc verum est in quod illo casu posito quod sol in illo instanti non illuminaret sed posito toto illo casu quod sit praecise per instans sol non illuminaret medium non est simul cum hoc factibile quod sol immediate post simul illuminet medium sed quod partialiter et successione bene contingit et tamen dicit quod nulla est causa quare foret successio etc dicendum quod ymmo deus ipse esset in causa eo quod nollet tunc simul et subito producere lumen a sole causale nam si vellet simul et subito unum lumen tale conproducere sine omne medio post hoc instans in hoc instanti cum non sit hoc instans ipse vellet ipsum producere in hoc instanti cum non sit huic instanti aliquod instans immediatum nec esse posset in quo subito aut simul produci valeret oppositum autem huius illati positum est scilicet quod deus praecise per hoc instans soli nolit cooperari

20

Dices forte quod sicut potest per instans praecise nolle cooperari soli ad lumen causandum ita potest praecise per instans nolle simul producere tale lumen sic videlicet intendendo quod totum aliquod lumen a sole producibile secundum se et quam licet sui partem per totum diem sit nisi praecise per unicum instans simul producetur dicendum quod hoc non est possibile nec haec duo sunt similia quia primum est possibile in similibus apud naturam 2m vero infert quod in continuo sunt indivisibilia immediata extra se invicem

21

ad 4m totum argumentum quod infertur debet concedi quod valet immediate post totum medium sine successione in causatione luminis illuminaretur sed non immediate post instans ymmo in instanti adnihilationis obstaculi interpositi quia in illo instanti nullum esset obstaculum inpediens luminis causationem

22

ad 5m dicendum quod discursus non valet quia non bene sumitur sub debent enim accipi sub aliquod indi?ium mensurae et hic non fit sed accipitur sub hoc adverbialis determinatio immediate et fit fallacia filiae dicens commutando rem in modum

23

ad 6m dicendum quod verum est quod assumitur et quod concluditur scilicet quod deus potest immediate post hoc instans simul a materia rem producere sed non primo immediate post hoc instans ymmo tunc simul eam produceret in hoc instanti

24

Contra deus potest inmediate post hoc instans rem creatam totam simul primo conservare nam in hoc instanti non conservat et sine medio conservabit sed conservare parte est producere igitur immediate post potest primo producere totam negandus est discursus propter fallaciam consequentis sicut non sequitur nunc primo sum album igitur nunc primo sum coloratus nec sequitur inmediate post hoc instans primo movebitur si tamen sit dici posset vere forsitan enim non est hic dandum sed isto modo intelligendo quo aliqui concederent non sequitur immediate post primo moveberis ergo immediate post hoc instans primo eris quia arguitur ab omnibus istis inferioribus ad superius utrobique praeposita negatione sicud patet per exponentes in quo non sequitur nunc non movebitur sed sine medio moveberis igitur nunc non es sed sine medio eris

25

ad 7m dicendum tota enim ista sillogistica deductio bona est et verum concludit sed quod additur etiam dato quod nunc non sit ordinaret probari et non sine argumento apponi eo quod illud appositum est falsum nisi instans instanti immediate posset succedere

26

ad 8m quod est quaedam reductio verbi maior concedenda est sed minor neganda est quia eo ipso quod simul et non per partem capit suum esse seu producitur sequitur quod instantaneae et indivisbiliter producitur ex significato vocabuli et tamen per positum datur ultimum instans sui non esse cum igitur non possit instans instanti immediate succedere sequitur quod non producitur primo instantaneae et sic sequitur quod primo producitur instantaneae et quod non producitur instantaneae et sic patet quod sequitur utrumque contradictorum

27

Ex iam praedicta conditionali conclusione sequitur alia valet quod si angelus in hoc instanti primo esset et tamen immediate post hoc instans causabit dilectionem talis dilectio causabitur successione et non subito

28

3o sequitur quod cum partes conditionalis huius quae est 2a conclusio sint possibiles quod consequens cathegoricum est possibile Sit igitur haec 3a conclusio quod dilectio alia est causabilis successive hanc probo aliter quia omnis forma intensibilis et remissibilis est successive causabilis saltem a deo sed dilectio est talis fora igitur etc minor patet quia quilibet eperitur quod aliquando idem obiectum diliget intensius et aliquando remissius Similiter caritas habitualis potest intendi igitur pari ratione potest et accidentalis

29

praeterea inquantumque speciei formae accidentalis potest inveniri forma simplex simplicitate opposita extensi?ci perfectior et minus perfecta talis forma habet latitudinem gauduum et per consequens est saltem a deo successive produbilis sed sit est de dilectione eiusdem speicei nam potest esse quod linus et petrus in eadem speciei dilectiones fruitive in aequaliter praemientur igitur Iuxta hanc 3am conclusionem pono 4am quod dilectio est ab angelo vel ab anima causabilis successive

30

hanc probo quia angelus et anima non causat dilectionem nisi cognitionem oppositi diligibilis tamquam concausa cum ipsa voluntate ex q 7 primae distinctione huius dicens perfectior autem tam perfectius potest agere sed cognitio angelica et animae intendi potest igitur effectus eius scilicet dilectio

31

assumptum de cognitione ex hoc patet quia obiectum potest perfectius et imperfectius proportionalius et minus proportionaliter approximari potentiae cognitive angeli et per consequens maius et minus perfecte immutare potentiam

32

Praeterea non contingit dare maximam distantiam a qua obiectum aliquod potest immutare potentiam angeli cognitiva tum quai remotius posset immutare ad cognitionem inperfectiorem tum quia aliter esset dare ultimum instans rei permaentis in esse ita quod nec ipsa nec aliquid eius remaneret post et tunc instans obiectum inmediatum contra patet quia per metum localem inchoantem adb illa distantia maxima qua poneretur immutare potentiam posset maius amo?ri a potentia ista et per consequens instans inchoationis motus esset ultimum instans immutationis potentiae sensitivae patet igitur assumptum quod non contingit dare distantiam maximam a qua oppositum possit immutare potentiam cognitivam igitur tum tantum possit distare a tali potentia quod movere eam non possit per se sequitur quod oportebit esse distantiam aliqaum minimam a qua non possit movere potentiam ceteris paribus et per consequens in omni distnatia propriquiori poterit et si hoc igitur poterit dari ultimum instans in quo non immutabit potentiam sed hoc esse non poterit nisi immediate post illud instans successive causaret cognitionem in potentia secundum successivam approximationem obiecti versus ponam et non simul sicut nec simul sic propinquius igitur aliqua cognitio potest successive causari immediate post instans in quo nec ipsa nec aliquid eius erat igitur volitio quia amor respectu obiecti naturaliter cogniti mere naturaliter causatur si obiectum eius apprehendatur apprehensione tantum simplici sine omni deliberatione seu conpositione et divisione posita enim causa mere naturale et sufficienti et non existente inpedimento ponitur effectus in passo disposito et hoc simul vel successive proportionaliter et correspondenter productioni suae causae successive

33

praeterea visio corporalis potest causair et etiam corrumpi successive igitur et cogito angelica assumptum patet quia quando aliquod visibile indistantia proportionali applicatur visui causat in ipso visionem perfectissimam quam potest volo igitur quod per modum localem magis distent utpote quod plus removeatur obiectum a visu caeteris paribus quaero igitur quando visibile sic recedit a visu an aliquod praecedentis visionis deperdeatur et habetur intentum et pari ratione aliquando per accessum consequenti versus ponam intenderetur visio si non sed semper remanet eadem visio aeque perfecta sine alicuius partis deperditione sequitur quod semper rem alii materia in omni distantia qua videret eam aequae perfecte videret quod est contra experientiam et consequentia patet quia visionem informare visum est visum videre igitur etc

34

praeterea sit aliquod corpus conscientiae motum iuxta aliquod corpus perforatum interpositum visui et tali visibili motus tunc in tali visu humano reciperetur continue alia a et alia visio secundum totum vel secundum partem quia continue offeretur sibi alia et alia pars obiecti si secundum totum alia igitur erit dare ultimum rei permanentis in esse quae tamen simul et non partialiter desineret esse contra prius declarata eo quod esset instans instanti immediatum pro eo quod instantiae cessaret esse quia simul et non in instanti in quo est igitur in alio et non in alio mediatio quia tunc manet per tempus eadem visio cum tamen nihil idem per tempus aliquod obiciatur directe visui sine obstaculo interposito per casum consequens falsum quia de parte qualibet inter quam a visum obstaculum interponitur parum de est quo ad causationem visionis ac si non esset et posset poni et etiam continue diestrui per partes illas sicud per transeunt huius formam si tantum alia secundum partem igitur visio illa habet partem et partem et non secundum extensionem quia visio hominis non est haberet extensa sicud nec anima humana in qua recipitur igitur secundum intentionem licet correspondentem pertibi?ci per modum extensionis obiecti alias declarate igitur sicud supra cum amor vel appetitio necessario sequens modo praeexposito ipsam visionem simul fiant cum fectione cognitionis illius sequitur quod partialiter tantum fieret et destrueretur etiam sicud ipsa visio

35

Praeterea ponatur quod huius qualitas visibilis continue in sua specie intendatur vel remittatur ceteris paribus hoc posito ipsa etiam visio proportionaliter intenditur vel remittetur aliter enim sequitur vel quod videbitur ibi naturaliter quod non est si detur quod continue manet praecis eadem visio vel quod fit continue alia et alia et tunc vel continue in quolibet alio et alio obiecti est totaliter alia visio quam prius et hoc inprobatur sicut in argumento proximo praecedenti vel solum alia partialiter et tunc sequitur propositum sicud prius

36

Sed contra illas duas conclusiones arguitur per aliquos consequentes hoc pro conclusione quod actus diligendi sic indivisibilis simpliciter carens partibus quia aliter actus diligendi deum esset inperfectior actum diligendi muscam consequens absurdum consequentia probatur quia ex quo dilectio dei habet partes et est per consequens infinitum divisibilis inremissius et remissius igitur in dilectione dei reperitur vel saltem in ipsa continetur aliqua pars ipsius quae est fortior actum diligendi musca et alia forte erat et aliqua forte minor ista et inperfectior igitur cum quaelibet pars dilectionis sic dilectio sequitur propositum sequitur in 2o si dilectio dei posset intendi et remitti quod unus modicus fetor actum diligendi deum esset perfectior simili deductione sicud prius

37

Praeterea simul et semul diligeret quis idem obiectum perfecte et inperfecte quia toto actum perfecte et parte actus inperfecte beata etiam virgo et anima christi ita inperfecte diligerent deum sicut unus peccator

38

/ Praeterea extensio potest fieri sine nova rei acquisitione igitur et extensio et hoc confirmatur per commentatorem 7 physicorum ubi vult quod aliquid potest fieri calidus quam prius sine additione novae rei sicut minus curvum potest fieri curvus sine additione novae rei

39

Praeterea anima christi est perfectior anima iudae et sunt eiusdem speciei et tamen neutra habet partes igitur similiter poterit esse in proposito

40

praeterea si habeant partes atti?o duas species in talibus actibus et quaero an quodlibet individuum unus illarum specierum sit perfectius quolibet alterius vel non si sic tunc sequitur quod quodlibet individuum speciei inperfectoris sic infinitum perfectius quia tunc habebit infinitas partes quarum quaelibet valet infinita individua speciei inperfectior aequalia sed si non haec est contra philosophum dicentem quod species sint sicud numerum

41

praeterea si sic ponatur tunc sequitur quod quilibet aliquis actus intendatur per additionem unus gradus suae speciei et post per mediantem unus gradus et consequenter in infinitum per partes proportionales sic procedendo si sic fieri valeat aequae rationabiliter poterit poni simile de speciebus quod cuilibet augmentationi sic factae corresponderet verum individuum unus speciei quod esset praecise tantae perfectionis sicud illud individuum sic augmentatum et per consequens infra quascumque duas species possunt esse sub infinite

42

Praeterea ex hoc solo quod partes alicuius continui plus distant quam ante ceteris paribus illud quantum est maius quam ante igitur pari ratione ex hoc solo quod eodem actu posset una vice perfectius cognoscere obiectum aliquod quam alias poterit actus ille dici cognitio perfectior quam ante sine aliqua partium additione

43

Praeterea tunc intentio respectu sortis posset augeri per intentionem respectu platonis quia sunt eiudem speciei et in eode subito alia etiam multa ad hoc adducuntur quae apud me colorem non habet

44

Sed hiis non obstantibus teneo illud quod prius et nego primum assumptum in contrarium quia dicendum est quod omnis actus dilectionis datae est diligibilis et habet partes et tamen probatur quod non quia tunc actus diligendi deum etc potest dupliciter dici ad rem et praeter haec aliter ad hominem primo modo sicut prius habitum est quod aliquis actus dilectionis dei est inperfectior actu alterius etc bonitate intrinseca secundum quantitatem perfectionis actus licet secundum qualitatem posset dici perfectior ipso pro connato natura actus diligendi deum minus qualitative recedit a divina perfectione et similior est deo quam actus diligendi aliud a deo similior inquam secundum qualitatem perfectionis intrinsece non secundum quantitatem et pro eodem habet similior qualitative non quantitative

45

aliter potest dici illo tamen ultimo praesupposito quod contra ultima nihil valet quia comparatus gradus proprie sumptus facit absolutum casum sequentem stare confuse et distributive confundit enim oblivium sequentem sicut facit quam vel sicut nego per quorum alterum haberet exponi aliter enim vere posset dici quod canis moditus esset perfectior leone cum fortior sic illo leone statim morituro quid perdidit quasi omnes vires suas et tamen hoc non concedam et propter hoc non deberet concedi quod actus diligendi deum sic inperfectior actu diligendi muscam et illo actu et sic de singulis ita quod nullo actus diligendi muscam nec alia pars talis esse ita perfectus actus sicud actus diligendi deum datus de quo fiebat sermo

46

Implicat igitur argumentum fallaciam consequentis

47

ad hominem etiam responderi potest quod si ista deductio argumentiva daretur aeque esset econtra arguentes quia ipsi concedunt quod etiam valet quod scilicet perfectius et inperfectius cognoscitur idem obiectum diversis temporibus ab eadem potentia si diversis actibus quando obiectum aliter et aliter approximatur pono contra hoc procedunt argumenta pro 4a conclusione facta si eodem actu sicut isti concedunt igitur omnino idem actus potest esse igitur cognitio modo perfectior modo minus perfecta continue et successive ergo licet non dent quod actus diligendi deum sic entitas inperfectior actu diligendi muscam oportet tamen quod dent quod actus diligendi deum sic poterit esse inperfectior cognitio vel secundum alium modum loquendi poterit esse entitas qua inperfectius potentia cognoscat deum quam alio dato actu cognoscat muscam vel quod actus ille posset simul esse et tamen non esse cognitio quorum utrumque falsum et alias inprobandum Et similiter inprobatum superius et praeter hic primum istorum illatorum ita apud vulgus reputaretur absurdum sicud illud ad quod ipsi per suam iam dictam responsionem adducunt

48

ad 2m dicendum est per omnia sicud ad primum ratio igitur ista non est magnae virtutis nisi quia ponitur in ti?s magnae abhominationis mirabile cum est quod inte?tes intuntur in talibus deducere ad inconvenientia vulgi tantum qualia notum est sciolis quod plurima eorum eorum sunt certissime et catholicae veritatis quid enim gloriandum est si talis glorietur respondentem deducere ut sic deus in culo asini vel instercore canis numquid inquid per hoc vicando negare debet articulum fidei de divina inmensitate ex qua notum est sanctis omnibus deum verum esse in omnibus locis

49

hic autem ad verecundiam tantum dixerim talium quod pro defectu argumenti efficientis recurrunt ad suffragium siue testimonium laycorum

50

Praeterea dato quod esset indivisibilis idem poterit inferri per intensionem fecorum etc sicut patet advertenti

51

Ad 3m dicendum quod illud intitur verum verbis inprobare intensionem informis ita directe sicut in actibus voluntatis unde nota quod licet detur quod infertur tamen non habetur quin anima christi vel beatae virginis perfectius diligat deum quam ego tamen si ly in aequivaleat necessario neganda est consequentia facta

52

ad 4m respondebitur in materia de augmento formarum quare quia consequentia est neganda

53

ad 5m etiam patebit ibidem quod praemisse repungnat si intelligatur prima de perfectioritate substantiali

54

ad 6m etiam dicendum quod non et ad philosophum qualiter intelligat exponetur ibi

55

ad 7m forte quod infert est verum ad mentem inferentis sed non de virtute sermonis quia infinite de virtute sermonis sumitur ibi cathegorice concedendum non est forte quod nont tot quin plures possint esse species intermediatae sed ex hoc non sequitur quod interquascumque sint species infinitae et non tot quin plures

56

ad 8 consequentia est neganda et tam dabitur in eadem materia

57

ad consequentiam non habeo pro inconvenienti quin ex illis duabus intentionibus resultet una composita si tamen simul per distinctas intentiones eiusdem speciei intelligatur utrumque tamen ex hoc non sequitur quod sortes perfectius intelligitur quam si sola pars ita esset qua sortes intelligitur

58

5a conclusio est directe ad quaesitum quod voluntas potest simul at subito causare volitionem meritoriam et hoc sufficienter suadetur per hoc quod ubi nec est formalis nec virtualis repugnantia vel contrarietas in passivo causa sufficientis appropriata subito agit quid enim esset causa successionis sic est in proposito etc

59

Item intellectus subito producit actum aliquem vel producere posset quam est ex parte sui igitur et voluntas antecedens conceditur quia saltem primo actui intellectus nihil est contrarium intellectu communi non habitus nec passio nec aliquid simile vel saltem non oportet quod sit ibi resistentia alia intrinseca nec oportet quod extrinseca igitur subito aget consequentia patet per processu philosophi et commentatoris 4o physicorum capitulo de vacuot commento 71

60

Et praeterea per rationem quia si?us existente resistentia in intelligendo nec extra non posset agere subito sed necessario oporteret quod in tempore igitur eodem modo aliquod agens naturale puta lumen vel calor in receptivo in quo nulla ad esset resistentia esset in non tempore necessario igitur tum quia quando agens habens resistentiam producit in tempore termino agens in 2lo fortius agit in 2lo minori tempore productive et sic semper proportionaliter secundum contrarium opi?tes propositae conclusionis sequitur quod habens resistentiam et non habens agenter aequales effectus inaequalibus temporibus etiam forsitan ceteris paribus

61

Praeterea ex eodem medio potest argui in tali forma quod voluntas possit subito causare actum suum quando omnia requisita concurrunt et nullum impedimentum adest quia successio in tantione non requiritur nisi vel propter in dispositionem passi vel propter contrarietatem formalem vel virtualem cum limitatione seu finitate activi principii et 2o propter insufficientiam agentis continue existentis in augmentari in casu ubi non esset primum inpedimentum vel 3o propter contingentiam approximationem activi et passivi vel econverso vel 4o ubi esset inpedimentum propter successivam amotionem inpedimenti vel propter aliquid aliud equipollens sed haec omnia ut videtur tolli possunt in causatione meritorie dilectionis a voluntate igitur etc

62

Praeterea ad idem potest argui sic per commentatorem 3o de anima commento 28 et textus concordat intellectio et sensatio est actio perfecta et si in instanti nec praecedit illam actio alia distincta igitur eadem ratione voluntas poterit subito causare actum suum cum voluntas ita sic prompte activa respectu volitionis sicut intellectus respectu intellectionis nec maior obstet resistentia de volitione subito causanda quam de intellectione

63

nec valet dicere ut videre sicut dicit ftraf quod hoc dicit philosophus et commentator quod licet sensatios et intellectio vel volitio successive producantur et intendantur tamen dicuntur perfici in instanti quia philosophus et commentator in productione tali negant talem successivam generationem quae perficiatur meritorio huius actionis dicentes quod illam causationem non praecedit actio

64

consequentia illo modo aequaliter dicere haberent dei omni forma per alterationem acquisita quia constat enim quod in instanti quolibet est tns forma perfectior forma praehabita

65

Sed hic dant duplicem euasionem unam quod non dicuntur perfecte quando coniunguntur cum motu vel transmutatione aliqua corporis vel animae sed magis perficiuntur per quietatem animae ab omnimoda transmutatione sicut patet per philosophum et commentatorem 7 physicorum parte 10a econtrario cuilibet vere alterationi quae non dicitur esse perfecta in sua specie in aliquo instanti in quo subiectum eius quiescit quia tunc ipsa alteratio non est et hoc ut dicit ille est ratio philosophi 10 ethicorum capitulo 4 ad declarandum quod delectio non est vera generatio nec verus motus sicud nec visio quia de lectio est perfecta in instanti sicut et visio simili etiam modo ut dicit etiam loquitur philosophus et commentator 7 physicorum commento 10 probantes quod in virtutibus moralibus non est motus quia non sunt virtutes nisi perfectiones et consistunt in indivisibili quia omne perfectum virtute consistit in quietate et in indivisible et ad illum gradum indivisibilitatis attingunt 1o in instanti hoc igitur modo loquitur commentator et philosophus cum dicuntur ubi prius quod intellectio est actio perfecta et sit in non tempore etc et eodem modo volitiones hic est quod sunt perfecte in suis speciebus in instanti nec tunc requirunt actionem successivam inmediate praecedentem sed sunt inperfecta quiete animae et corporis et tunc maxime sunt perfecte sed proterito hic est color quaesitus sine re primo quia aliud est qualitatem aliam esse in sua absoluta specie in genere qualitatis et aliud eam in specie virtutis relativa vel scientie vel huius sicut aliud est quantiatem aliam esse in absoluta specie quantitatis vel naturae et aliud eam esse in specie figuris et aequalitatis et huius

66

Exemplum factio crimino cuius pes mobilis sic argenteus et fixus undecumque si circinetur circulus in tabula receptiva argenteae lineae a puncto inceptionis statim esset artus vel inea successive per partem post partem continue in instanti quolibet inperfecte circulationis licet verum sic dicere linea aut artus causatus est quoad absolutam speciem quantitatis in solo tamen illo instanti quo pertingit pes termini circini motus ad pt?m unde incepit est titulus causatus nam nulla praehabita artu alio circulus est similiter in proposito de re absoluta secundum se et in ordine ad aliud igitur non est idem formam a materia indivisibiliter fieri secundum eum esse absolutum naturae suae et secundum esse relativum quo vere possit dici tale vel tale relative vel connotative sed fieri virtuosum non est praecise fieri sub forma talis speciei absolute sed sub forma et tali gradu cum virtus consistat in medio et sine rebellione passionis inclinative ad excessum propter quod incontinens licet bene eligat tamen sua electio non vocatur a philosopho virtus sicut temperati

67

Similiter est de virtuoso sicut de sanitate vel pulcheritudine quo ad hoc ex 7 physicorum unde sicud illud idem quod alis sublatis esset sanitas vel pulchritudo non est sanitas si simul concurrat alius superfluus humanor tollens debitam proportionem humanorum nec est pulchritudo concurrente alio deformante vel proportionem ad pulchritudinem requisitam curbante ita ista eadem res quae esset electio virtuosa cessante passione per sedationem perfectam iam non est virtuosa si stet deordinata passio adhuc sedanda secundum modum loquendi philosophi fieri vero intelligens vel volens est fieri al?le secundum naturam absolutam illius qualitatis quae est intellectio vel volitio inquocumque gradu fuerit parvo vel magno sicut et fieri album est albedinem habere secundum absolutam naturam albedinis ergo facio intellectionis vel volitionis in eo quod intellectio est vel volitio non plus fit indivisibiliter nisi fiat instantaneae quam albedo vel quamvis alia forma quae per alterationem acquiritur successive licet in hoc statu cognitio successive causata fiat indivisibilitas scientia id est vera notitia et alia volitio vel electio partialiter facta subito fiat virtus

68

praeterea licet tenendo viam illam quae ponit eandem rem continue manentem in potentia intellectiva secundum naturam absolute qualitatis nunc esset intellectionem et nunc non esse intellectionem diceretur rationaliter aliquid fieri intellectionem subito licet ita nulla non produceretur in instanti quam non legi istum tenere in casu quo ista qualitas est ab intellectu tamen secundum viam veram quae hoc habet per inpossibili nullum habet colorem tum tunc non sit dare naturam illius speciei in intellectu ita parvi gradus in entitate quin ipsa intellectum informent et intellectus illa sit intellectus igitur supra dicta evasio nulla est non plus quam valeret in simili de albedine solummodo partialiter acquisita

69

Similiter licet turbatio corporis vel etiam animae per passionem aliquam possit forsitan inpedere ne anima recipiat intentionem vel nolitionem perfectam in casu aliquo nulla tamen turbatio et transitio seu inquietatio de separata potest tollere vel inpedire quin si intellectio huius vel volitio id est iste qualitates illam informent animam ipsa intelligat et velit secundum perfectionem inm?secam intellectionis informantis quamvis forte sua intellectio vel volitio non d?at felicitas vel viritus dici nisi talis extranea perturbatio tranquilletur

70

Praeterea iste per hanc responsionem non salvat istam negativam nec pratendit eam actio alia diminuta quam commentator addit postquam dixerat quod intellectio sit in instanti quia si intellectio secundum rem fiat divisibiliter licet primo in divisibili pertingat ad gradum quo potest dici intellectio tamen illud fieri praecedit actio diminita sint patet de se Si aut ita natura sub gradu quo esset sine pertubatione corporis et animae esset intellectio et iam non sic intellectio propter istam turbationem annexam igitur istam oportet ammoveri et sedari et ita instans illud in quo ipsa primo erit intellectio praecedit ista actio diminuta sive successiva qua amovebitur seu se dabitur illa scilicet inpeditiva perturbatio et hoc immediate >ante et necessario contra illud quod ipse dicit nec aliam tangit evasionem praeter istas igitur responsio eius non sufficit

71

Praeterea commentator 3o de anima commento 28 et 10 ethicorum capitulo 4 dicunt quod visio corporalis sic subito igitur et volitio potest subito causari a voluntate per medium praecedentis argumenti

72

praeterea delectio fit subito per philosophum 10 ethicorum capitulo 4 ubi declarat quod ipsa est actio perfecta et sit indivisibili et non in t?e

73

Praeterea christus meruit in primo in instanti suae conceptionis summo merito suo secundum magistrum 18 distinctione 3ii et allegat pro se beatum gregorium super ezekialem omilia 6 ubi dicit quod non habuit omnino christus iuxta meritum animae quo potuisset sed proficere sed christus non meruit subito in 1o instanti esse illius animae sine volitione causata ab anima illa igitur

74

Respondetur quod verum est quod materialiter non dicit quod summe sibi meruit in primo instanti sui esse ita anima sed a sua conceptione et ab initio suae conceptionis habuit igitur summum meritum secundum ipsos a principio sui esse non in principio verba vero magistri sunt haec melior ipsius anima fieri non potuit quam ab initio suae conceptionis extitit quia secundum meritum proficere non potuit haec iste

75

Sed haec responsio nequaquam sufficit quia illud meritum aut subito et simul fiebat aut successive et per partem ante partem in infinitum si primo modo tunc vel meruit in principio instanti quod est intentum vel in instanti immediato illi et haec consequentia patet et contra veritatem aut stetisset partus sine merito quia apud te idem est subito et simul fieri et fieri in instanti si successive tunc perfecisset in merito contra dictas auctoritates

76

Praeterea si immediate post primum instans produxit totum actum suum meritorium quare non potuisset anima illa in primo instanti vel saltem in aliquo instanti causavisse talem actum quiid secundum hoc non requiritur successionem et partialiter produci quando sic a voluntate et dices forte aliter quod illud meritum animae christi a deo de novo causabatur

77

Contra non erat tunc in potestate illius animae nec ab ea dependebat sicut ab efficiente igitur non erat meritum illius animae

78

Respondet quod non sequitur ille actus non dependebat ab anima christi effective igitur non erat meritum christi quia hoc non obstante fiebat a christo in anima sua et ideo fuit meritum christi Contra hoc saltem habetur tunc sicut prius quod anima christi non meruit contra auctoritatem gregorii quod videtur etiam non concedendum sequitur etiam quod christus non tunc meruit secundum naturam humanum secundum autem naturam divinam non credo esse dicendum quod meruit etc

79

Item aliter possibili posito in esse quod aliquis in aliquo instanti subito primo videret deum clare ipse non tunc per naturam suam amaret ipsum et tunc per consequens non delectaretur de sic viso consequens falsum quia tunc respectu dilectionis naturalis habentur omnes cauae igitur per 9 et delectiones secundum augustinum libro primo de doctrina christiana 38 ubi dicit quod cum adest quod diligitur delectationem secum gere necesse est Et commentator 12 metaphysicae commento 39 dicit quod voluptas sequitur apprehensionem sicut umbrum corpus sed umbra sequitur corpus pro eodem instanti igitur etc

80

Nec sufficit dicere sicut dicit firaf scilicet quod augustinus intelligit quod cum ad est quod actum 2o diligitur tunc secum gerit delectionem sed dato quod quis auderet deum clare in primo instanti sui esse ad hoc non posset deum actu 2o diligere in 1o instanti et ideo nec tunc sequitur dilectio delectio Sed illud non videtur sufficere quia per illum nulla est causa quare non sequitur delectio in primo instanti nisi quia tunc non diligitur actu 2o igitur si deus crearet tunc actualem dilectionem naturaliter sequeretur tunc delectio tunc non minus est voluntas communiter omnibus ad hoc requisitis potens causare dilectionem subito quam delectationem et hoc maxime secundum illum qui tenet alibi quod videns deum non potest non diligere deum et quod fruitio illa necessario sequitur claram visionem sicut umbra corpus non inpedimente deo etc

81

Praeterea aliquis potest subito peccare igitur et subito mereri antecedens probatur quia si non sit primum instans quo quis praeexistens in caritate peccat igitur illud est ultimum instans caritatis quia pro nulla mensura destruitur eius prima caritas inquam non sit peccator sed consequens est falsum quia secundum philosophum et commentatorem 8 physicorum in hiis quae simul destruuntur non est dare instans ultimum sui esse sed primum productionis in hiis quae simul producuntur et tamen ut acceptum est sed non est dare primum instans materiae volitionis sequentis caritatem oportebit dare ultimum caritatis

82

Ad illud respondetur quod philosophus et commentator loquuntur de rebus quae naturaliter corrumpuntur sed caritas non potest naturaliter corrumpi sed a deo solo sicut nec generatur nisi a deo nec augetur et ideo non est inconveniens dicit firuaf quod habeat ultimum instans sui esse Contra si est dare ultimum caritatis et immediate sequitur mortale peccatum nulla pars illius caritatis manet post illud instans igitur simul destruitur sed a solo deo et si simul destruitur igitur non in instanti in quo est nec in instanti mediato quia tunc starent simul per tempus illud medium in eodem subito caritas et peccatum mortale igitur in instanti inmediato et ita instans instanti immediatis

83

Sed hic diceretur sicut dicitur communiter quod caritatem destrui etiam non per partem ante partem non est nisi quod deus qui in hoc instanti in quo ponitur ultimo esse conservat eam et non ultra ita quod sensus est immediate post tota simul destruitur id est immediate post nulla eius pars conservabitur et ideo immediate post nulla pars erit eius

84

Contra non est po?lius apud deum facere quod postquam aliquid est in aliquao instanti immediato post simul et non per partem ante partem destruat esse sive quod immediate post totaliter non sit quam econtra quod aliquid in aliquo instanti non sic nec aliquid eius et immediate post totaliter et simul capiat esse sed 2m est simpliciter inpossibile et repugnandum inducens et per 9 non factibile etiam a deo igitur et primum minorem probo quia secundum veritatem instans ut saepe praeacceptum praeactum est non est indivisibilis mensura sicud solet ymaginari sed fieri in instanti est simul fieri seu non partem ante partem igitur rem fieri sic simul est eam instans in instanti fieri distinguendo nunc fieri contra conservari igitur si est dare ultimum instans in quo est res alia non est non est possibile quod inmediate post fiat ista res tota simul quia tunc esset instans instanti immediatum etc

85

2us articulus est arguere contra istam ultimam conclusionem et solvere arguitur primo quod voluntas non possit subito causare actum meritorie dilectionis quia eadem ratione posset subito peccare et hoc in primo instanti sui esse consequentia probatur quia si habeat in illo instanti cognitionem boni et mali infusam a deo quae cognitio requiritur et sufficit ad volendum unde vel male velle et libertatem arbitrii aeque libere in 1o instanti velle bene et male sicud in alio quid enim obstaret plus in illo quam in alio sed falsitas consequentis probatur quia illud peccatum esset vitium voluntatis igitur viciaret voluntatem igitur adimeret aliquod bonum a voluntate sive corrumperet igitur illud bonum vel ademptis praefuit in voluntate et per consequens voluntas in qua praefuit illud bonum praefuit et per consequens instans in quo primo peccat non est primum instans sui esse Iste modus arguendi habetur ab augustino 22 de civitate dei capitulo 6 ubi probat quod mala voluntas id est mala volitio non potest esse coeva voluntati in qua est quare etc // Praeterea augustinus 11 // Praeterea augustinus civitate capitulo 15 reprobat opinionem dicentium quod angelus malus peccavit in primo instanti sui esse

86

propter illud Io in canonica capitulo 3 ab initio dyabolus peccat non intelligunt inquid si nulla talis est nullo modo potest esse peccatum ubi ut videtur intendit argumentum illud si peccasset in instanti primo sui esse quod tunc naturale fuisset ei peccare et per consequens non peccasset et vult ibi quod ista auctoritas debet aliter exponi sic scilicet dyablus ab initio peccat id est peccatum dyaboli initium erat peccati

87

Praeterea in principio capitulo 17 exponit illam auctoritatem Iob quae videtur esse contra se scilicet haec est initium figmenti eius in dyabolus propter naturam inquid non propter malitiam hoc dictum esse recte intelligimus quam sine dubio ubi esset vicium malitiae et ita natura viciata praecessisset haec ille igitur nulla gratia enim et vicium non possunt esse coeva

88

Praeterea si voluntas aliam peccarat in primo instanti sui esse tunc non posset illud peccatum vitare et per consequens non peccaret quia nullus peccat in eo quod vita re non potest secundum augustinum 3o de libero arbitrio capitulo 28 ubi dicit sit hic brevissimum tene quaecumque ita causa est voluntatis id est volitionis si non ei potest resisti sine peccato ei teditur si autem potest non ei cedinatur et non peccabitur an forte fallit incautum caueat igitur ne fallatur an tanta fallacia est ut caueri omnino non possit si ita est nulla peccata sunt non enim peccatur eo quod nullo modo caveri potest peccatur autem caveri igitur potest

89

Similia igitur et multotiens dicit augustinus in libello de duabus animabus prima consequentia patet quia ante illud instans non potuit peccatum vitare quia ante non fuit nec post quia hoc solo privatur deus etc nec in 1o instanti quia omne quod est quando est etc

90

praeterea si sic tunc aliquis posset mereri in primo instanti sui esse consequens falsum quia nullus potest mereri nisi quando potest iustitiam amittere sed meritum habitum in primo instanti sumi iustitiam non potest tunc amittere quia quod est etc nec prius quia primum non fuit igitur tunc non meretur ita enim arguit anselmus de casu dyaboli in principio 5 capitulo probans ibi bonos angelos potuisse peccare antequam mali cadenter quia inquid si non potuerunt peccare non potestate sed necessitate servaverunt iustitiam quare non magis meruerunt gratiam quia steterunt aliis cadentibus quam quia servaverunt naturam rationalem quam perdere nequiverunt

91

Praeterea si sic tunc aliquis invitus et necessario peccaret posito casu possibili quia posito quod deus creet in hoc instanti unum angelum dando sibi perfectam cognitionem et libertatem arbitrii et praeceptum quod eliciat actum diligendi deum quam citius poterit et deus nolit cooperari in hoc instanti et ita praecise per instans supsendat voluntatem ab agere hoc facto inter hoc instans et quodlibet aliud sequens est tempus medium iste angelus toto illo tempore medio inter hoc instans et primum instans quo actum eliciet omittet contra praeceptum actum elicere et ita vellet nollet in tali casu peccaret si actus dilectionis causabitur in instanti nam si non ex peccabit per tempus sed immediate post eliciet actum cum actus voluntatis sit indivisbilis et ideo subito tantum et simul producibilis et etiam nisi subito et simul produceretur sequeretur sequeretur quod agens in passo disposito agens in passo in disposito inaequali mensura ceteris paribus producerent effectus suos quod videtur absurdum vel sequitur quod instans in instanti sic immediatum quod est impossibile

92

Praeterea si sic sequeretur quod duo merita essent aequalia quorum unum omnibus aliis paribus existentibus de parte utriusque merentis esset in termine et ad aliud in instanti quod falsum est quia nihil prodesset tunc communicare meritum consequentia patet quia ponatur quod duo mereantur unus tantum per instans et alius per unam horam cum omnibus conditionibus aliis similibus ex parte utriusque et cum aequali conatu et inaequali caritate et intentione actuum et huius tunc meritum suum in hora est magis et non in infinitum quia nullum finitum aliud finitum excedit in infinitum ergo finite sit gradus quod duplo gratia exempli tunc sic 3us qui ceteris paribus mereatur tantum per didi?m unius horae tunc eius meritum erit so?r?lum ad meritum servi merentis per horam et per consequens aequale merito primo instantaneo et quod meritum 3ii sic sub 2lum ad meritum 2i probatur quia multum 2i pro primum mediante horae est simpliciter aequale merito 3ii igitur et meritum 2i in tota hora erit duplum et voco aequalia merita quibus debentur aequalia prima et quod principium servi pro prima mediate horae sic aequale merito totali 3ii probatur quia si iste servus habuisset aliquam interruptionem inter istas medietas horae in qua meretur tunc materiam foret quod meritum eius in utraque mediante esset aequale totali merito 3ii sicut nunc suum meritum est tantum quantum foret si esset interruptum ceteris omnibus paribus igitur

93

Item tunc merito instantaneo debentur praemium aeternum et peccato mortali instantaneo pena aeterna igitur posito casu possibili alicuius peccata vel peccatum non posset deus sufficienter punire nec ex alia parte alicuius merita instantanea praemiare consequentia probatur quia quaelibet voluntas est natuare finitae et per consequens contingit assignare ponam maximam quam potest recipere vel saltem aliquam ita magnam quod non poterit eam recipere et sit a inter a et poenam debitam peccato mortali est alia proportio cum neutra sic infinita sic igitur decupla 2la gratia exempli sed in tempore quocumque quantumcumque parvo potest angelus non solum decies sed centies peccare ita graviter sicut fecit in uno instanti igitur infinito tempore potest mereri a potentiam et etiam maiorem et non potest maiorem recipere igitur propositum et quod angelus ille posset plus quam decies peccare igitur in tempore dando quamcumque parvo / peccato aequali peccato instanteneo patet quia in quocumque tempore quantumcumque parvo posset ipse stante eadem cognitione sufficienti amittere malam volitionem qua sit peccaret et eam resumere plus quam decies ymmo quotienscumque voluerit habens liberam voluntatem et non dum confirmatus quia nullam difficultatem patititur in volendo

94

Praeterea si sic tunc concipians meritum instantaneae causatum utpote unam bonam volitionem cum aliis conditionibus per tempus meretur praemium infinitum intensive et cum tale tunc capere non possit non posset a deo sufficienter praemiari consequentia probatur quia sicut pro primo instanti inc?to istius temporis debetur isti merenti aliquod praemium praecise ita quod pro quolibet instanti posteriori illius temporis aut igitur pro quolibet sequenti praemium aequale vel magis et magis semper vel semper minus et minus et si primis duobus modis tunc pro omnibus vel aequalia praemia infinita vel infinita maiora aliquo determinate quantitatis praemio dando vel assignadobili sicud in communi argumento probari solet quia vel ibi fit processus ad perfectiora merita in instantibus posterioribus et tunc capietur verum meritum instantaneum praecedens quo quodlibet infinitorum sequentium erit magis si ad imperfectius tunc capietur unum de sequentibus meritis et tunc quodlibet praecedentium est illo perfectius aut procedit aequaliter et uniformiter et tunc merita omnia instantanea erunt aequalia et per consequens talis meretur unum infinitum praemium si componantur unum eiusdem speciei sicut est possibile saltim vel si non aequivalenter saltem et neutro modo posset praemio sibi debito praemiari

95

Respondetur quod in primo instanti correspondent meritum praecisum et nullo posteriori sed contra ex hoc sequeretur posito casu possibili quod in aequaliter merentes debeant aequaliter praemiari nam posito quod sortes continue mereatur in aliquo tempore quod sic a et in principio eius instanti et in ultimo similiter et non ultra et plato uniformiter in omnibus per tempus a ita tamen quod non mereatur in ultimo instanti ipsius a quod sic c hoc posito tunc sic vel praemia illorum sunt aequalia et sequitur probandum quod inaequaliter merentes praemiabuntur aequaliter quia sortes meruit quandocumque plato meruit uniformiter cum eo et etiam in c quando plato non meruit sed praemia eorum sunt in aequalia et per consequens praemium sortes magis hoc non erit nisi per illud praecise quod correspondet c instanti esse ita sequitur quod pro aliquo instanti posteriori debetur meritum praecsim et pari ratione pro quolibet igitur etc

96

Praeterea si sic tunc voluntas posset libere subito volitionem producere secundum in aliqua motione immediate praecedente cuius ista causatio vel volitio sic terminus et tunc transmutatio subita foret per se scilicet absque hoc quod esset finis alterius transmutationis successive contra commentatorem 6 physicorum commento 32 ubi habetur hoc pro inpossibili

97

Item tunc secundum legem communem posset quis gravius iuste puniri pro peccatis venialibus finitas secundum numerum quam pro maximo mortali peccato f?i in eodem tempore vel maiori quod pro veniali unius instantis debetur aliqua poena et illa non excedetur infinite a poena debita pro morali maximo igitur totiens poterit secundum multitudinem finitam peccare venialiter aeque graviter praecise sicut ante quod sequetur

98

praeterea pro merito instantaneo debetur augmentum caritatis igitur cum illius augmenti sic aliqua certa proportio ad caritatem christi sequitur quod in tempore quantumcumque parvo posset quis acquirere causatam caritatem quantam habet christus consequens falsum probatio consequentiae quia in quocumque tempore potest totiens subito sic velle vel in se meritorie uniformiter causare huius volitionem quotiens illud augmentum continetur in caritate christi et sequitur conclusio inferenda

99

Praeterea tunc obee?t continuare actum suum meritorium quia constat quod pro illo debetur sibi praemium certum secundum quantitatem et pro merito instantaneo debetur sibi etiam praemium determinatae quantitatis licet minus sic igitur gratia exempli minus in decuplo cum igitur x actus subitos ymmo centum posset ipse tales elicere dum contingat illum actum unum et tunc magister praemium acquireret ut argutum est igitur continuo actus illius in tali casu potest sibi ob esse

100

Item sequitur tunc quod aliquis habens summum meritum sibi possibile circa aliquod obiectum ex hoc quod staret continue in eodem gradu dilectionis respectu istius per unam horam plus in eadem hora in decuplo posset mereri habendo diversos actus increscalabiliter circa idem obiectum unum actum et circa aliud obiectum alium actum et ita nullus deberet rationabiliter eligere continuare opus meritorium respectu unius instanti percipit in quo p posset amare multa successive vel duo frequenter alterna termini sed consequens est falsum ut videtur quia in hoc felicitas commendatur a philosopho 10 ethicorum capitulo 8 quia est maxime continua

101

Praeterea tunc si aliquis peccaret venialiter continuando actum suum uniformaliter per aliquod tempus in cuius fine mo?retur sequitur quod pro quolibet instanti istius temporis deberetur sibi aliqua poena in purgatorio et ita pro omnibus simul deberentur sibi pene infinite et per consequens semper foret in purgatorio et pari ratione posito quod suum peccatum sit mortale sequitur quod pro illo tempore debebitur sibi poena aeterna infinita intensive et hoc falsum quia tunc deus non posset eum punire sufficienter haec sunt ratione sumptae ex fitraf pro magna parte

102

Praeterea quod non sic dare quantum 4 in quo voluntas vult licet sic dare primum instans in quo volitio haec vel illa sic probat firanf in positione sua sic quia si sic primum instans in quo voluntas vellet igitur haec erit vel de volitione ab ipsa potentia volitiva libere productiva vel de illa quae necessario sequitur ad aliquam apprehendet qua scilicet habita voluntas non libere sed naturaliter producit volitionem non de libere producta quia omnis mutatio subita est finis successive mutationis et per commentatorem 6 physicorum commento 32 sed cum voluntas libere producit suam volitionem sua prima volitio si aliqua sic talis non est omnino finis alicuius mutationis sic praecedentis immediate igitur etc nec de volitione naturaliter producta si apprehendatur actualiter beatitudo vel aliquid aliud tale placibile conveniens quia non est aliquod primum instans in quo intellectus cogitat de tali volitio vel tale volit sic illud a igitur nec eset aliquod primum instans illius volitionis naturaliter et necessario sequentis illam cognitionem assumptum primo quia cogitatio nova vel libere causaretur et tunc sicut prae argutum est de volitione libere causanda ipsa non fieret subito per auctoritatem commentatoris eo quod non esset finis mutationis successive aut secundo ista cogitatio actualis generaretur naturaliter ab alia specie ymaginatam et tunc vel est alia species debilissima et minima ipsius a in virtute ymaginatam quae potest agere in intellectum vel maxima quae non poterit sed prima pars est falsa quia si non sic illa minima quae potest agere in intellectum b si igitur b potest agere in intellectum igitur potest causare speciem seu cogitationem intentionis in intellectu quae vocetur c et per consequens aliqua sub deblior ymaginativa potest agere aliam speciem c debeliorem in intellectu sic est in aliis actionibus naturalibus quod si aliqua virtus potest movere aliquid alia velocitate virtus minor potest movere idem motum tardius quod probatur ex hoc quod idem motum potest movere tardius a veritate debiliori et ita sequitur quod non sic alia minima virtus quae potest idem movere igitur Similiter erit de passione intellectus a specie in memoria quod scilicet non est alia minima sive debilissima sub in ymaginativa quae potest agere in intellectum relinquitur igitur quod sic alia species maxima sive intensissima in ymaginativa de obiecto a quae non potest in intellectum et quaelibet intentior potest agere in intellectum hoc declarato probat iste quod non est aliquod primum instans in quo species in ymaginativa agit intellectum et per consequens nec cognitionis in intellectu quae a specie ymaginativa tenetur quod si aliquod sic tale instans sit illud gratia exempli instans praesens tunc sit species in ymaginativa agit nec in intellectu et certum est quod agit naturaliter et non libere igitur nunc primo ista est species satis fortis quia si prius fuisset satis fortis prius egisset igitur si nunc primo agit sequitur quod est aliqua species minima in ymaginatam quae potest agere in intellectum cuius oppositum est prius probatum igitur non est primumrius instans in quo species ymaginative agit in intellectum et per consequens non est aliquod primum instans in quo intellectus cogitat quando sua cogitatio fiut naturaliter a specie ymaginative igitur habetur totum intentum principaliter et propter ista argumenta et alia praecedentia tenet iste conclusionem ad quam vadunt praecipue quia tunc angelus posset peccare in primo instanti sui esse quod ut dicit iste reputat augustinus includere contradictionem ut patet per argumenta varia 11 de civitate et per argumenta anselmi et magistri libro 2o distinctione 3a tum quia tunc posset unus homo tantum peccare quod deus non posset ipsum sufficienter punire et ita deus vellet nollet dimitteret aliquod peccatum inpunitum ex instantia principali quia cum meritum instantaneum et temporale ceteris omnibus paribus essent aequalia sicut evidenter inquit demonstratum est in 7 principali cum quia tunc aliquis peccaret necessario mortaliter ex 6 argumento tum quia tunc quilibet continuans meritum vel de meritum mortale per tempus uniformiter deberet habere praemium vel poenam intensive infinitam ex argumento 15 et semper esse in purgatorio pro peccato uno veniali constituto per tempus ex eodem 15 argumento cum quia propter auctoritatem commentatoris 6 physicorum commento 32 ut supra 10 et 16 argumentis

103

Ad primum argumentum in oppositum concedendum est quod voluntas alia si sibi infunderentur cognitiones naturaliter praesumptae peccato posset peccare in primo instanti sui esse et illud peccatum tunc vitiaret ve?atem et cum dicitur quod tunc adimeret illud vitium voluntatis bonum aliquod

104

Dicendum quod augustinus ibi contra istos arguit qui different quod malam voluntatem id est malam volitionem nulla res fecerit sed semper fuit quia mala voluntas ut ait in alia nulla fuit si enim in nulla fuit vitium omnino non fuit si autem in aliqua vitiabit eam et corrumpebat erat enim illius noxia ac per hoc bono privabat porro si notuit non igitur esse potuit sempiterna voluntas mala mea re in quam bonum naturale praecesserat quod mala voluntas notando poterat adimere haec iste

105

dicendum est igitur quod argumentum augustinus non concludit nisi supponendo voluntatem angelicam creatam fuisse sub bono aliquo naturali vel gratuito vel post ante peccatum tale recepisse cui naturaliter vel de lege statuta dei repungaret peccatum esse modo vel simili quo tenetur peccatum mortale repunganre gratiae et certe cum hoc supposito nullo inter staret quod talis nulla in primo instanti sui esse peccaret et ideo signanter dicit augustinus quod esse non potuit sempiterna mala voluntas in ea re mihi qua bonum naturale praecesserat dato enim quod praecise praecesserit nulla bona substantialis sine omni bono accidentali cui repungnet peccatum quam naturam creavit deus non esset necesse quod actus peccandi causatus in tali natura in se ipsa bonum aliquod adiuvat quod ante infuerit vel tunc in sic licet bene excludere possit bonum quod in esse deberet tamquam repungans naturaliter vel de lege de statuta tali bono et hoc pro mensura pro qua ponitur ille actus peccati sed tunc non proprie corrumpit nec adimit tale bonum quia quod nec est nec unquam fuit non corrumpit sed bene tunc concluditur vel inpeditur causari vel obstatur ne sic breviter igitur dicendum ad formam quod non oportet quod peccatum nec commissionis nec omissionis semper privet bonum aliquod quod infuit sed potius quod in esse deberet et ideo non requiritur alia praecessio nisi forte nullae inter naturam qui peccare potest et peccatum positis supernaturaliter cognitionibus requisitis cuius oppositum ymaginatur argumentum nisi modo praeexposito exponatur

106

Aliter etiam potest dici quod augustinus tantum intendit ibi probare quod mala volitio non est naturalis voluntati sic quod naturaliter eam consequatur sicut calor ignem quia tamen mala volitio adimat bonum non quidem substantiale vel accidentale quod posset in esse vel quod infuit Quid repugnant quia aliter illud non adimeret sequitur quod mala volitio non sic naturalis voluntati non plus quam bonum quod adimit sed quod ipsa praecedat utrumque saltem nulla et per consequens ipsa non est coeva vel coeterna voluntati quasi sibi naturalis cuius oppositum dicunt manichaei ponentes hanc malitiam esse sibi conproductam a malo principio secundum augustinum de duabus animabus et saepe alibi

107

Item etiam 3o modo omne peccatum commissionis adimit de bono id est de pronitate ad bonum quia statim actus malus positus relinquit habitum vel dispositionem ad actum consimilem vel forte etiam una omissio reddit proniorem ad aliquas consimiliter omittendum et si relinquitur habitus vel dispositio ad simile malum igitur non solum erit ad malum promptior quam prius sed nec etiam poterit ceteris paribus in actum ita intensum sicut prius potuisset quia sicut habitus bonus facit ad actus intentionem ita malus videtur inpedire intentionem actus consimilis boni et haec habituatio potest per consequens boni ad emptio nominari

108

As 2m bene verum est quod augustinus ibi reprobat opinionem tententium agnelum peccasse in primo instanti sui esse sed non ponentium angelum potuisse peccare in primo instanti sui esse longe autem aliud est loqui de facto et loqui de possibili quod autem sequitur non intelligunt si natura talis est etc non dicitur contra ponentes angelum potuisse peccasse in primo instanti sui esse nec etiam contra ponentes eos peccasse in primoo instanti sui esse licet eorum opinio reprobetur

109

Sed contra manichaeos ponentes angelos malos malas habere naturas a malo principio sicud bonos bonas a principio bono nam si sic nulla peccaret / non peccaret et ita simul peccaret et non peccaret et haec est intentio eius quod probat ex capitulo 14 immediate praecedenti ubi cum inprobasset ponentes angelos a primo instanti sui esse peccasse nihilominus tamen consequenter excusat eos ab haeresibus de huic sine quisquis acquiescit non tamen illis haeresibus sapit id est manichaeis et si quae aliae pestes ita sentient quod sententia quandam propriam tanquam ex adverso quodam principio dyabolus habeat naturam mali et contra illos manichaeos pro se trahentes illud romanos "ab initio dyabolus peccat" et similia capitulo 15 dicit quod assumpsit argumentum non intelligebant etc non autem ut dictum est contra ponentes eum ab initio potuisse peccare nam secundum principium eiusdem augustini contra arrium nulla repungnantia apparet circa haec si alia requisita concurrant de voluntate et suo effectum quam alibi ut ipse hic concedit de pe de scilicet et de vestigio eius et de igne et splendore eius igitur breviter augustini non intendit illam quam si peccat in primo instanti igitur nulla sed sumit contra manichaeos dictum eorum quod nulla peccavit et ex illo infert oppositam quod tunc non peccavit verum est etiam quod nulla natura potest peccare in primo instanti sui esse relicta in omnibus naturae suae et tantum dei influentiae quia peccatum requirit deliberationem vel tempus in quo possit deliberari sed hoc in instanti fieri non potest per naturam voluntatis creatae

110

ad 3m dicendum quod optime dicit augustinus deus enim non est per se loquendo aut?or mali sed nullae et ideo oportet naturam prae esse aqua malitia possit esse sed hanc processionem non oportet esse temporis vel mensurae sed solum causalitatis et naturae sicut nec alibi secundum eum ut dictum est prius

111

contra dicit n?cet non vitiatam praecessisse dicendum quod intelligit non viciatam ex hoc quod nulla est et hoc sibi sufficit contra manichaeos dicentes contrarium

112

Ad 4m satis dictum est quaestio 6 huius distinctionis

113

ad 5m concedendum est quod posset mereri in primo instanti sicut et peccare si omnes cognitiones necessariae quarum quaelibet naturalis cognitio requirit tempus essent sibi ad deo infuse et cum probatur quod nullus potest mereri nis quando potest iustitiam amittere

114

dicendum quod si per iustitiam intelligatur aliquod positivum informans naturam intellectualem illud assumptum est falsum si sola innocentia naturalis quae nihil positivum addit super naturalem bonitatem substantialem verum est quia eo ipso quod quis peccaret iam non esset innocens licet simul duratione prius tamen natura potuit innotu notentiam conservare vel habere et ideo sicut potest in primo instanti peccare ita potest iustitiam 2o modo dictam in primo instanti ammittere id est facere ne sic tunc innocens verum est quod cum ulterius assumit argumentum quod iustitiam positivam id est bonum actum quem tunc causaret non posset tunc amittere quia ex hoc sequeretur quod simul haberet eam et non haberet si possibile illud in esse poneretur unde propositio accepta innitens auctoritati anselmi quae veritatem habetur bene intellecta de lege communi licet instantiam habuerit in 4o et beata virgine ex privilegio debet intellegi ad hoc quod universaliter vera sic de iustitia hac et illa disiunctiva nam de iustitia positiva accidentali superaddita per informationem esset processus suus bonus nisi supponatur sicut secundum veritatem anselmus supponit angelos bonos prius fuisse et talem iustitiam aliquam habuisse prius quam angeli mali bonis communicati ceciderunt et hoc supposito iste processus nihil faceret contra dicta

115

ad 6m dicendum quod illud quod facit franftis non est contra me hic quia pono actum talem posse fieri divisibiliter per partem ante partem sed tunc mutetur casus quod praecipiatur ei quod totum actum simul et non per partem ante partem eliciat ita cito sicud potest et tunc quid dicendum est patet ex responsione ad 3am obiectionem contra primam conclusionem contradictioni omni implicat illo casu posito quod immediate post instans in quo voluntas suspenditur a causando actum suum simul et subito causet illud successive tamen poterit bene ideo non oportet quod exspectet per tempus ad causandum sicut ibi de subita causatione luminis a sola dictum est et tamen in contrarium assumatur per franfis quod actus voluntatis est indivisibilis non est verum nisi loquendo de indistincte opposita extensive magnitudini

116

ad aliam inprobationem neganda est consequentia nisi agentia naturalia relinquantur suis naturalibus activitatibus ubi autem miraculose suspenduntur vel in agendo adiuvantur et reguntur non esset consequens in casu inconveniens et sic esset in casu isto ut in ista responsione in simili dictum est

117

propter aliud etiam est calumpnia in hac secunda inprobatione pro eo quod videtur ubi passum uniformiter indisponitur indispositione contraria effectum producendo in tali subito prius duratione amovitur indispositio quam forma intenta induicatur ab activo creato naturaliter et ita necessario est interveniet tempus antequam incipiet introduci forma intenta quia nec subito nec simul aufertur talis indispositio sed gradualiter divisibiliter dato ultimo instanti totalis indispositionis sed sic non oportet si passum est sufficienter dispositum ut patet de visu et visibili moto versus visum finem quiescentem ab hoc instanti in quo pono quod quidem sic in minima discantia a qua immutare visum non possit nam posito hac immediate post visumionem immutabit Et si quaeras an semper ubi passum est indispositum o?at cuius interve?re dicendum quod non quia posset contingere quod passum esset sit indispositum difformiter quod continue ab uno extremo passi secundum extentionem versus aliud esset semper remissius et remissius indispositum donec extensio conci?e remissionis totaliter cesset indispositioni i illo aut causu posito approximato actio sufficienti et sufficit ex parte ita ubi cessat indispositio per remissioni aestimo quod immediate post instans sufficientis approximationis cessaret aliqua pars passi prius indisposita esse secundum se indisposita vel magis in hoc instanti sic desineret indispostioni et perdere indispositionem inciperet et formam novam recipere et per partem ante partem in infinitum cum non sic dare gradum remississimum versus illam partem

118

Sed contra hanc responsionem potest argui ponendo casum partim aliter ut pote in hoc instanti nolit deus cooperari tali voluntati ad dilectionem eliciendam sed praecipiat sibi quod ita cito sicut potest simul et non partialiter eliciat talem actum et tunc stat in suo robore argumentum

119

ad illud potest dici dupliciter uno modo ymaginando quod intellectus creatus posset distincte omni tempore assignabili quantucumque parvo minus naturaliter distincte percipere utpote dividendo tempus aliquod futurum in eius primam et 2am mediatem de secunda non curet sed primam sic dividat in suas medietates et posteriorem abiciat et primam iterum dividat et ita deinceps et quamlibet semper particulam distincte cognoscat ita enim verum est deum distincte cognoscere partes temporis futuri cuius vis dandi per portiones infinitas et si talis cognitio partium temporis esset creaturae possibilis sicut est deo et aliqui etiam simile dicunt de angelo secundum hoc dicendum esset consequenter sicut est de facto in hoc casu dicendum de deo oportet quo tunc necessario exspectabit per tempus et tamen per nullum tempus necessario expectabit et tamen supponitur quod praecipiatur tali reconta ymaginatione quod ita cito post instans praesens eliciat actum simul sicut potest dicendum quod illud positivum tunc includit contradictionem sicut et quod deus ita cito post hoc instans sicut potest causet aliquid simul signatur enim per propositum hanc quod non posset cicius post hoc instans causare simul aliquid puta a quam causaret ipsum quod repugnantiam includit quia ex quo tempus intervenit in medio instanti illius temporis posset illud simul causare nullum est enim primum instans possibile assignare post hoc instans ante quod non valeat ipsum simul causare

120

si dicitur huius propositionis deus potest ita cito post hoc instans causare a sicut potest a causare subiectum includit dicendum quod ipsa non est vera non plusquam ita tantum deus potest facere quantum potest facere praeterea non quia significatur quod ita cito posset simul causare quod non citius et secunda etiam falsa est quia signat quod deus potest ita magnum aliquid facere quod non magna et ad probationem dicendum quod multae propositiones sunt inpossibiles inquibus tamen subiectum includit praedicatum verbi gratia homo irrationalis est homo et similes Similiter et haec omnis homo est omne animal et haec omne album est omne coloratum ad communem intellectum loquentium subiectum includit praedicatum id est diffinitio subiecti haberet praedicatum partem sui et tamen ille possunt esse falsae et ipsa propositio ista est ypostatica et plures non una ibi enim magis est consequentia quaedam et antecedens et consequens habens idem subiectum et ymaginatur falso argumentum quod antecedens sic subiectum et consequens praedicatum Sed quid si dicatur tunc ibi antecedens includit consequens igitur consequentia bona

121

dicendum quod non sed potius econverso nam quantumcumque potest deus facere tantum potest facere et non econtra et quam cit potest post hoc instans aliquid instantaneae producere tam cito potest etc et non econverso Si autem sicut verum est teneatur quod creatur non potest per naturam suam ceteris paribus tempus sic in infinitum dividere ut quamlibet particulam distincte apprehendat et tunc dicendum est quod saltem in fine minimi temporis ab eo perceptibilis distincte vel maximi non perceptibilis ab eo distincte ceteris paribus tunc tenetur habere actum non repungnet praeceptum sibi subito ab eo causabilem si sibi non repungnet simul elici aliter a principio potest totum argumentum fieri contra ar?tem in modico mutato casu sicut ipsum tangit in quodam alio argumento contra semetipsum quia creatur unus angelus iuxta sua opinionem cum tempore id est non in instanti sed immediate post instans et similiter cum sufficienti cognitione et praecepto quod diligat deum quam cito possit tunc quaero utrum ita cito possit libere diligere deum sicut est vel non si non ergo necessario exspectabit tempus et per consequens toto illo tempore velit nolit peccabit peccato omissionis quod iste habet pro inconvenienti si sic contra tunc talis non libere haberet talem actum quia libertas secundum illum eset respectu futuri sicut dicit magister et per consequens non posset meritorie inplere quod praecipitur sibi illo posito et propterea non magis videtur quod possit actum simul producere quam cito est illo casu posito quam si crearetur in instanti ceteris paribus

122

ad illud dici potest quod necessario stabit per tempus non volens aliquid per quantum autem tempus deus novit et quod praeceptum hoc esset irrationale non sit in casu argumenti sui

123

Contra praeceptum non est nisi quod diligat ita cito sicut potest igitur si necessitetur stare per tempus non volens ita quod non possit ita cito velle sicut crearetur igitur non volendo ita cito sicut creatur nec faciet contra praeceptum et ita non peccabit ex hoc quod non ita cito volet et ita praeceptum non tunc necessiteret eum ad sibi inpossibile nec ad aliquid mob?servabile igitur non est irrationale plus quam in priori casu et propterea quid ibi inpediret ne posset statim velle quod est secundum te primo in tempore Sed hoc leviter dicetur quod ymmo hic obligatur ad sibi inpossibile et ibi non quia licet necessario exspectabit per tempus nihil volens tum per nullum tempus necessario exspectabit quia per nullum tempus est ita parvum quin ante finem illius poterit velle et ideo inpossibile est quod ita cito velit sicut potest velle nisi vellet a principio illius temporis extrinsecus id est quam cito esset verbi gratia Si deus movebit lapidem post primum instans deus non poterit ipsum ita brevi tempore movere sicut poterit non sit in priori casu sed nec haec responsio clara est quia si per nullum tempus necessario exspectabit et tamen necessario exspectabit per tempus igitur quantumcumque cito incipiet in infinitum citius incipiere posset successive vel subito actum producere quia plus quam 2lo et quadruplo citius et sic in infinitum sed hoc non videtur nisi ita cito poteri incipere sicut esse si primo erit in tempore iuxta fantasiam illius

124

Praeterea si necessario per tempus licet per nullum tempus necessario aut igitur necessario exspectabit quia actus non est ab eo simul factibilis vel quia tunc non est voluntas receptiva eius vel quia voluntas non ita cito agere potest sicut ipsa est vel quia non potest ita cito agere in se sicut ipsa est vel quia ipsa voluntas primo est in tempore secundum positionem illam vel propter aliquid aliud simile non primo modo quia saltem a deo posset voluntas produci sub actum in ipsa receptibili et etiam non obstaret tunc aliquid quind possit partialiter produci id est videlicet quod sicut non est dare primam partem temporis ita etiam non esset dare actum remississimum quae habuisset a se talis voluntas non enim apparet inpossibilius fieri per totus certu cum quo immediate post instans intrinsecum istius daretur angelus quam si daretur in illo instanti intrinseco sicut per extra plura posset ostendi dato quod aliquis posset simul fieri in tempore primo ita quod non instantaneae igitur nec 2o modo quia tunc deus non posset eam producere sub actu quod notum est esse falsum neque 3o modo tum quia sol ita cito sicud daretur medium receptivum luminis absque inpedimento quolibet extrinseco statim illuminaret quare igitur negaretur activitas sibi correspondens respectu susceptivi summae dispositi ipsi voluntati coaeva primum patet per philosophum 2o de anima et per augustinum quia ex quo est actum naturale agit semper quantum tunc potest et ita cito sicud tunc potest cum etiam quia voluntas statim cum esset intellectivi alterius angeli praesentata ibi agere posset cognitionem sui nam quid obstaret nec 4o modo quia statim potest agere in alium angelum igitur pari ratione poterit in se nec 5o modo quod non quia non plus quam sol necessario expectaret producere radium suum ministanti sive primae in tempore secundum illam ymaginationem produceretur a deo / quid enim plus obstaret ex parte voluntatis quin statim agere valeat quia ex parte solis breviter nulla poterit tam assignari sufficiens quar enon valeat statim velle simul et subito vel partialiter et successive igitur etc

125

Praeterea secundum illum si angelus produceretur in instanti tunc posset primo agere in tempore immediate sequenti simul producendo actum volendi vel successive licet non in primo instanti sui esse alias non esset praeceptum 6i argumenti sui ratione rationale etiam secundum istum nisi posset immediate post illud instans agere sed si posset priusmo causarie immediate post illud instans angelus nulla penitus activitate carebit in illo tempore respectu producendorum ab eo in tempore quam habuisset si in instanti illo fuisset productus quare non ita poterit nunc agere in toto illo tempore sicut tunc igitur adhoc secundum hoc praeceptum illud foret irrationale

126

Praeterea tu arguis per illud praeceptum tamquam rationabile contra illos qui ponunt angelum posse peccare in primo instanti sui esse omittendo quod praecipitur diligit dato quod praecise ab illo instanti deus sequestraret actum diligendi quia tunc dicis tu peccabit velit nolit si praecipiatur quod diligat quam cito poterit sed ita c impossibile si tamen inpossibile erit sibi isto casu posito ita cito facere sicut poterit sicud in casu illo ubi dicitur praeceptum esse irrationabile sicud satis patet prius ex probatione primae conclusionis et multis prius declaratis ergo non plus est praeceptum ibi irrationabile quam hic sive actus solum sic simul producibilis sive successive per partem ante partem

127

Praeterea ostendetur in responsione argumenti principalis quia non solum exspectabit necessario per tempus manentibus praecise eisdem disponibus aliis quibus prius sed etiam quod per tempus hoc supposito in talibus necessario exspectabit ceteris omnibus paribus igitur etc

128

Ad 7 respondet rod quod si meritum unius horae detur esse duplum ad meritum instantis quod bene potest secundum istum fieri tunc non est dandum quod excedat in 2lo meritum per dividiam horam cum eisdem conditionibus sed in alia proportione ut in se sequi altera sex quae 4a vel huius quia non est dandum tunc quod mensura mediate istius horae tantumdem mereatur sicut in prima et cum probas quod sic quia modo non minus meretur quam si actus esset interruptus in fine primae medietatis etiterato causatus sed tunc tantum meretur in secunda mediate sicud in prima igitur et modo non minus ex continuatione

129

dicendum secundum istum quod si ponatur huius interruptio tunc vel non reincipiet in secunda mediate horae in principio vel actus praecedens non fuisset continuatus per totam primam mediatem sed istud ut arguit et bene non solvit quia ponatur unus alius qui incipiat in 2a mediate actum meritorium cum eisdem conditionibus ille tantum merebitur in secunda mediate sicut prior in prima et tamen prior non merebitur minus in secunda mediate ex hoc quod continuat actum igitur tantum meretur ille primus in secunda mediate sicut ille ultimus dico igitur inquam quod plus meretur mensura mediate quam in prima sed illa merita non sunt totaliter distincta sed argumentum procedit ex falsa ymaginatione quod in prima mediate meretur certo merto et in secunda alioquo merito cuius nulla pars praecessit quod est inpossibile si continue mereatur eo quod non potest accipi distinctio talis inter meritum in prima mediate et meritum in secunda tamquam inter merita totaliter indistincta quia c?a ymaginatur argumentum haec ille

130

haec responsio licet sic tanta non tamen est vera nec sufficiens prima quia ille ponit se ad inped?dum primam consequentiam et eius probationem et tamen realiter contendit eam nam eo ipso quod dat meritum horae esse duplum ad meritum instantaneum habet concedere quod meritum temporaliter continuatum omnibus aliis conditionibus existentibus paribus sic aequale merito instantaneo quia vel ymaginatur mertium instantaneum subduplum ad meritum unius horae includi in meritum illius horae duplo et tunc statim patet propositum valet quod meritum correspondens toti residuo horae a primo instanti est aequale merito primo instanti quia duplum praecise continet illud cuius est 2lum et iterum tantumdem et ita habetur intentum quod meritum continuatum per tempus est aequale merito instantaneo vel ipse ymaginatur quod meritam horae duplum ad meritum instantaneum non includit ipsum sed est distinctum meritum superadditum ita quod resultans ex utroque iam esset templum ad meritum instantaneum et ad hoc sequitur idem quod ad illud meritum continuatum per tempus duplum ad meritum instantaneum convenit invenire ad aliquod meritum temporale vel partem eiusdem meriti sic durantis sub 2lum ad suum totum hoc enim verum est in omnibus quantis quod mediatas est sub 2la respectu totius et ad hoc habetur intentum quod meritum illud temporale sub 2lum merito horario sic aequale merito instantaneo quod erat probandum

131

praeterea sicut acceptum est meritum horarium 2lum ad meritum instantaneum vel tunc includit ipsum et tunc ut prius vel non et tunc male dicit negando meritum totius horae posse dari esse duplum ad meritum dimidiae horae sequentis ex continuatione temporali meriti dati instantanaei quia exclusis instantibus omnibus extrinsecis primo scilicet et ultimo datae horae cum reliqua omnia supponantur esse uniforma et aequalia praeter mesuram nulla vel ratio quare ad meritum dimidiae horae non debeat dari esse duplum meritum ex continuatione totius horae

132

Praeterea falsum est et totaliter irrationale illud in quo finaliter stat ista responsio valet quod non possit accipi distinctio inter meritum primae partis horae et meritum secundae partis tamquam totaliter inter distincta sicud ymaginatur argumentum quia tu concedits quod meritum totius horae est magis merito habito in fine primae mediantis cum igitur meritum primae mediantis remaneat nec corrumpatur in maioratione meriti ex secunda metaphysicae ut patet ex materia de augmento formarum et ille ut aestimo in isto metum concordat sequitur quod meritum accrescens ex continuatione actus per secundam mediantem totaliter distinguitur a merito habito in fine mediantis primae illius horae sicut una pars meriti totius horae a sua parte licet non totaliter distinguatur a merito totius horae cum sit pars eius omne enim quod est quando aliud non est nec aliquid eius si primo existat illud aliud r?a?ce primo ab ipso qualibet totaliter distinguitur sed sic est in proposito ut patet deducenti ergo et parte totalis meriti accrescente ex continuatione actus meritorii per secundam partem illius horae quoniam si tunc mortuus fuisset nihil acrescentis meriti ex continuatione post primam medietatem horae habuisset igitur etc

133

Ad illud igitur nulla dari potest ut mihi videtur vera evasio nisi dicendo forte quod ipse actus causatus et continuatus ex utrobique in meritum et illud dicitur a se ipso sed hoc non valet nam mutatis terminis dicendo sic iste meretur ex hoc quod libere instantaneae causat actum et quod continat vel igitur aequaliter ex utroque vel non si aequaliter inconveniens primum si non stat argument iteratis terminis quia per omnia simile facto interis prioribus

134

ad ista duo posset quid dicere quod non est negandum quin meritum temporale proveniens ex continuatione actus meritorii per tempus sic aquale vel esse posset merito instantaneo et ideo concedendum est quod meritum horarium datum esse duplum respectu meriti instantanei quod includit ipsum et residuum proveniens praecise ex continuatione per horam sed aequae merito instantaneus sicut deducant argumenta nec hoc intendit negare superdatam responsio sed solum vitare meritum causatum per instans et continuatum per tempus posse esse aequale merito eiusdem instantaneo per se sumpto nam ad hunc intellectum vadit argumentum principale ut videtur sicut apparet per illud quod apponitur de interruptione

135

Sed contra illud stat difficultas argumenti principalis valet quod non proderit homini continuare per horam meritum suum sed magis expediet sibi saepe interrupere actum suum quam continuare quia modo ex dato continuatio per totam horam non valet nisi instantaneam causationem actus in principio horae secundum istam responsionem et tamen si saepe interrumperetur actus in illa hora et resumeretur in se vel in filii specie ita quod vis per io?am partem horae in omnibus vicibus haberet actum huius meritorium tantum meretur quamlibet vitae ex resumptione actus sicud nunc meretur in primo instanti horis illius quia per causatum cetera omnia sunt paria igitur frequens interruptio actus multum prodest et per consequens continuatio opposita obesset quod videtur inconveniens sicud supponit argumentum principale

136

Praeterea secundum illam responsionem nihil valet supradicta responsio cavillatoria quod posita interruptione vel non reserveretur actus in principio secundae merentis vel non continuaretur usque in finem primae medietatis sed certe hoc verum est sed nihil valet ad evadendum argumentum quia dato quod cesset actus in fine primae mediantis horae usque ad medium secundae mediantis vel ulterius continuetur solum usque ad medium illius secunda mediantis adhuc ita renovatio actus ita parum continuati cum cetera omnia supponantur esse paria aequivaleret vel excederet causationem primam instantaneam actus meritorii et per consequens continuo sibi obesset interruptio sibi proficeret quia totalis continuatio non contingeret nisi ad meritum aequale primo merito instantaneo et modo ex interruptione unius 4ae horae dictae et recreationem actus haberetur tantumdem et partim plus quantum acrescit ex continuatione trium quarum horae ergo

137

praeterea sicut contingit dare minimum sensibile a sensu vel maximum quod sentiri non potest ex libello aristoteles de sensu et sensato ita contingit dare minimum tempus sensum a nobis perceptibilem vel maximum quia a nobis distincte percipi non potest secundum exigentiam distantiarum aliarum dispositionum praesentaliter habundarum ita etiam de motu nam ratio tam horum in horologio mo?ri sensibiliter visu non statim percipimus licet cora oculis realiter quamuis lente rotetur sed nec solem in caelo quamuis multum velociter moveatur cuius causa est ut aestimo quod est aliqua minima magnitudo motu pertranseunda a nobis distincte visu perceptibilis et maxima alia quae non potest an nobis sic distincte percipi secundum exigentiam praesentium dispositionum quae ad talem perceptionem requiruntur

138

Ex hoc sequitur si voluntas in hoc consequenti inperet sibi dilectionem alicuius obiecti pro illo tunc est in potestate voluntatis quod pro alio nunc perceptibiliter et distincte per vnolitionem istius actus tollat ipsum donec lapsum fuerit cuius illud minimum quod distincte percipere potest vel maximum quod percipere non potest nam ex quo modo vult actum istum esse volet eum esse ex praemissis et quam diu volet eum esse non habebit nolle per quod tollatur quo quasi inperet nunc non velis et hoc non libere poterit facere circa lapsum talis temporis minimi vel maximi quod non quod non igitur cum non possit tollere libere huius actum nisi per tale nolle imperatum vel alio simili sequitur quod non est in potestate voluntatis quin habeat actum quem nunc vult esse et quem nunc per hoc causat usque ad finem talis instans temporis etiam hoc iterum aliter probatur quia agens liberum potest ita cito aliquando agere libere secundum ultimum potentiae suae sicud naturale necessario et naturaliter ita agit intatur igitur ita cito sicut poterit secundum praesentes dispositiones actum quem nunc vult esse dimittere et cum non possit in mediante post dimittere dabitur tempus aliquod intra quod non posset actum dimittere ex se libere cum non posset distincte omne instans advertere et per consequens per illud tempus non addit novum meritum super suum medium instantaneum haec ultima consequentia probatur quia in nulla mensura meretur voluntas per aliquem actum novo merito pro qua non potest non habere actum talem quia pro tali mensura non est actus sibi inputabilis non plus quam quod sic rationalis secundum consequentiam anselmi ut visum est si voluntas pro aliquo instanti libere causat actum aliquem non est in eius libera potestate tollere ipsum ex terminis paribus ceteris per tempus determinatum aliquod et hoc si simul tollet eum et non per partes in quo casu nunc est sermo et si per tantum tempus additur meritum igitur meritum instantaneum est aequale eidem merito per tempus illud continuato quod erat probandum quod et concedo et ita responsio aliter ad argumentum principale quod consequens illud ad quod deducitur est concedendum bene tamen volo quod si in medio istius temporis infunderet deus sibi notitiam dseliberativam perfectam quod actus esset tunc dimittendus bene posset sed ista esset dispositio alia a priori Sed dices probatio praedicta supponit quod si nunc volo actum aliquem esse oportet habere unum velle oppositum huic velle ad hoc quod libere tollam actum illum sed hoc non videtur quod non possum velle nunc habere actum talem et per hoc ponere ipsum si alia requisita concurrant et nunc nolle ipsum habere post illud nunc et illud prius nolle sufficere videtur ad hoc ut non sic actus iste post illud instans dicendum quod non quia nec sic tale nolle tollit actum quia cum ipso stat velle ipsius actus nec etiam velle aut nolle praesens creaturae sufficit ad liberum effectum causandum in anima pro futuro ubi non causat eum in praesenti nec est respectu praesentis sed respectu futuri solum et eodem modo per omnia respectu desitionis effectus nunc existentis in anima igitur oportet habere aliud nolle repugnans actui tollendo et tale haberi non poterit ut visum est libere dico circa lapsum determinari temporis Et propterea voluntas illam casu vult sibi inpossibili ut patet

139

Sed ad hoc contra dictam responsionem potest argui aliter primo quia velle causare actum et continuare ipsum est maioris meriti quam velle praecise causare actum sine hoc quod velit continuare actum sive cum volitione continuationis sive sic in eius potestate continuare actum sive non igitur multo fortius libere causare et continuare actum suum est maioris meriti quam praecise causare ipsum et hoc non si meritum instantaneum et meritum idem per tempus aliquod continuatum si sic aequalia ut responsio concedit igitur male responsum est

140

Item qualiter tunc vitabitur quin interruptio actus quandoque expediat et continuatio minus prosit

141

Ad primum istorum dicendum quod velle causare actum bonum et continuare ultra tempus infra quod libere posset ab actu desistere ceteris paribus est magis meritorium qua si non vellet sic continuare et eodem modo causare et continuare actum meritorium est magis meritorium quam non continuare si tamen elective et deliberate hoc faciat cum continuare praecise per tempus ante cuius compeletum non potest libere ab actu huius desistere non est magis meritorium quam libere talem actum ceteris paribus elicere non tamen nego quin velle causare et continaure talem actum per tempus infra quod non posset libere ab actum desistere sic magis meritorium quam praecise velle causare cum sic volitio maioris boni et duplicis boni scilicet causationis et continuationis actus et aliquando non est nisi volitio actus vel causationis actus et una harum volitionum scilicet causationis non necessario ponit volitionem continuationis quia tamen exsequutio cauationis non est in libera nostra poteste ut fieri valeat sine exsecutione continatuionis ideo neganda est consequentia argumenti

142

ad aliud dicendum quod ceteris paribus interruptio numquam prodest ubi continuatio bona est nec nocet continuatio ubi frequens electio actus prodesset ceteris paribus quia in fine temporis minimi quod vel maximi quod non de quod supra si pro tunc distincte vult actum illum esse ita quod poneret eum dato quod non esset tantum valet sibi sicud si noviter poneret illud si libere hoc faciat et non a casu et libere hic potest in toto aliquo tempore totiens quot instantia directe poterit advertere secundum praesentes dispositiones habitas et illa sunt in certo numero sicud tempora qualia iam descripsi quotiens igitur distinctis volitionibus in aliquo toto tempore libere posset et directe ab actu cessare et tamen libere actum continuat totiens tantum meretur ceteris paribus sicut si noviter eliceret talem actum et per consequens quotiens si actum interrumperet

143

ad 8m argumentum principale primam quam concedo 2am nego cuius consequentiae si probatio valeret contra ipsam aeque et contra quemlibet hominem concluderet ut tibi patet de se primo intuitu ibi patet se pe primo in morte si homo diutius viveret vel bene et virtuo se et ex caritate agerit postquam partim generet ad gradum maximum praemi in anima receptibilem sed leviter responderi potest quod vita humana non sufficeret pro statu isto attingere per merita ad talem gradum in statu autem si innotentiae si homoe non peccasset tamen ad illum pervenisset translatus forte ad gloriam excicisset et hoc dico de communi lege lege aliter fuerit de anima christi que ex privilegio statim secundum magistrum libro 3o summum habuit meritum et dat quod quis a deo conservaetur donec ad gradum maximum sibi possibilem in certa specie pertingeret sicut alias respondisti deus praemiaret illum praemio alterius speciei ex tunc vel eiusdem speciei im? ra?se unde sicut in corporibus istis potest miraculose in vase iam repleto adhuc tantumdem simul ponere licet natura hoc non posset quod autem supponit argumentum quod omni tempore quantumcumque parvo posset ad tantum meritum pervenire declaratum est falsum esse in solutione proxima praecedenti

144

ad 9m dicendum sicud ad 8m neganda est consequentia et ad probationem consequentiae respondet dicendo quod argumentum est contra firanf facientem eo quod ponit in augmento forte in quolibet instanti aliam formam totalem quam prius ac igitur maiorem semper vel minorem vel aequalem si aequalem et instantia sunt ibi infinita igitur haberet in fine infinita et ista esset infinitae perfectionis sed maiorem vel minorem arguatur sicud ipsi arguunt dico igitur inquit quod in quolibet posteriori instanti plus meretur quam prius sed non merito totaliter distinctio ita quod nulla pars praecesserit unde argumentum procedit ac si continue causaretur alius et alius actus cuius nihil praecessit et hic non est verum haec ille

145

Ista responsio est superius inprobata tractando 7m principale argumentum ubi probatum est quod non in quolibet instanti meretur plus quam ante sed meretur praeciso eadem merito prius instantaneae elicito usque ad finem temporis minimi vel maximi quod non etc in casu de quo nunc est sermo ubi valet meretur praecise eodem actu meritorio continuato eo quod per infinita alia instantia eius non est in eius potestate non habere actum illum post instans causationis illius si iam causavit illum

146

Similiter reductio argumenti contra firanf non valet quia ille arguit sic si pro primo instanti extrinseco debetur merenti aliquod meritum praecise tunc pari ratione pro quolibet posteriori temporis et sic sequitur ultra ut sibi videtur aut igitur magis aut minus aut aequale etc constat quod illud argumentum per locum a divisione factum supponit primam consequentiam esse bonam et consequens esse verum activis sic etiam verum scilicet quod cuilibet instanti posteriori sicud et primo debetur praemium praecisume sicud plane exprimit argumentum sed certe illud non ponit ipse in augmento formae quia ibi exprimit cum scoto quod nulla particula formae generatur simul secundum se continua sed successive tantum ne incurrat inconveniens quod sibi ex hoc sequi videtur negat talem formam posse a creatura in intellectu fieri in instanti et ita nihil penitus sic in tali processu in aliquo instanti intrinseco temporis mensurantis successivam augmentationem formae secundum eum et secundum veritatem igitur argumentum quo ad hoc nihil nihil est contra ipsum tum etiam ipse in hoc teneat veritatem

147

propterea fin?a ymaginationem et contra intentionem alius et alius actus cuius nihil praecesserit sed sufficeret argumento quod pro eodem actu praescientiae instantaneae tanto per tempus aliquod continuato deberetur merenti pro quolibet instanti posteriori sicud et pro primo aliquod praemium praecisum et hoc licet falso supponit arguens primus sequi si possit possit mereri in instanti possuise simpliciter tenet

148

4o quaero ab illo respondente sic quomodo incepit illud dictum scilicet quod in quolibet instanti posteriori plus meretur quam prius licet non merito totaliter distincto etiam dato quod continue augeretur meritum semper quod tamen distinctio etiam dato quod continue augeretur meritum semper quod tamen ostensum est esse falsum vel sit praecise quod in quolibet instanti habet plus de merito quam habuit in aliquo instanti praecedenti ita tamen quod in nullo instanti posteriori aliquid sibi accrescat de merito sicut nec aliquod de forma in motu augmentationis formae ymmo quod si moreretur in aliquo instanti posteriori nihil minus haberet de praemio quam si in illo vixisset et non ultra vel non ultra meruisset et sine dubio hoc habet in simili de augmento formae dicere firanf sicud et ego et si sic intelligit ille tunc haberet aliter quam fecerit ad argumentum respondere quia argument non deficit ubi ipse nititur instanter negare valet illud assumptum in probatione primae consequentiae quam negat et bene scilicet quod sicud pro primo instanti debetur meriti aliquod meritum praecise et pro quolibet posteriori instanti et sic responderem ego ad illam probationem cuius causam ego prius assignavi si autem aliter intelligi ille quod pro quolibet instanti posteriori meretur plus quam prius sit valet quod plus haberet deo praemio si mereatur usque ad illud instans et in illo etiam quam si meretur usque ad ipsum et moreretur in ipso et per consequens in ipso non mereretur sicut nec in ipso viveret tunc dicit falsum et oppositum in abiecto nec responsio in aliquo evadit argumentum addit enim quod in quolibet instanti plus meretur licet non merito totaliter distincto licet enim plus habebit de praemio ex hoc praecise adiecto quod in hoc instanti posteriori meretur quam si in ipso moreretur usque ad quod continue civisset in merito et deus distinctissime novit quid de praemio sibi dedisset si in illo instanti mortuus esset igitur et novis quid superadderet pro hoc instanti cum enim meritum totale huius instantis sic certum et determinatum secundum quantitatem consciens meritum primum quod habuisset si in instanti dato moreretur et excedens ipsum sicut totam partem suam sequitur inevitabiliter quod in illo instanti meretur aliquod aliquo merito partiali totius cuiusdam meriti totaliter distincto a comparte et tunc clarissime procedit argumentum et per consequens ille intensus falsus est cum argument inferat consequens inpossibile et additur oppositum suo apposito quae probanda erant et sic patet quod non similiter sed valde dissimiliter absque colore bono ducitur argumentum primum ab illo contra facientem

149

Dico igitur sicut praedixi quod assumptum in probatione consequentiae falsum est nam sicud dat et bene responsio in argumento posita primo instanti correspondet aliquod meritum praecisum et nullo posteriori intrinseco saltem tempori minimo vel maximo quod non infra quod ab actu elicito ceteris paribus cessare non posset sed in fine talis temporis bene potest mereri instantaneae sicud primo et in fine alterius tanti temporis ab illo instanti termino prioris inchoati increato et sic quotiens fuerint in tempore totali magna talia parva tempora contenta ab invicem totaliter distincta sed illa sunt respective pauca et ideo solvitur argumentum unde in tali processu talis non meretur nisi instantaneae et raro per oppositum augmentationi formae quia ibi nihil accrescit instantantae sed successive solum sed in casu illo non accrescit meritum successive sed instantaneae licet volitio continuationis subita meritoria magis sit quam si vellet continuare actum huius meritorium consequenter ut prius dictum est

150

ad 10m quod commentator ibi loquitur de actionibus causarum mere naturalium et de talibus verum est quod dicit commentator quo ad successionem tales enim si nunc subito agunt et non prius vel non fuerunt praesentes et tunc movebamur ad invicem vel alia earum ad aliam vel aliquid inpere vel destruendum antequam posset sequi actio subita et per consequens transmutatio subita huius si esset foret secundum eum finis talis mortus praecedentis ac praesuppositi verumptamen vix unquam producitur in talibus aliquod subito quin sic ibi successio vel secundum partes formae graduales vel secundum extensionem passi et ideo commentator quo ad 2am partem dicti sui de subita productione falsum videtur dicere in naturalibus si loquatur ad vim vocis et propter hoc glossando commentatorem commentator et alii qui dicunt aliquid causare subito in huius actionibus causarum mere materialium et per consequens agen semper secundum ultimum potentiae suae sicud in causatione luminis vel in productione formae simul et huius habent intelligi quod sunt subite non ut verba sonant sed sic subite id est non successive ex resistentia proprii suscepti sed tantum successiva approximatione activi ad passum vel econtra vel ex successiva a motione inpedimenti vel ex successiva vigorone causae vel ex alia causa simili non autem habet intelligi auctoritas commentatoris in argumento posita de causatione effectus a causa libera quia ista potest omnibus aliis requisitis concurrentibus agere quod dimittere sicut sibi placebit

151

ad 11m quod infertur concedi potest loquendo de gravitate intentionis pene sed non de gravitate eius secundum extentionem durationis et vel credo quod aliqui de facto plus torquerentur et gravius ad tempus in purgatorio quam quod alii aeternaliter in inferno

152

ad 12 negandum est consequentia et etiam assumptum ad probationem eiusdem sicut patet ex supradictis

153

Et per idem ad 13

154

Ad 14 satis patet ex dictis ad 7

155

Ad 15 similter patet ex dictis et consequentia facta nihil valet

156

ad 16 dicendum quod causa de voluntate libere producta quam de illa quae ante deliberationem causatur naturaliter est dare in casu saltem possibili primum instans quo voluntas tali volitione vel tali vult puta si deus simul inprimet intellectui claram sui visionem vel ante oculos subito causaret obiectum multum placibile voluntati et cum hoc inprobatur de volitione liber producta per commentatorem

157

Respondendum ut supra ad 10 cum vero inproba hoc de voltione naturaliter producta dicendum quod bene probat quod in casu potest potest volitio causari successive et quod in casu potest voluntas causari successive et quod in caus non est aliquod primum instans in quo voluntas velit et hoc totum concedo sed non probat quin in casu possibili posito causari possit talis volitio utpote si deus subito inprimeret ini?ui tali visionem solam simplicem sui vel alterius naturaliter placibilis sine omni deliberatione tunc statim voluntas naturaliter adhaeret donec saltem deliberaret ut patet ex declaratis alias finalis autem ipsius frranf recapitulatio melior plenarie solvitur in praedictis

158

17 principaliter potest argui contra conclusionem 5am sic si voluntas subito posset producere liberam volitionem igitur sicut supra angelus posset peccare in primo instanti sui esse et tunc deus crearet angelum ma ergo esset malus in primo instanti sui esse et tunc deus crearet angelum malum sequitur enim deus creat hunc angelum et hic angelus est malus igitur creat angelum malum et nullam malam consequens videtur absurdum

159

Ad illud dicendum quod conclusio illata est vera non per se cum deus non esset in illo casu causa quam iste angelus malus esset sed ipsemet angelus faciens vel committens aliquid ad cuius oppositum tenetur sed solum per accidens sicut amo per accidens malum tamen amo aliquem qui est malus non tamen quia malus est sed causa alia quia propinquus est vel qui pulchri vel familiaris mihi est

160

ad argumenta principalia patet ex antedictis

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8