Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Ordinatio

Liber 1

Collatio

Prologus

Quaestio 1 : Utrum, secundum quod tactum est in collatione, studium sacrae theologiae sit meritorium vitae aeternae.

Quaestio 2 : Utrum studium Sacrae Scripturae impositum alicui in foro poenitentiae pro omissione contraria sit meritorium.

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum pro studio sacrae theologiae ex caritate procedente debeatur pro mercede visio Dei et eius fruitio.

Quaestio 2 : Utrum fruitio beatifica differat ab ipsa anima.

Quaestio 3 : Utrum fruitio realiter distinguatur ab omni cognitione.

Quaestio 4 : Utrum fruitio realiter distinguatur a delectatione.

Quaestio 5 : Utrum generaliter omnis delectatio sit dilectio vel odium, seu volitio aut nolitio.

Quaestio 6 : Utrum voluntas necessario vel libere principiet actus suos.

Quaestio 7 : Utrum voluntas sola sit causa effectiva suae volitionis liberae supposita communi Dei influentia vel concausatione.

Quaestio 8 : Utrum voluntas possit simul et subito producere actum voluntarium meritorie et libere dilectionis.

Quaestio 9 : Utrum voluntas libere possit subito suspendere actum suum sive ab actu habito cessare.

Quaestio 10 : Utrum creatura rationalis clare videns Deum necessario diligat ipsum.

Quaestio 11 : Undecimo circa distinctionem primam quaero: Utrum solus Deus sit licite a creatura rationali ultimate fruibilis.

Quaestio 12 : Utrum haec sit possibilis: creatura rationalis fruitur una persona divina non fruendo alia.

Quaestio 13 : Utrum liceat filium Dei plus diligere vel frui eo quam patrem vel spiritum sanctum.

Quaestio 14 : Utrum fruitio beatifica sit actus intellectus.

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum in entibus sit tantum unus Deus.

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum mens humana sit imago trinitatis increatae sicut in rebus aliis factis propter hominem est vestigium eiusdem trinitatis.

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum a parte rei in divinis sit aliqua non-identitas inter naturam Dei et voluntatem divinam et ita de ceteris perfectionibus quae ponuntur in Deo vel Deus nec moveat quod pluraliter loquar antequam habeatur quod ibi sit pluralitas, sine enim hac improprietate loquendi non potest homo in hac materia leviter exprimere illud quod vellet.

Quaestio 2 : Utrum Deus sit realiter et per se primo modo sapiens vel intelligens et sic de similibus.

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis.

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum gratia seu caritas sit viatori necessaria ad salutem

Quaestio 2 : Utrum caritas seu gratia increata sine alio possit sufficere ad salutem

Quaestio 3 : Utrum de peccatore possit fieri non peccator et acceptus Deo sine tali habitu sibi infuso per gratiam increatam.

Quaestio 4 : Utrum caritas vel alia forma augmentabilis augmentetur per deminutionem contrarii sui.

Quaestio 5 : Utrum in augmentatione caritatis vel alterius formae gradus omnis praeexistens corrumpatur cum novus gradus inducitur ita videlicet intelligendo quod in omni instanti sit totaliter nova forma.

Quaestio 6 : Utrum omnis bonus motus voluntatis meritorie augmentatius caritatis ad quem homo tenetur debeat vel possit ex caritate procedere collata ex merito redemptoris.

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum Deus essentialiter unus sit personaliter trinus.

Quaestio 2 : Utrum Deus genuerit Deum

Quaestio 3 : Utrum aliqua sit certa regula vel ars per quam solvi possint communiter paralogismi facti et talibus similes circa materiam Trinitatis.

Quaestio 4 : Utrum divina essentia generet vel generetur.

Quaestio 5 : Utrum potentia generandi possit communicari filio in divinis.

Quaestio 6 : Utrum spiritus sanctus posset distingui a filio si non procederet ab eo.

Quaestio 7 : Utrum pater et filius sint unum principium spirans Spiritum Sanctum.

Quaestio 8 : Utrum personae divinae primo et adaequate distinguantur ab invicem semetipsis.

Quaestio 9 : Utrum omne idem patri sit omnibus modis idem patri.

Liber 2

Quaestio 1 : Utrum creatura rationalis meritorie serviendo Deo proficiat ad augmentum gratiae seu caritatis, sine omni novo addito gratiae praecedenti.

Quaestio 2 : Utrum profectus vel augmentum gratiae fiat per compositionem gratiae novae cum gratia praecedenti.

Quaestio 3 : Utrum creatura rationalis habens gratiam possit mereri suam gratiam augmentari.

Quaestio 4 : Utrum viator operibus meritoriis insistendo ex hiis carior Deo fiat.

Quaestio 5 : Utrum praesupposita gratia baptismali viator per merita sua possit pertingere ad gratiam maximam viae sibi possibilem.

Quaestio 6 : Utrum viator existens in gratia ultra omnem gratiam habitam vel habendam possit proficere ad maiorem per instantaneas causationes actuum volendi omnia pro futuro peccata venialia devirare.

Quaestio 7 : Utrum Deus possit creare finitam caritatem aliquam qua non possit creare maiorem vel aliquam aliam ita magnam secundum extensionem quod non possit maiorem illa producere, et sic de similibus.

Quaestio 8 : Utrum secundum proportionem caritatis viae succedat pro praemio proportionaliter magnitudo gloriae.

Quaestio 9 : Utrum, scilicet propter demerita, minuatur.

Quaestio 10 : Utrum caritas decrescat ad decrementum cupiditatis.

Liber 3

Quaestio 1 : Utrum anima Christi habuerit et habeat sapientiam aequalem Deo.

Quaestio 2 : Utrum ipsum verbum Dei sit sibi ipsi quamvis non animae sibi unitae scientia futurorum contingentium.

Quaestio 3 : Utrum cum determinata verbi praescientia stet quod futura praescita sint ad utrumlibet contingentia.

Quaestio 4 : Utrum anima Christi vel angeli sciant futura aliqua contingentia per revelationem sibi possibilem fieri ab ipso verbo vel etiam scire possint.

Quaestio 5 : Utrum alicuius contingentis futuri absoluta revelatio sequens tollat contingentiam.

Quaestio 6 : Utrum Deus vel verbum Dei existenti in gratia possit revelare quod talis finaliter sit damnandus.

Quaestio 7 : Utrum animae Christi vel angelo beato possit in verbo revelari aeternitas suae beatitudinis.

Quaestio 8 : Utrum Gabrieli potuerit in verbo verbi incarnatio revelari.

Quaestio 9 : Utrum per revelationes possibiles fieri in verbo posset aliquis sufficienter dirigi in volendis.

Quaestio 10 : Utrum anima Christi in verbo Dei cui unitur distincte videre valeat infinita.

Quaestio 11 : Utrum anima Christi possit in verbo cui unitur distincte cognoscere minimas partium sibi inhaerentium vel minimas particulas corporis quod informat.

Quaestio 12 : Utrum per unionem ad verbum ipsa sit omnipotens.

Liber 4

Quaestio 1 : Utrum aliqua creatura possit in effectum sacramenti praecise productibilem per creationem. Et hoc est expressius quaerere: Utrum aliqua creatura possit creare caritatem vel gratiam vel aliam creaturam.

Quaestio 2 : Utrum posse creare gratiam vel aliquid aliud repugnet propter virtutis activae insufficientiam cuilibet creaturae.

Quaestio 3 : Utrum omni rite suscipienti sacramentum baptismi vel confirmationis conferatur gratia salutaris.

Quaestio 4 : Utrum corpus Christi realiter sub speciebus quae fuerunt panis et vini contineatur.

Quaestio 5 : Utrum quantitas terminata panis consecrandi sit aliqua vera res extra animam distincta realiter a substantia et qualitate cuius est.

Quaestio 6 : Utrum sacramentum poenitentiae sit necessarium ad delendum peccatum mortale post baptismum commissum.

Quaestio 7 : Utrum actus paenitentiae requisitus ad deletionem culpae mortalis sit meritorius vitae aeternae.

Quaestio 8 : Utrum quilibet qui commisit peccatum mortale teneatur secundum legem Dei communem de illo conteri.

Quaestio 9 : Utrum vera poenitentia sit formaliter vel virtualiter velle cavere peccatum quodlibet in futuro.

Quaestio 10 : Utrum ille qui peccaverit mortaliter in opere exteriori teneatur plus poenitere de opere exteriori et interiori simul quam de interiori solo.

Quaestio 11 : Utrum aliqua poena infernalis possit esse insensibilis in damnato.

Quaestio 12 : Utrum sit maxima gloria possibilis in beato.

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 9 [Sorb 193 Transcription]

1

Utrum voluntas libere possit subito suspendere actum suum sum ab actu habito cessare

2

videtur quod sic quia voluntas potest subito actum suum libere causare ex proxima quaestione praecedenti pari igitur ratione potest simul libere et subito a tali actu causato cessare consequentia patet quia est facilius destruere quam construere agenti quod potest utrumque Contra hoc argui potest sic quia non in instanti in quo est actus potest instantaneae productus simul totus cessare quia tunc simul esset et non esset nec sine medio quia in dei esset aliud indivisibile succedens immediate ex probatione primae quaestionis praecedentis igitur solum mediante post posset voluntas cessare ab actu instantaneae elicito et per consequens non esset in potestate voluntatis quin si subito causet in se volitionem velit postea per tempus aliquod antequam suspendat actum suum plene sum antequam plene a tali actu cesset sed hoc consequens videtur falsum igitur primum antecedens falsas ultimi consequentis probatur multipliciter et probatur quod voluntas sic possit actum suum suspendere quod praecise per instans velit non primo quia aliter voluntas invite continuaret actum suum quia ponatur quod voluntas primo antequam elicit actum suum nolit illum continuare per tempus aliquod aut igitur continuabit et tunc in vite vel non et habetur intentum

3

/ Praeterea si volitio necessario durat per tempus aliquod sequitur quod in casu voluntas non possit se conformare iudicio intellectus quia volo quod in medio illius temporis iudicet intellectus quod volitio non est continuanda aut igitur tunc potest voluntas se conformare illi iudicio et tunc illa volitio non durat per tempus datum aut non potest et sequitur conclusio probanda

4

3o sequitur quod voluntas necessario meretur in casu quia per tempus illam volitionem inceptam bonam necessario continuaret et sic post primum instans illius temporis non esset in eius potestate quin mereatur per totum illud tempus datum et si ex necessitate igitur non esset meritum

5

4o sequitur quod in casu viator aliquis non posset poenitere de peccato suo quia sic b ultimum instans temporis dati tunc si actus de quo est sermo sic peccatum mortale quaero an ante b potest poenitere et tunc ante b potest ab illo actu cessare cuius oppositum datur vel non et tunc habetur conclusio probanda

6

praeterea tunc in medio illius temporis non posset corrumpi ipsa voluntas quia ita necessario sicut manet actus manet subiectum actus

7

Praeterea sequeretur in casu volitio esset incognita quia ponatur quod in medio illius temporis fiat homo demens ita quod corrumpatur cognitio respectu illius obiecti et ex quo adhuc volitio ulterius durat sequitur propositum

8

In hac quaestione primo respondebo in duabus conclusionibus ad quaesitum et solvam argumentum principale 2o movebo duo dubia alia et solvam ista

9

Ad quaestionem igitur est dicendum quod voluntatem subito cessare ab actu suo vel subito suspendere actum suum potest dupliciter intelligi uno modo quod nec habeat ipsum nec aliquid eius et haec nego

10

Unde hic pono conclusionem quasi conversam primae primi articuli praecedentis quaestio 8 si voluntas in hoc instanti habeat actum ae?m ipsa habebit illum vel partem illius et hoc probatur sit quia aliter esset indivisibile immediatum indivisibili in successione vel in continuo quia si simul cessaret sic quod non partialiter instantaneae destrueretur sed non in instanti quo producitur quia tunc simul esset et non esset igitur in alio quod igitur immediato et probata est consequentia probanda vel mediato et tunc manebit per tempus medium quod est principale intentum

11

alio modo potest intelligi quod subito suspendet actum suum vel cesset ab eo ista valet quod simul possit ac subito ab actu per tempus praehabito vel ab actu acquisito in fine huius temporis sic cessare simul quod tunc nec actus nec aliquid ipsius sit et teneo quod sic quia subito et simul ex discursu praehabito et deliberato consilio praehabito potest sententiare dictare seu iudicare illud esse malum quod prius credebatur esse bonum et idem esse notandum quod prius volendum nec videtur quin in instanti quo primo iudicabit intellectus esse malum et non expediens sibi non esse volendum quod prius dilexit quin inquanta possit desistere ab amore illius et nolle illud et sic conformare se dictis iudiciis igitur videtur quod voluntas in casu subito et simul possit cessare ab amore vel odio per aliquod tempus usque tunc habito

12

hic tamen est diligenter advertendum quo ad causationes subitas volitionem et quo ad suspensionem earumdem quia aliter est quod ad hoc de talibus actibus si ipsi sunt exsecutiones dicta?te debere haberi vel debere non haberi et aliter de ipsis electionibus conformibus vel difformibus ipsis dictaminibus seu iudiciis peccatis nam de sensis non video esse instantibus quando in primo instanti evidentis iudicii vel ferme credulitatis posset se voluntas conformare talibus iudiciis immediate principando libere talem electionem conformem vel non conformare se sii occurrat aliquid aliud alliciens vel movens ad oppositum et eodem modo suspendere electionem conformem iudicio contrario priori quando vero dilectiones vel odia seu nolitiones de quibus est sermo non sunt electiones conformes huius iudiciis sed solum sunt exsecutiones dictatae debere poni vel suspendi non est hic ita facile voluntati ymmo oportet ibi plus laborare inveniendo causas motivas ad hoc exsequendum verbi gratia cum iudicio me aliquem quem odio debere diligere vel econverso vel me debere ferventius dilgere deum quam facio non possum hoc semper subito velle vel exsequi sed ponam me in conceptionibus requisitis ad exsecutiones dictatas quae aliae sunt saepe quam illa dictamina ut potest patere in exemplo adducto de odiente quem deberet diligere debet enim cogitare quod ipse est dei creatatur et praeparata ad bonum supernaturale secum et redempta eodem sanguine et quod non debet sibi dimitti nisi aliis dimittat et huius multa et sic mediata poterit exsequi

13

Similiter habita forte carnali dilectione indeliberata cum volo illam suspendere oportebit forsan in casu hoc facere sic mediate quod avertatur intellectus vel cogitatio ab illo ad aliud vel alia et huius Si autem amores vel volitiones ille quae sunt exsecutiones dictare sint etiam quaedam electiones prioribus dictaminibus ad hoc stantibus conformes tunc est satis facile habere vel suspendere illas pro libito ad imperium electionum vel volitionum reflexarum conformium dicta minibus reflexis super electiones ac iudicia iam praevia quae sunt opposita sequentium sicud si uno iudicio iudicem esse tali tempore eundum ad ecclesiam a alio iudicem me debere conformiter velle illi iudi?o de eundo ad ecclesiam ecce mea iudicia duo quorum utrique potest habere conformis electio libera et tamen ipsa est conformis exsecutio dictata et electa prosequens iudicium rectum dilectioni illi sequenti dictamini conforme

14

ad rationem igitur praesentem principalem concedo quod voluntas non potest per instans praescientiae habere actum quin postea habebit illum vel aliquam eius partem licet possit ad alium intellectum datum suum actum subito suspendere

15

Ad primam probationem in oppositum concedo primum consequens illa cum et ad primam ipsius inprobationem dico quod voluntas potest velle inpossibile sibi immo inpossibilia potest voluntas velle et ita voluntas inproposito posito casu possibili argumenti vult sibi inpossibile quia ut dictum est non est in potestate voluntiatis in hoc instanti causantis actum aliquem quin ipsum vel aliquam partem eius retineat per tempus nec tamen sequitur quod invite volet vel quod invite continuabit actum n illo puncto quia non sequitur quod tunc quando volet nolet volet efficienter velle et tum hoc requireretur ad hoc quod invite deberet velle

16

assumptum patet modo enin non vult invite eo ipso quod vult per actum reflexum velle rectum esse et sic modo vult ipsum esse et ideo non invite habet illum ita quia volet ipsum esse immediate post hoc instans non invite immediate post hoc instans invite habebit eum non enim plus est in potestate voluntatis habentis vult actum reflexum quin ille vel alia eius pars sit post hoc instans quam de actu volendi recto non igitur valet consequentia habebit eum igitur invite sed tantum sequitur quod aliter erit quam nunc vellet quod foret non autem aliter quam modo vult quod sit quo ad haec quod volo nunc vult ipsum esse nec aliter quam vult quo ad hoc quod volet ipsum esse

17

Ad 2am inprobationem dicendum quod consequens illatum verum est de dampnatis qui sciunt deum non esse odiendum et tamen ab eius odio amodo per se ipsos cessare non possunt de voluntate tamen viatoris non est haec concedendum absolute quod scilicet voluntas non poterit volendo vel nolendo conformare se intellectui iudicanti volendum esse vel notandum potest enim statim conformare se voluntas per electionem licet non fortasse per exsecutionem vel quo ad velle seu nolle dictata seu imperata ut prius declaravi nam dixi illud diligenter notandum

18

Et ad probationem consequentiae cum ponitur quod intellectus in medio temporis infra quod dictum est quod voluntatem non posse stantibus omnibus eisdem conditionibus cessare totaliter ab actu dato si iudicet actum non est ulterius continuandum est ut sic et est ut non ut visum est tamen quantum est pro illo argumento quaero ab opponente an velit quod intellectus tunc noviter iudicet hoc vel a principio electionis actus de equo est sermo si primo modo receditur a pacto quia ibi est nova conditio scilicetu novum iudicium et certe tale novum iudicium nec poterit de se habere in medio talis temporis parvi dati nisi sibi a deo immitteretur vel ab extrinseco proveniret et bene volui a principio quod in tali casu poterit infra tempus datum ab actu volendi cessare infra tempus infra quod non non posset si praecise mansissent omnes priores dispositiones praeter tempus si autem sic iudicabit a principio tunc minus tempus a dato esset ab ipso perceptibile secundum dispositiones tunc habitas contra summus probata et hic suppposita

19

ad 3m concedo quod infra datum totum illud tempus sibi si sibi relinquatur cum communi dei adiutorio necessario meretur non novo merito inquam id est non libere libertate propria ad utrumque oppositorum verum est autem quod deus posset illud tempus praedictum breviare pro libito suo

20

Ex his duabus responsionibus praesentibus patet ad rationes in litteras camsalis per quas intebatur probare quod voluntas libere potest velle praecise per instans quia si non voluntas non esset libera quia tunc cogeretur ad peccandum quia pono quod intellectus iudicet non esse bonum ymmo malum velle tale obiectum mensura mediante temporis dati aut igitur potest tunc ab actu cessare ante finem temporis dati et circa illud non erat ita parvum citra cuius finem non potuit cessare abatum contra te vel non et habetur intentum

21

dicendum ut prius quod si a principio istius temporis sic iudicat distincte distinguendo unam mediantem t?is dati ab alia tempus illud erat magis quam dandum si noviter sic iudicatur haec est aliunde et ab extra provenit et tunc receditur a pacto quia tunc habetur alia dispositio praevia secundum naturam cessationi ab actu illo quam prius

22

Idem arguit sic in quocumque instanti vel tempore obiectum apparet bonum potest voluntas se convertere ad illud vel si apparet malum avertere se ab ipso aliter oporteret exspectare antequam velle in casu vel nihil sibi deficeret ad agendum sed in quolibet instanti temporis dati posset aliquod obiectum concurrere sub ratione melioris vel illud idem sub ratione mali igitur dicendum ad haec sicut prius quod per nullum tempus necessario continuat datum actum dispositionibus tamen illis positis tame praecise circumscriptis plurimis non est valet eius libera potestate non continuare ipsum per actum tempus

23

3o arguit sic quod isto dato voluntas cogeretur in casu ad merendum et in casu ad demerendum quia actu incepto non posset rem retrahere ab eo infra tempus datum

24

dicendum quod non cogitur ad primam causationem sed cogitur id est necessitatur continuare ipsum si causet nisi aliud noviter occurrens vel impediens ob stet per hoc patet ad 3am probationem principalem

25

Praeterea arguit sic tunc totum residuum a primo instanti non esset sibi inputandum sicud nec proiecto lapidum post primum instans

26

dicendum quod et causatio actus et etiam continuatio est sibi inputanda propter liberam causationem sed non nova inputabilitate infra tempus dandum praecise propter continuationem et ideo argumentum verum concludit

27

Item arguit quod cum nihil sic tam in potestate voluntatis sicut ipsa voluntas et per inpedimenta extrinseca potest eius actus incurtari videtur multo fortius quod a se ipsa aliter nihil esset ita prompote ab ipsa causabile vel destruibile sicut ab extrinseco

28

dicendum quod augustinus intelligit quod nullus actus exterior ita est in potestate voluntatis sicut intrinseca volitio ex hoc tamen non sequitur quod licet actus posset tolli vel incurcari a voluntate cum illis cana?liter concurrentibus perost concurrentia extrinseca non sequitur inquam quod ipsa sine talibus virtute propria et priorum tantum disponentium possit infra tempus illud paruum ipsum tollere

29

ad 4am inprobationem principalem concedo quod si quis in principio temporis minimi ab eo perceptibilis vel maxim quod ab eo percipi non potest demeritorie inceperit velle sed moriatur ante finem temporis huius vel infra ipsum et nulla nota dispositio sufficiens ad actum poententiae concausandum ab extra propterveniat ipse se inpossibilitat libere non valeat infra tempus sibi debitum poenitere

30

Contra sancti dicunt quod de nullo dum est in vita ita desperandum est cum semper sit in via misericordiae divinae

31

dicendum quod verum dicunt quam diu superest sibi possibilitas ad deliberandum et scienter volendum conformiter deliberationi quod non est in proposito quamvis illa morula talis momentanea sit et brevis nec credo de cursu communi hominem ita tarde ante mortem aliquem actum de liberate et ex certa scientia posse elicere ymmo iudicio hominum a mortuo distingui non possset

32

ad 5am inprobationem principalem neganda est consequentia quia voluntas destrui non potest nisi a deo tum quia ipse distinctissime novit minus tempus non sic voluntas creata quae deberet ab actu cessare et falsum etiam supponit quod actus maneat necessario partus huius certum nisi loquendo solum de necessitate opposita libertati conditionate huius voluntatis si causet valet actum

33

ad 6m dicendum quod actus aufert conditionem pacti quia si fiat de mens non manent praecise circumstantiae et dispositiones eaedem quae ante in principio huius temporis parvi ideo non est argumentum contra prius dicta

34

Quantum ad 2m articulum illius quaestionis ad primam conclusionem potest esse dubium utrum sequatur sortes in hoc instanti meretur igitur sortes immediate post hoc merebitur videtur quod non quia si non possem rescindere retinere actum meum ita quod non maneret post illum instans sequeretur ut praetactum est quod non minus esset in potestate mea retrahere digitum meum quam retinere actum meum vocandi quod est contra augustinum qui dicit quod nichil est in potestate voluntatis etc

35

Item si sic sequeretur voluntas habet a actum volendi igitur inmediate post habebit illum vel aliquid eius et ex isto sequitur ulterius quod iste actus erit immediate post hoc instans igitur hoc sequetur ex primo igitur primum falsum sicut et illud falsitas huius patet quia si iste actus erit inmediate post hoc instans igitur erit in aliquo instanti immediate post hoc instans hoc falsum quia infert falsum quia sequitur iste actus erit in aliquo instanti immediate etc igitur ille actus erit in aliquo instanti ante quodlibet instans futurum consequens inpossibile et consequentia patet ex una parte quia sequitur iste actus erit igitur in aliquo instanti erit et ex alia parte arguitur per locum a convertibilibus quia isti termini convertuntur cum verbo de praeterito a immediate ante hoc instans fuit et a post quodlibet instans ante hoc fuit et isti similiter termini cum verbo de futuro a immediate post hoc instans erit et ante quodlibet instans post hoc instans erit utrobique enim isti termini modo ex posito inferunt se mutuo igitur convertuntur

36

praeterea si immediate post hoc instans erit iste actus igitur immediate post hoc potest esse ille actus et immediate etiam post hoc instans ut videtur potest ille actus non esse quia ante quodlibet instans post hoc instans post deus illum actum destruere nam huius universalis quaelibet singularis est vera igitur ita cito post hoc instans poterit non esse sicud esse et econverso igitur simul poterit esse et non esse vel una istarum propositionum ita cito esset vera sicut reliqua quia utraque immediate post hoc igitur

37

Item ex hoc contra primam conclusionem sit hoc quod nunc est sine medio potest non esse vel ante omne instans post hoc potest non esse secundum quodlibet sui igitur immediate post potest non esse igitur non sequitur est igitur erit

38

contra non convenit dare ultimum rei permanentis in esse

39

ad illud dubium dicendum quod sic sequitur enim hoc ex prima conclusione huius quaestionis nonae

40

ad primum in contrarium neganda est consequentia quia a primo possum ab extrinseco cohiberi contra voluntatem meam a secundo non

41

dicens in quolibet instanti possum motum digiti recindere dicendum quod hoc non est verum nisi a casu quia secundum inpetum factum a voluntate si nihil novum obstet procederet motus et si voluntarie debet motus praecindi hoc erit mediate actum voluntatis alio ab illo quo imperabatur motus et ita ille actus erit immediate in potestate voluntatis sicud dicit auctoritas allegata

42

aliter etiam dicendum quod exemplum illud magis est ad oppositum licet enim deus in quolibet instanti posset motum inchoatum digiti sistere tamen hoc erit sic quod tunc in illo instanti erit verum dicere quod digitus non movetur unde etiam per nullam potentiam fieri potest quinn in quocumque instanti movetur ad hoc movebitur igitur similiter hic est improposito si actus est erit sequitur tamen quod bene possit dare primum instans sui non esse sicut ex alia parte de motu

43

aliter etiam responderi potest concedo quod plus est inpossibile in potestate voluntatis retrahere digitum quam recindere actum proprium sed actus magis est in potestate quantum ad causationem suam

44

ad 2m argumentum primam consequentiam concedo et consequens quod infertur sed secundam consequentiam nego sed bene sequiturq uod immediate post hoc erit ille actus vel aliquid eius et hoc concedo et causa huius exprimitur in argumento sequitur enim erit igitur in aliquo instanti erit sive ly erit proponatur huic adversio in mediate sive proponatur si praeponatur est propositio in possibilis si sequatur vera et causa est quia ly immediate confundit terminum communem sequenem confuse tantum sicut patet in exemplo si haec enim est vera immediate post hoc instans erit instans id est sine medio post hoc erit instans id est nullum tempus praecedit omne instans et tamen haec est falsissima instans erit inmediate post hoc quia quaelibet singularis est falsa mihi quando coniungitur cum vero de praeterito et de futuro non et simpliciter quantum non respectu verbi de praesenti praeterito nam praesens instans quod vocetur a est ante quodlibet instans futurum et tamen constat quod non sequitur tu est ante quodlibet instans post a igitur tu es immediate post a quia antecedens verum et consequens falsum

45

ad 3m dicendum quo ad formam quod non sequitur ita cit potest una esse vera sicud falsa alia igitur simul possunt esse vere non plus quam sequatur una erit ita cito vera sicud alia igitur simul erunt vere quod autem secunda consequentia non valeat patet ponendo quod illius horae medietas remotior ab illo instanti sic prima pars proportionalis illius horae et sic a et prima pars 2ae medietatis versus illus instans sic b et tunc semper alternanti una pars proportionalis sic a et altera b hoc inquam posito ita cito erit ita vera a est sicud b est et econverso et tamen nunquam erunt simul vere quia contradictoria forent simul vera quia ad a esse sequitur b non esse et ad b non esse sequitur a non esse

46

Contra omnia quae immediate erunt post hic instans erunt simul a et b erunt immediate post hoc instans igitur erunt simul dicendum quod mino rest falsa ad rationem autem argumenti huiusmodi quantum valet ad propositum dicendum quod licet iste actus qui nunc est immediate post hoc instans possit totaliter non esse tamen haec eset inpossibilis haec est immediate post non erit nec aliquid ipsius sive ille actus est et per totum aliquod terminus inmediatum huic instanti non erit nec aliquid ipsius et licet etiam ante quodlibet instans futurum posset ille actus qui nunc est aliquod destrui et sic totaliter non esse quia tamen nunc est ideo non videtur concedendum quod ita cito possit non esse sic esse

47

ad 4m dico quod non sequitur immediate post hoc instans potest iste actus non esse igitur si non est erit sicud nec sequitur immediate post hoc instans potest hoc quod movetur et movebitur etiam non moveri igitur non si movetur movebitur quia antecedens est verum et consequens inpossibile

48

2m dubium huius articuli est contra 2am conclusionem videtur enim quod ipsa sic vera per argumentum quo probatur et videtur iterum quod ipsa non sic vera nam si voluntas subito possit dimittere actum praehabitum sicud dicit ita conclusio praecipiatur igitur sortes quod cesset subito ab illo actu volendi habito circa a instans meridiei et non continuet cesset hoc posito sequuntur contradictoria et non ex casu cum sit satis possibilis igitur ex posito dato quod scilicet voluntas potest actum praehabitum subito dimittere quod autem contradictoria sequitur videtur quia sequitur quod talis primous peccet in a et non primo peccet in a primum patet quia nunquam ante a fuit verum dicere ille peccat contra praeceptum sibi datum quia ex quo potest instantaneae ab actum praehabito cessare et quod post quodlibet instans ante a et ipsum a mediet cuius et per consequens instantia infinita sequitur quod post quodlibet instans ante a potest sicut sibi praecipitur ab actu prohibito cessare et si post quodlibet instans ante a potest sicut sibi praecipitur ab actu praehabito ante a cessare videtur igitur quod talis in a primo peccet contra praeceptum huius quod a non primo peccet in a videtur quia in a non tenetur cessare ab actu sed ante a

49

Istud argumentum fieri solet communiter de actu instantaneo si praecipiatur alicui quod talem causet ante a et omittat usque post a ille peccavit quia inobediens fuit et non peccavit quia nec in a nec ante a ec post a primo videtur quod non tenebatur actum huius causare in a nec post a quia hoc sibi non fuit praeceptum nec ante a peccat quia in nullo instanti ante a tenebatur actum illum causare igitur in nullo instanti ante a omisit sortes facere quod debuit igitur non peccavit ante a Sed hic forte dicetur quod praedictae formae procedeunt contra illos qui ponit falsae tales actus subito posse causari vel suspendi a volentate non autem contra illos qui ponunt quod successive solum sint causabiles a voluntate ideo addenda est 3a forma contra sit dicentes quia saltem talis potest incipere causare talem actum in aliquo instanti ita quod in illo istanti quod vocetur a non causet et immediate post causet subito vel successive hoc igitur sorti praecipitur quod scilicet in a instanti incipiat causare dilectionem dei super omnia et quod de facto non incipiat in a instanti causare dilectionem huius cedat igitur tempus et quod sequantur contradictoria contra sic dicentes si tamen contra alios videtur quia in casu sic posito sortes peccavit ita quod postea est haec praepositio vera si formetur sortes peccavit quia non fecit illud ad quod tenebatur et quod etc sibi iniunctum et haec sibi est vera post a si formetur sortes non peccavit in a quia non tenebatur aliquid facere in a sed tantum incipiere facere in a igitur nihilo misit in quod tunc debuit facere nec peccat post quia non tenebatur incipere post a igitur nunquam post a omisit quod erat sibi iniunctum igitur non post a nec ain a peccavit ille primo et constat ut videtur quod ante a non peccavit igitur non peccavit peccavit ergo et non peccavit quae sunt contradictoria quae forma est similior prioribus formis contra sic dicentes supponendo quod sortes praecipiatur quod ante a incipiat causare huius dilectionem et quod non in actu exeat tunc possunt fieri formae priores vel similes omnino quod iste peccaverit et non peccaverit sicut ibi

50

hic pono 3s conclusiones prima est quod si praecipiatur quod sortes ante a causet actum vel dimittat actum praehabitum vel quod ante a incipiat fratre aliquid et tunc non faciat nec exsequatur ante a quod sortes non primo peccat in a quod probatur quia sortes in a nec committit primo nec opermittit aliquod contra praeceptum sibi datum quia non praecipitur sibi quod in a aliquid causat subito vel inciipat causare vel subito cesset in a ab actu praehabito igitur tunc non primo peccat contra praeceptum sibi datum Praeterea sortes illo casu primo posito sortes non peccavit ante a sicud petebit ex probatione 3ae conclusionis non igitur primo peccat in a

51

2o quia tunc primo est sibi in possibile inplere quod praecipitur sib

52

3o potest sic argui sortes in a supposito primo casu potest si sibi infunderentur cognitiones a deo vel naturaliter perciperet quod ante a non fecisset quod sibi praecipiebatur facere vel incipere ante a posset conteri et dolere de hoc et per consequens habere caritatem et per consequens non in a peccat primo mortaliter quia peccatum mortale et gratia non compatiuntur se in eodem secundum legem dei ordinatam

53

4o quia cum toto casu illo staret quod sortes moreretur in a habens miraculose usum liberi arbitri usque ad a et per consequens tunc anima sortes non primo peccaret in a quia nullus peccat quando non est in statu vie sed in a est anima sortes extra statum vie et tunc tum esset digna poenea aeterna quia verum est tunc quod inobediens fuit non faciens nec facere incipiens ante a quod debuit et potuit igitur in casu argumenti non est dicendum quod sortes primo peccat in a et cum arguitur quod ymmo quia tunc primo et non ante est sortes non potens facere quod sibi praecipitur vel incipere facere patet ex praecedenti quaestione et petebit infra circa 3am conclusionem quod non est verum illud assumptum

54

Sed contra illud stat altera pars principalis argumenti cui innituntur contrarium opiniantes sicud patet non solum per modernos illud tenentes sed per antiquum illum doctorem altissiodorensis in summa sua ubi ponit causam primum istum et argumentum etiam in libro 6 capitulo valet dicens quod si praeceptum esset alicui quod cogitaret de deo ante terminum huius diei sed non cogitat non est culpabilis ante finem seu terminum diei nec potest dici quod contrahat maculam omissionis ante terminum huius diei ita quod in aliquo instanti ante quia inter illud instans et terminum huius diei est aliquod totum tempus in quo potest cogitare de deo et inplere illud praeceptum et ideo secundum eum talis argumento non valet ille cenbatur cogitare de deo ante terminum huius diei et non cogitat igitur omittit ante terminum huius diei debet enim addi secundum eum vel contraxit maculam omissionis interio huius diei quod verum est et ita in hoc concordat in opinione quorumdam tentium contradictoriam praepositae conclusionis

55

huic rationi dicendum quod supponit unum falsum sicut dicendum 7 contra ultimam conclusionem pro ?o praecedentis quaestionis supponit enim quod libere ultra quodlibet instans citra a posset differre et velle differe causationem talis actus subito causabilis sibi praecepti et cum sicud sibi praecipitur causare ipsum ante a quod non est verum et illud confirmatur quia ille cui praecipitur quod sic agat non inplet quod sibi praecipitur sicut debet et tenetur nisi hoc scienter et advertentur exsequatur talis autem deliberatio et praecollatio sui requirit aliquod certum tempus secundum naturam voluntatis et intellectus correspondenter et proportionaliter et secundum aliquas conditiones principaliter habitas igitur vel ipse incipiit ante a deliberare per maius tempus quam requirat sui recollatio et deliberate talis vel si non ad ultimum in principio causati temporis ante a erit vituperalis

56

Sed hic dicetur quod forte stare poterit continue per totum huius tempus in eadem deliberatione nollet tamen exequi adhuc sed vellet ulterius differre et est dicendum quod tunc diligentuer oportet eum cavere ne habeat actum volendi differre causationem actus qui praecipitur ultura principium ymmo nec in principio minimi temporis ab eo perceptibilis citra a vel maxim quod ab eo percipi non potest distincte quia ex tunc non erit in sua potestate nec facere nec velle libere et scienter facere quod sibi praecipitur ut prius visum est Sic igitur patet ad illud quod concludit conclusionem iam positam

57

ad altissidorensem dicendum est primo quod loquitur ymaginando quod omnem partem temporis in infinitum dividendo versus minus possit intellectus creatus distincte cognoscere et illo supposito non uscerem fugam meliorem quam suam nis forte diceretur quod talis creatatur simpliciter eligeret non facere quod sibi praecipitur et tunc sic volendo contempneret et peccaret peccato commissionis in instanti illo et deinceps quo sit eligeret is vero non nollet exequi illa ymaginatione supposita sed adhuc semper differre et per istum modum se haberet donec totum tempus usque ad a laberetur peccaret sic volendo differre quia si exponeret periculo sicut rei eventus tunc edoceret et ideo vere vel saltem interpretative contempneret vel saltem non haberet se erga inpletionem praecepti sicut teneretur se habere et per consequens ab illo instanti et deinceps sit praesummeret nolens adhuc sed postea ante tamen a exequi quod sibi praecipitur peccaret quia tamen haec sua responsio non potest evadere argumenta omnia pro mea conclusione proposita et ideo non sufficit illa responsio dicens scilicet quod primo peccat in a

58

2o dico ad illum deoctorem quod non innititur firmiter nec absolute omnino inhaeret dictae suae responsioni quod patet ex eius responsione ad argumentum satis bonum in materia hanc iuxta formam 3am superius arguendo positam in principio dubii 2i huius

59

Quilibet inquit qui mortaliter peccat tenetur conteri de peccatis suis quoniam illud est praeceptum et illud praeceptum inquit potest quis omittere et non est dubium sic igitur a instans in quo vel prius tenetur habere actum conten?di et ille non conteritur in a nec prius supponitur igitur in a est peccator si concedatur consequentia aut tenetur conteri in a aut non si non igitur non omittit in a ex hoc quod non conteritur in a si sic hoc est in possibile sibi cum a sic et non conteritur per casum tunc enim teneretur ad inpossibile

60

ad hoc respondet et hoc modo concedo inquit quod aliquis potest omittere ex hoc quod non conteritur in hoc instanti nec tamen dico inquit quod tenetur conteri in hoc instanti quia hoc esset inpossibile quia sicut omne quod est etc ita quod omne quod non est quando non est neccesse est non esse sed ideo omittit id est maculam omissionis contrahit quia non continuatur in hoc instanti nec prius est contritus cum prius teneretur conteri in hoc intanti vel ante

61

unde notandum secundum illud quod cum homo peccat non statim omittit ex hoc quod non conteritur quonaim inpossible esset quod statim conteretur quia ad hoc quod aliquando contaratur apparet quod prius deliberet cogitando de peccato suo et de poena aeterna et minime et huius dantur enim iuduiciea a deo id est tempus deliberationis sed quantum tempus praecise deus scit tenetur igitur conteri in tempore induciarum vel in termino illius temporis et si non conteratur in illo tempore vel in termino illius omittit id est peccatum omissionis seu maculam contrahit tunc enim primo est vituperalis et omittit ex hoc quod non conteritur cum non fuerit prius contritus et tenebatur prius conteri in hoc instanti vel ante et tunc adhuc ad hoc quod est directius ad propositum pro quo totum hic ponitur Si tamen inquit fiat vis in hoc quod contritio exigit tempus quoniam ad hoc quod aliquis contriatur oportet multa praecedere ut dictum est secundum hoc dicendum est quod iste non omittit in ci?so temporis induciarum Est enim inquit generalis doctrina quod si aliquis tenetur ad aliam actionem in hac die si ita actio exigit tempus ad sui completionem nec potest inpleri instanti in instanti tunc contrahitur omissio non in termino sed citra in instanti in quo efficitur inpotens ad illam actionem in hac die haec ille in sententia quantum ad propositum spectat cum igitur prius visum est si sortes velit differre executionem praecepti illud velle remanebit per tmepus secundum se vel secundum aliquid sui et hoc per tempus certum secundum exigentiam dispositionum tunc principaliter habitarum et quamdiui remanebit velle dilationis non ponetur velle efficax executionis et sine tali velle efficati non poneretur executio sicud deberet secundum exigentiam praecepti igitur si in principio parvi temporis supra descripti inmediate praeceptis a velit differre executionem actus sibi praecepti inpossibile sibi est quantum est ex parte sui ex tunc citra a exsequi et per consequens ab initio illius temporis et post est in peccato vel citius forte et per consequenx secundum veritatem oportet ire secundum istum etiam ad secundam suam responsionem in hiis argumentis non ad primam etiam per artem et re?am suam

62

ad formam suae rationis quae est 5a principalis forma in isto dubio dicetur quando solventur formae quae prius tactae sunt

63

Sed hic est dubium qualiter evadere posset quis argumenta pro mea conclusione superius posita innitendo primae ymaginationi huius doctoris scilicet ymaginando qoud post omne instans citra a posset sortes inplere quod sibi praeicpitur sicud debet et tenetur

64

ad primum potest dici secundum eum quod licet sortes nichil teneatur facere in a tamen primo sibi reputatur ad penam et ad culpabm quod ante a non fecit quod ante a facere tenebatur et hoc et non aliud debet intelligi per sortem in a primo contrahere maculuam difformitatis omissionis peccati ad modum loquendi doctorum

65

2m et 5m fundantur super principium 2ae ymaginationis vere in hanc materia quae principia oporteret eum negare licet sint multum evidentia apud me

66

ad 3m cum accipitur quod sortes posset in a instanti conteri consequens esse in caritate

67

dicendum esset secundum ymaginationem illam quod non est in potestate sua naturali cum generali dei influentia tunc conteri de hoc quia secundum r?is contritio plura praesupponit et propterea secundum eum nec potest conteri in instanti in quo peccat nec statim post sed in contrarium stat fortiter ratio 4a quia aliquis secundum viam istam posset iuste dampnanda etiam secundum ordinatam dei iustitia ut videtur qui nonquam in tota vita sua peccasset mortaliter peccato omissionis vel commissionis quia ponatur quod non peccaverit alio peccato mortali ab illo de quo est casus po?tus ymmo praecipitur sibi sub poena mortis temporalis in a infligendae nisi faciat quod praecipitur sibi citra a et etiam subpoena dampnationis aeternae ponatur igitur iuxta talem commentationem factam quod sortes in instanti a absque infirmitate praecedente de potentia dei moriatur hoc posito iste dampnabitur perpetuo et tamen nunquam dum vixit mortaliter peccavit consequens est inconveniens igitur etc

68

Et etiam hoc videtur aliunde opertetur illud dicere ex quo enim plene habuit usum li ar usque ad a et veniente a lapsum est totum tempus in quo ponitur et tenebatur inplere praeceptum et non fecit igitur in a inputabatur sibi ad culpam et dampnationem etiam secundum istum et tamen secundum istum in vita sua non peccat quia nec ante a non peccavit melius igitur videtur cum hoc illatum sit inconveniens magnum et clare deductum refugere ab hac ymaginatione ad 2am ymaginationem tactam in quadam ratione contra primam quia ita via hanc difficultatem non incurrit consequenter cum videret dicendum secundum istum doctorem sustinendo primam ymaginationem quod in vita sua ille omisit facere sibi praeceptum ad hunc intellectum id est caruit actu quem tenebatur habuisse aliquo tempore quo vixit sed quod maculam omissionis non contraxit usque a in quo non vixit tunc enim primo inputatur sibi ad culpam et poenam quod actu tali caruit usque ad a

69

Unde sciendum est secundum eum quod omissio significat carentiam alicuius debiti alio modo secundum eum inpertat difformitatem culpae omissionis et aliquando etiam secundum eum non compatiuntur se carentia actus debiti et deformitas quae m proventi sicut est secundum eum eum in exemplo de cognitione habenda de deo citra a quia secundum eum nec in a nec ante a omittit ille omissione quae sic carentia actus debiti quoa pro nullo instanti citra a tenetur habere illum actum nec in a quia in a est sibi inpossibile reddere illum actum ex quo de facto tunc non habet eum ymmo nec a principio tenebatur tunc habere eum

70

aliud exemplum ponit de illo qui tenetur reprimere motum libidinis antequam sic mortalis et non facit sic enim ista quod talis motus semper citra a sic venialis et in a primo mortalis si non reprimatur citra a in quo casu secundum eum non valet haec ar?tio iste tenetur reprimere motum libidinis antequam sit mortalis et non reprimit antequam si mortalis igitur omittit antequam sic mortalis scilicet secundum quod hoc verbum omittit inpertat difformitatem principaliter enim inquit significat carentiam actus debiti nec in proposito compatiuntur se carentia actus debiti et difformitas quae inde proventi unde inpossibile est inquid omittitere in proposito secundum hanc significantionem sed si omittere inpertet tantum difformitatem omissionis dicendum est inquit quod iste qui non reprimit motum libidinis omittit in illo instanti in quo iste motus incipit esse mortalis id est difformitatem omissionis contrahit haec ille igitur consimiliter ut videtur haberet dicere ad 4m argumentum meum contra se quod in instanti mortis illo casu posito primo contrahit difformitatem seu reatum culpae vel obligationem ad poneam debita illi culpae quod quia mihi ulteriate non videtur concedendum sed omnino negandum et simul me movent multum argumentum 2m et 5m quae fundantur super principium alterius ymaginationis vere ideo teneo sicut prius conclusionem prius positam et probatam

71

2a conclusio in hac materia ponenda est quod retento principali casu haec copulativa non est vera sortes peccavit ante a et tamen nonquam ante a vel in nullo instanti vel t?e ante a fuisset verum dicere ille peccat et huius contradictionem diversi diversimode tennerunt aliqui dicentes quod sortes peccat et tamen in nullo instanti peccavit peccavit tamen in aliquo instanti aliqui vero tenent quod in nullo instanti peccavit ante a nec etiam peccavit in aliquo instanti ante a sed in toto tempore contrito ad a sumendo ly totum kathecorice contra quos omnes et pro mea conclusione arguo primo sic quia talis continue secundum istos usque ad a fuit in caritate sic ita quod non habeat aliud peccatum quam mortale quam de quo est sermo hic et prius fuit in gratia igitur non peccavit mortaliter ante a antecedens probatur quia continue fuit in gratia vel in culpa mortali igitur si citra a perdidit suam caritatem sive fuerit dare ultimum instans esse talis ergo sive primum instans non esse illius inter illud instans et a cecidit tempus medium quoniam si non fuit usque a altero illorum duorum modorum or?tet quod in aliquo instanti citra a desineret et in toto isto tempore ex quo non fuit in gratia fuit in culpa igitur in quo libet instanti illius temporis fuit ille in culpa igitur in aliquo instanti ante a peccavit et verum etiam fuit dicere ille peccat in infinitis instantibus igitur patet conclusio

72

confirmatur haec ratio quia sequitur peccavit ante a igitur ante a privabatur gratia et si ante a caruit gratia vel igitur in aliquo instanti ante a ultimo habuit gratiam vel in aliquo instanti ante a primo non habuit eam et sive sit sive illo modo igitur per tempus certum interceptum inter illud instans et a deo et negatur notum fuit sine gratia et per nullum tempus caruit ille gratia quam praehabuit nisi pro culpa sua contra praeceptum illud sibi datum igitur toto tempore illo ante a quo caruit ille gratia ipse fuit in peccato et per consequens in quolibet instanti temporis intercepti inter esse gratiae sortes et a fuisset haec vera si formaretur ille peccat contra datum ab eis ergo

73

praeterea secundum istam responsionem sortes fuit peccator in a et ante a etiam cum igitur istud suum peccatum non quam fuerit interruptum sequitur quod ipse fuerit pecator peccator per aliquod certum tempus et deo notam terminatum ad a consequens falsum secundum eos et quam probaret et patet quia generaliter omne quod nunc est aliquale et prius fuit tale sine interruptione alia per tempus aliquod fuit tale et falsitas consequentis patet per viam sit opinantium quia ad hoc in principio 2ae modietatis temporis cuiuscumque dandi et quantucumque deo noti parvi ponit sortes praeceptum implere igitur non a principio illius temporis fuit sortes peccator aliquin posito possibili illo in esse quod in principio illius mediatatis 2ae temporis illius dandi impleat praeceptum sequitur quod ille a principio illius temporis dandi et deo noti peccavit non igitur a principio illius peccavit et ita contradictoria nec potest inpletio praecepti in principio 2ae medietatis facere quod ille qui de facto a principio illius temporis peccat non a principio illius peccaverit quia hoc est facere de eo quod transiit in praeterito quod non fuerit et hoc solo privatur deus secundum aristotelem et agathon

74

Sed hic dicetur forte quod licet secundum veritatem iste peccaverit a principio terminis dandi tamen hic semper remanet contingenter usque ad a vel usque quod inpleat praeceptum ille peccat et si non inpleat tunc in a primo est haectet necessaria ille peccavit et si ante a inpleat praecpetum numquam fuit haec vera ille peccat

75

Sed consequentia istam cavillationem arguo sic iste de facto ut probavi peccavi a principio cuiusdam temporis dandi vel ideo noti vel igitur peccato omissionis vel commissionis si peccato commissionis hoc fuit per causationem alicuius positivi contra praeceptum sed ab instanti talis causationis non potest contingere quin praeceptum fuerit datum nec etiam quin causaverit illud quod causavit et non alia quod non causaverit non plus potest contingere quam possit contingere quod deus non creavit celum et teram vel quam possit contingere quod ille qui voluit fornicari non voluerit fornicari et sic de similibus igitur nec ab instanti causa communis potest contingere quod talis non commisserit contra praeceptum absolutum sibi prius datum igitur nihil quod sortes facere poterit primo in principio secundae medietatis illius terminis poterit primo vel ex tunc facere quod ille non peccavit

76

Nec iterum potest dici quod de facto a principio illius temporis dandi vel deo noti peccavit sortes peccato omissionis cum quia in principio 2ae medietatis temporis potest sortes facere quod nunquam sic peccaverit quia si a principio illius temporis peccavit peccato omissionis igitur a principio caruit actu argumento vel aliquo positivo quod tenebatur a principio illius habere et si a principio caruit illo actu et principio tenebatur eo tunc non carere et hic est eum a principio pecasse omittendo igitur si in principio 2ae mediatatis non potest facere quin prius caruerit actum sibi praeceptio pro tunc debito haberi quia nullus peccat omittendo nisi tunc quando peccat sic teneatur habere vel facere quod omittit et ita per nihil factibile a deo ab eo in principio 2ae meditatis tolletur quin a principio temporis dati peccaverit omittendo quod erat probandum

77

Item 2o contra dictam cavillationem arguo sic nisi sortes ab instanti b peccavit mortaliter sic b primum instans temporis illius deo noti et c instans medium si igitur sortes ab instanti b mortaliter peccavit tunc circa inquolibet instanti mere b et c in quo ponitur adhuc inplere posset quod praecipitur sibi moreretur sortes ipse dampnaretur perpetuo igitur in quolibet instanti incrimedio dignus est ponae aeterna igitur non potest esse quin caruerit gratia igitur nec quin mortaliter peccaverit ulttima minor patet quia si ante c fuit dignus aeterna poena igitur ante c caruit gratia ymmo nisi ante c caruerit gratia non est verum quod a principio temporis dati peccaverit mortaliter quia peccatum mortale et gratia non compatiuntur se in eodem secundum legem dei sed propter nullam causam potest contingere in c instanti ut ille qui ab instanti caruerit gratia ipsa non caruerit quia sicut instans c non potest per aliam causam fieri ut illud non fuerit quod vero fuit quia pari ratione posset ad hoc contingere quod caelum et terra nunquam fuerunt quod secundum quemdam doctorem bene in hoc senti?tem ut mihi videtur eest asinum probatur hic quia etiam philosophis ut praetactum est fuit contrarium huius evi?t? notum patet igitur quod dicta cavillatio est falsa et omnino irrationlis

78

2o principaliter arguo pro dicta conclusione sicut 4o loco arguebam et reducebam pro conclusione primum pono quod sortes moriatur in a pono etiam simul casum principalem et simul etiam quod ab initio praecipti dati iusque ad a et post fuerit haec propositio scripta in libro vel pariete ille peccat et similiter eius contradictoria iste non peccat ex hiis arguo quod iste non peccavit in a quin haec fuerit vera ante a iste peccavit si enim haec affirmativa iste peccavit non fuit vera ante a igitur eius contradictoria continue fuit vera usque ad a haec scilicet iste non peccat igitur et haec ist enon est peccator igitur et haec ist enon est obligatus ad poenam aeternam igitur haec ille fuit in gratia numquam enim fuit haec falsa iste est in gratia nisi quando fuit haec vera illo peccavit vel est peccator tunc sic ita continue fuit vera usque ad a iste est in gratia igitur continue usque ad a fuit iste gratus deo et tamen per te ipse dampnabitur nulla lege die communi mutata consequens inconveniens hic sicut et supra igitur conclusio probanda vera

79

hic forte respondebitur concedo quod iste continue usque ad a fuit in gratia et quod in quolibet instanti ante a fuit iste in gratia cum hoc tamen stat dicetur tibi iuxta protervam contra quam ponitur 2a conclusio quod sic haec falsa iste fuit in gratia in quolibet instanti usque ad a contra si in quolibet instanti ante a fuit sortes in gratia et in nullo instanti ante a peccavit igitur habuit gratiam continue usque ad a hoc igitur retineatur in memoria pono igitur simul cum cum casu priori quod deus dederit praeceptum platoni de causando vel suspendendo similem actum subito in a et quod ipse hoc non feceri et sint sortes et plato pares in omnibus aliis secundum dispositiones naturales vel gratuitas tunc sic utrique istorum fuit in gratia usque ad a igitur utrique illorum primo privabatur gratia in c sed nunc est ita quod plato quia primo in a privabatur gratia ideo primo in a peccavit vel fuit peccator ergo pari ratione cum citra sortem maneat eadem ratio scilicet quod primo in a privabatur scilicet gratia sequitur quod etiam sortes primo peccat in a si tamen usque ad a fuit in gratia sicut deductum est illos opertere dicere igitur non posset dicere rationalitas quod sortes mortaliter peccat ante a nisi simul concedant vere potuisse dici ante a sortes peccat igitur conclusio erit danda

80

Similiter hic aliunde probatur scilicet quod sortes primo privabatur gratia in a secundum istam viam ut supra quia si a non sit primum instans non esse gratia sortes igitur aliquod instans est primum instans non esse gratia sortes vel ultimum instans sui esse sed hoc non potest dicta via ponere quae tenet quod in nullo instant ante a sortes peccavit quia tunc in quolibet instanti temporis intercepti inter desitionem gratiae et a fuisse in culpa et per consequens ante a sortes peccavit

81

sed forte diceretur quod est non est magis inconveniens quod ante a sortes peccaverit et tamen quod ante a non fuisset verum dicere sortes peccat quam quod hoc albedinem fuit in a et tamen quod nunquam fuit verum dicere ante a hoc albedinem est sed hoc est satis possibile igitur etc

82

Istud non valet quia subiectum in ita appellat formam suam sicut partum unius est quidem quod non sequitur iste peccator vel ille peccans fuit igitur haec fuit vera si fuit formata iste peccator vel iste peccans est quia antecedens potest esse verum sine consequente sicud patet in exemplo sed sit non etc in proposito argutum sed ponendo in praedicato peccantem vel peccatorem vel equipollens et verbum in praesenti de praeterito et hoc est generaliter vellum ubi alia dicit consequentiam et hoc quia praedicatum appellat formam suam unde etiam in terminis ex?i bene valet ponendo ly albedinem ex parte praedicati hoc fuit album igitur verum fuisset dicere hoc est albedinem aliqua tamen adverbilis determinatio praecise significans cum determinata terminis differentia posset bene huius consequentiam inpediere verbi gratia non sequitur tu fuisti heri albus igitur haec fuit vera tu es heri albus sed sequitur tunc aliter sic igitur heri fuisset verum dicere tu est albus et sic de similibus

83

alia tamen evasio poneretur hic ad rationes iam factas pro conclusione 2a et contra contrarium opinantes mihi mirabilis et vix ymaginabilis scilicet quod sortes ante a peccavit vel gratiam perdidit in nullo tamen instanti ante a sed in immediate ante a ita quod in quolibet instanti ante a habuit gratiam et etiam econtra gratia sua fuit in conclusio libet instanti ante a et tamen sine medio ante a corrpebatur gratia fortis ymaginatur quasi unum medium inter omnia instantia praeteriti temporis continuati ad a et ipsum a sed contra illam responsionem est ratio praetacta consequentia priores evasicuatones quia scilicet si caritas sortes corrumpebatur in a vel igitur successive corrupebatur ante a et hoc falsum quia nulla nonquam nulla caritas sic corrumpitur de lege communi dei et casus totus est possibilis de communi lege dei vel subito illo modo corrupebatur et hoc nec non quia quod simul at subito corrumpitur instantaneae seu in instanti corrumpitur si igitur caritas corrumpitur ante a vel corrumpebatur subito et non in instanti inmediato igitur mediato et per consequens per totum tempus interceptum et in quolibet instanti illius temporis fuisset sine gratia ante a cuius oppositum dicit dicta evasio

84

Similiter si caritas sortes corrumpebatur ante a vel igitur sit quod habuit ultimum sui esse vel primum sui non esse si primum instans sui non esse et hoc non est a per eos igitur aliud ante a et non immediatum ut prius igitur mediatum et sequitur idem quod pridem si habuit ultimum multo fortius sequuntur ea quae prius et plura etiam inconventientia contra eos sicut satis patet cuilibet attententi alii autem modi non uniuntur ymaginabiles quilibet illa potuerit corrumpti in a quam alter istorum igitur etc

85

Praeterea caritas sortes si corrumpebatur ante a desinebat esse ante a vel igitur exponendo ly desinebat tunc non erat et immediate ante fuit vel quia tunc erat et inmediate post non fuit et sive sic sive sic desinebat ante a sequitur quod inter desi?em gratiae sortis et a cadebat tempus medium in quo et quolibet eius instanti intrinseco sortes caruit gratia et per consequens in quo et quo libet eius instanti sortes fuit peccator seu peccavit cuius oppositum tenet dicta evasio etc

86

praeterea capio totum terminus quo sortes habuit gratiam antequam peccavit peccato de quo est hic sermo quia circumscribamus omne aliud peccatum et capio iterum totum tempus quo ille peccavit contra dictum praeceptum et constat quod inter ista tempora nullum tempus fuit interceptum quia tunc per totum illud tempus sortes non fuisset in culpa nec in gratia quod est inpossibile secundum communem legem dei secundum quam procedit totum argumentum cum secundum istam communem dei legem gratia et mortalis culpa sint sic opposita inmediata per se vel per accidens quod nec circa idem obiectum compatiuntur se nec idem subiectum aptum natum esse sub utroque posset esse et sine gratia et sine culpa cum igitur totum tempus in quo sortes fuit in gratia et totum tempus in quo sortes fuit in culpa per in obedientiam ex quo fuerunt immediata sine scilicet interruptione alicuius temporis medii copulatur per aliquod instans unitum de illo ego quaero utrum fuerit a vel instans aliud ab a si illud instans fuit a non igitur ante a corrupebatur gratia eius igitur vel tunc primo non est vel tunc ultimo est oppositum omni non est conceptibile quorum utrumque est contra praedictam evasionem si autem instans copulans duo praedicta tempora sit instans aliud ab a et non est aliquod instans post a certum est tam mihi quam sit respondentibus igitur fuit instans praecedens a et non inmediatum quia instans instanti sine medio succedere includit repungnantiam sicut et indivisibile indivisibili motivo ut alias demonstrabo igitur illud instans praecedens a fuit instantis mediate praecedens a et per consequens per totum medium interceptum fuisset corrumpta gratia sortes contra sic evaidentes ponentes eam fuisse in omni instanti ante a et tamen quod corrumpebatur ante a igitur ista evasio est irrationalis et falsa igitur stant rationes prius factae et contra ante dicta

87

Praeterea secundum quosdam sic opinantium si caritas et gratia sortes fuit in proposito casu in quolibet instanti ante a inparti?tis ita potui deus fecisse unum angelum qui vere fuisset ante a et tamen qui nec in a nec in aliquo instanti fuisset sed in toto tempore continuato ad a caritate summendo ly totum quasi post omnia instantia ante a et tamen ante a ymmo sine quasi quia ita ad punctum est ymaginatio eorum et eodem modo possunt quod sine medio post a deus posset producere unum angelum alium simul totum ita quod non per partem ante partem qui angelus nec esset in a nec in aliquo instanti post a sed inter a et inter omnia instantia sequentia nescio in quodam lacibulo mensurae nec a deo nec ab homine ut mihi videtur ymaginabile illorum duorum angelorum neuter esset in a nec in aliquo instanti alio ab a sed unus ante a et alius post a et constat omnibus quod in a instanti potuisset deus unum angelum producere ponatur quod ista fecerit et tunc habemimus 3s antelos consequenter se habentes et indivisibiliter productos nullum cum alio hoc autem falsum est cum hoc ad faciendum sic inpossibile cum quia pari ratione posset deus indivisibiliter et sine medio producere 4m post 3m et sine medio post 4m producere 5m et sic sine fine in quovis numero finito et sic haberemus unam moram vel durationem compositam ex indivisibilibus consequenter se habentibus cuius oppositum cui dentissime ut aestimo alas in materia de continuo demonstrabo tum quia 3us angelus ex eis simul esset et non esset quia esset in a et non esset in a quae sunt in compossibilia quod esset in a probatio quia sicut in continuo secundum philosophum 6 physicorum indivisibile additum indivisibili non facit magis et ideo si sumantur ut dicit 3a indivisibilia sine medio divisibile consequenter se habentia in continuo primum illorum non partim tangeret istum et partim non quia tunc haberet partem et partem et non esset indivisibile igitur totum totaliter tangeret totum et pari ratione secundum totaliter tangeret 2m igitur et primum et sic tangeret 3m et per consequens non essent mediata et ita arguam in proposito de 3o illis factionibus indivisibilibus et sic sine me divisibili consequenter se habentibus in duratione quam 3a indivisibilis productio erit immediata primae sicud et 2a est sibi inmediata et sic hoc igitur 3us angelus fit in a si valet ratio philosophi contra indivisibilia in continuo consequenter se habentia immo quia valet ut alias declarabo valet et mea quae omnino similis est de indivisibilibus successionibus sicut indivisibilibus per manentibus aliam autem quod 3us iste angelus non erit in a dant adversarii erit igitur in a et non erit in a et per consequens simul esset et non esset quod erat probandum sed hoc constat esse impossibile igitur et illud ex quo sequitur scilicet quod angelus possit indivisibiliter produci et ante a vel post a qui tamen nec esset in a nec in aliquo instanti post a vel ante a

88

6o et ultimo contra ultimam evasionem arguo sic si gratia seu caritas sortes fuit in omni instant ante a et tamen corrumpebatur ante a et omne corrumptum ante a potest deus in a reproducere posset deus facere quod caritas a?ta puta b fuerit in omni instanti huius diei ante a et cum hoc etiam in a et tamen quod simul in hac die fuerit corrupta ante a et pari ratione potest facere quod caritas quae est in hoc instanti a corrupta sit sine medio post a et tamen sic reproducatur quod ipsa sit in omni instanti huius dieie post a et per consequens quod caritas b fuit bis adnihilata in hac die et tamen quod ipsa fuerit in omni instanti huius diei et sicut argutum est respectu a instantis ita potest argui de omni instanti inchoante partes proportionales huius diei quarum prima sit prima medietas diei secunda mediatas residui et sic deinceps et tunc sequitur quod simul staret quod caritas b esset in omni instanti huius diei et tamen quod infinities corrumpetur hac die et pari ratione per eadem media probatur contra eos quod simul possent stare econverso quod b caritas in nullo instanti huius deiei esset et tamen quod b caritas esset infinities in hac die et deductiones istorum patent ex iam dictis cuilibet advertenti et forte uno sive forte sicut notum est mihi aliquis illorum concederent illata quia tamen in iudicio omnium qui ratione sapiunt utrumque illatum hic ultimo et similiter utrumque primo illatum ex quibus haec ultima inferuntur includit incompossibilia igitur et antecedens ex quo sequuntur est inpossibile scilicet quod b caritas fuerit in omni instanti ante a et tamen quod corrumpebatur non in a sed ante a igitur ista evasio non est bona

89

2o 3a principalis in principali dubio est quod sortes posito casu principali peccavit ante a et per tempus aliquod et per infinita instantia illius temporis fuit sortes peccator ante a ex quo non certum est sortes peccasse in a vel ante et probatum est pro prima conclusione quod non primo in a ex quibus cunctis evidenter sequitur quod sortes peccavit ante a probatum est autem pro 2a conclusione quod non stant simul quod sortes peccavit ante a et tamen quod in nullo instanti ante a peccavit et multo fortius per consequens quod non stant simul quod sortes peccavit ante a et tamen quod sortes non peccavit in aliquo instanti ante a et si sortes peccavit ante a et cum hoc non stet quod in nullo instanti ante a peccavit similiter quod sortes in aliquo instanti ante a peccavit et cum inter quodlibet instans ante a et a fuerit tempus medium in quo sortes non emendavit se nec inplevit praeceptum sibi ex casu igitur per tempus aliquod perseveravit sortes in peccato et hoc est ipsum peccasse per tempus aliquod ante a et per infinita instantia illius temporis patet igitur illata conclusio

90

praeterea sicut prius pro prima conclusione 5o loco fuit argumentum respondendo ad argumentum sumptum ex altissiodorensi ubi probavi quod non primo peccavit in a sed in principio vel a principio minimum temporis ab eo perceptibilis secundum dispositiones illas praecise quae tunc praesentialiter habentur vel maxim temporis ab eo non perceptibilis terminanti ad a ad ultimum peccavit sortes quia vel in pn?ti?o illius temporis voluit efficaciter eo modo quo loquitur magister saepe sententiarum de 46 primi libri de voluntate dei efficaci vel inquam in principio illius parvi temporis voluit efficienter exequi quod sibi erat iniunctum quod non voluit si voluit et potuit igitur fecit et non peccavit si voluit et non potuit excusatus est et non peccavit Si vero non voluit tunc exequi cum effectu vel hoc fuit quia ad hoc tunc voluit differre et tunc non est in eius potestate quin perseverabit in tali velle usque ad a et per consequens non est tunc in eius potestate quod habeat velle efficax exequendi citra a quia cum effectu sive efficaciter non ille et velle differre habent adinvicem naturalem repugnantiam igitur si in principio istius temporis voluit differre ita quod tunc libere causet in se tale velle dilationis vel libere eligit tale velle ulterius continuare scilicet velle huius dilationem ipse libere inpossibilitat se ad exequendum ante a illud quod sibi praecipitur ut faciat ipsum ante a et per consequens vel prius vel saltem ad ultimum ab in initio istius parvi temporis peccavit sortes in casu argumenti et multo fortius ex tunc peccavit si tunc novit illud praeceptum unquam ante a inplere vuelt secundo si tunc non voluit hoc fuit quod erat distractus non cogitans de hoc sed de impertinentibus et pari velle sicut de velle dilationis ita et de illis actibus discusivis non est nunc in sua potestate secundum praecisas dispositiones et circumstantias alias tunc principaliter habitas quin taliter distrahatur usque ad a igitur iam sibi defuit diligentia requisita et per consequens iam vere vel interpretative contempsit vel neglexit inplere sibi praeceptum vel 3 et ultimo quoniam 4m modum non reducibilem ad aliquem istorum nullus inveniet si ab initio illius parvi temporis ad ultimum on voluit exequi et tamen tunc nec voluit ad hoc differre nec fuit distractus sed actu habuit omnem cognitionem ad executionem praecepti requisitam hoc erit suspendendo ad hoc omnem actum vel in nullum actum volendi aut nolendi circa exsecutionem dati sibi praecepti exeundo seu nullum talem adhuc habendo et si hoc igitur nec habebit citra a quia velle efficax sive imperium voluntatis efficax respectu praecepti exeundi deberet esse unum tale velle fac hoc nunc vel hoc nunc vel simile sed tale non potest haberi citra a ex quo non habet eum in principio parvi temporis dandi quia si sic tunc tempus datum non esset secundum parentes dispositiones minim terminus ab eo perceptibile nec etiam maximum ab eo non perceptibile quia hoc est tempus aliquod di?te perciepci aliquod ex 4 physicorum impsum scilicet concludi inter duo nunc percepta et perceptionem adverti concludi inter ista cum ipse per casum habeat in principio dati temoris omnem cognitionem requisitam ad exsecutionem percepti sine distractione repugnante executioni igitur in principio illius temporis cum tunc de facto praeceptum non exequatur ad hoc bene advertit quod tunc non exequitur igitur si simul cum hoc citra a instans haberet inperium efficax tale fait nunc vel incipe nunc et nihil est volitum nisi sic cognitum si virtuose inperaret fac nunc iudicaret faciendum nunc et per consequens distincte percipieretur illud nunc citra a dandum quando tale inperium pro nunc quod est ipsum a vel pro nunc posteriore ipso nimis tarde veniret igitur intellectus fortis distincte advertisset primum nunc temporis dati et ad eius nunc distincte citra a igitur tempus datum non fuit minimum distincte perceptibile ab ipso nec maximum ab eo non perceptibile nam perceptis ipsis nunc leve est id tempus interceptum attendere secundum ymaginationem 4 physicorum et forte illud argumentum concludit quod non est dare aliquod tempus maximum non perceptibile ab intellectu isto dato habitis praecise hiis conditionibus et circumstantiis sed potius minimum ab eo perceptibile quod ad qualitates sensibiles sed hoc per certitudinem iudcare relinquo ingeniis aliquorum apparet tamen mihi quod loquendo de t?e ymaginato non est aliquod maximum non perceptibile sed minimum perceptibile de vero autem tempore qui est motus causae apparet mihi quod ibi est dare maximum non perceptibile distincte mediate cognitione intuitiva sensus non autem ibi minimum tale sic distincte perceptibile

91

per praedictam satis patet ad 3 formas principales in primo praesentis dubii propositas scilicet ad primam secundam et 4am

92

dicendum est enim in omnibus illis casibus et similibus quod sortes ante a peccavit sicud declaratum est sufficienter et cum probatur quod non quia post quodlibet instans ante a poterat implere quod sibi praecipitur est illud notandum quia hoc non posset sine cicrumstantia alia non dum habita nec quae sit in potestate voluntatis sortes haberi a principio temporis parvi praenotati citra a

93

ad 3am formam principalem et ad 5m quae ante 5a est forma altissiodorensis et ad omnes tales in quibus sortes tenetur in a facere vel incipere vel inquibus praeciperetur quod sortes aliquid faceret vel inciperet ante a vel in a et tum non faceret si aautem fiant tales formae de faciendo aliquid simul in a et de simul cessando in a ab actu aliquo per tempus praehabitio

94

dicendum quod talis non faciens in a vel ante quod sit sibi praecipitur pro a vel ante vel dimittere in a vel ante quod non fecit vel quod non dimisit in a vel ante sicut tenebatur talis igitur peccat in a primo sed si argumentum fiat deincipere sicut fiebat 3a forma principalis tunc est difficilius quia tunc talis nihil tenebatur facere in a sed tantum incipere et incipere facere non semper est aliquid facere et huic respondet firanf in opere correcto pro isto inquit argumento et similibus est sciendum quod aliter dicitur aliquis peccare peccato omissionis et aliter peccato comissionis quia peccatum comissionis est alicuius et ideo per illum actum aliquando dicitur peccans actualiter peccare sed peccatum omissionis est puta privatio actionis quae fieri deberet et ideo non portet quod ille in quo est illa privatio dicatur aliquando peccans actualiter sed verius dicitur de eo quod est in peccato et quod nunquam peccavit quia nullum actum peccati habuit ratione peccati omissionis unde dico inquam quod sortes non peccavit quia tamen tenebatur unam volitionem incipiere in a et non incepit ideo tunc non omisit aliquid sed incipit omittere incipere enim agere non est agere et tunc incepti esse in peccato ita quod tunc non fuit in peccato et sine medio postea fuit in peccato et tamen nunquam peccavit ymmo dico inquit quod si deus creasset in ipso gratiam sine medio post a tunc ipse nunquam fuisset in peccato sed deus praevenisset culpam haec ille sive plurali in opere correcto quo ad solutionem talium verum est qutem quod casu posset poni in quo possunt to? suae solutionis scilicet quod in a non omittit sed incipit omittere nec in a peccat sed incipit peccare esset verus et dandus puta in casu quo dato praecepto de eligendo actum volendi respectu alicuius obiecti deus suspenderet actum pro solo primo instanti et consequenter sine me?o secum coageret successive ad productionem volitionis praeceptae vel quod ex tunc paratus est sic coagere voluntati vel ipsa non facti quod deberet si tamen deus praeciperet alicui quod in a instanti inciperet moveri vel aliquid aliud facere quod moram requireret nisi ultimo in a vel ante a ymmo nisi in ipsamummet a haberet efficax imperium faciendi vel movendi talis peccaret in a peccato commissionis primo quia sine tali volitione efficienti in a non exequeretur statim sine medio post a et ipse sicut tenetur ad exsecutionem exteriorem ita etiam ad interiorem sine quo non potest sicut tenetur in exteriorem

95

Et in alio etiam dicit irrationabiliter nisi quod voces sunt ad placitum quia scilicet dicit nullum actualiter peccare ex hoc praecise quod omittit quod debet quia peccatum communiter primo dividitur in peccatum originale et actuale et actuale ultra in peccatum omissionis et commissionis similiter aliquis ultro actu omittit quod facere deberet aliquis nondum omittit sed potest omittere Si igitur primus actualiter omittit igitur et actualiter peccat quia non solum ante actum in potentia in actu si autem ille vocet actualiter peccare causare unum actum qui sit peccatum non est contra eum de significatione vocabuli contendendo

96

Ad primum argumentum principale dicendum quod tantum probat 2am conclusionem primi articuli et ideo conum verum ideo in oppositum ad argumentum pro parte quod vadit directe contra primam conclusionem responsus est in primo articulo

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9