Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Ordinatio

Liber 1

Collatio

Prologus

Quaestio 1 : Utrum, secundum quod tactum est in collatione, studium sacrae theologiae sit meritorium vitae aeternae.

Quaestio 2 : Utrum studium Sacrae Scripturae impositum alicui in foro poenitentiae pro omissione contraria sit meritorium.

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum pro studio sacrae theologiae ex caritate procedente debeatur pro mercede visio Dei et eius fruitio.

Quaestio 2 : Utrum fruitio beatifica differat ab ipsa anima.

Quaestio 3 : Utrum fruitio realiter distinguatur ab omni cognitione.

Quaestio 4 : Utrum fruitio realiter distinguatur a delectatione.

Quaestio 5 : Utrum generaliter omnis delectatio sit dilectio vel odium, seu volitio aut nolitio.

Quaestio 6 : Utrum voluntas necessario vel libere principiet actus suos.

Quaestio 7 : Utrum voluntas sola sit causa effectiva suae volitionis liberae supposita communi Dei influentia vel concausatione.

Quaestio 8 : Utrum voluntas possit simul et subito producere actum voluntarium meritorie et libere dilectionis.

Quaestio 9 : Utrum voluntas libere possit subito suspendere actum suum sive ab actu habito cessare.

Quaestio 10 : Utrum creatura rationalis clare videns Deum necessario diligat ipsum.

Quaestio 11 : Undecimo circa distinctionem primam quaero: Utrum solus Deus sit licite a creatura rationali ultimate fruibilis.

Quaestio 12 : Utrum haec sit possibilis: creatura rationalis fruitur una persona divina non fruendo alia.

Quaestio 13 : Utrum liceat filium Dei plus diligere vel frui eo quam patrem vel spiritum sanctum.

Quaestio 14 : Utrum fruitio beatifica sit actus intellectus.

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum in entibus sit tantum unus Deus.

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum mens humana sit imago trinitatis increatae sicut in rebus aliis factis propter hominem est vestigium eiusdem trinitatis.

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum a parte rei in divinis sit aliqua non-identitas inter naturam Dei et voluntatem divinam et ita de ceteris perfectionibus quae ponuntur in Deo vel Deus nec moveat quod pluraliter loquar antequam habeatur quod ibi sit pluralitas, sine enim hac improprietate loquendi non potest homo in hac materia leviter exprimere illud quod vellet.

Quaestio 2 : Utrum Deus sit realiter et per se primo modo sapiens vel intelligens et sic de similibus.

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis.

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum gratia seu caritas sit viatori necessaria ad salutem

Quaestio 2 : Utrum caritas seu gratia increata sine alio possit sufficere ad salutem

Quaestio 3 : Utrum de peccatore possit fieri non peccator et acceptus Deo sine tali habitu sibi infuso per gratiam increatam.

Quaestio 4 : Utrum caritas vel alia forma augmentabilis augmentetur per deminutionem contrarii sui.

Quaestio 5 : Utrum in augmentatione caritatis vel alterius formae gradus omnis praeexistens corrumpatur cum novus gradus inducitur ita videlicet intelligendo quod in omni instanti sit totaliter nova forma.

Quaestio 6 : Utrum omnis bonus motus voluntatis meritorie augmentatius caritatis ad quem homo tenetur debeat vel possit ex caritate procedere collata ex merito redemptoris.

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum Deus essentialiter unus sit personaliter trinus.

Quaestio 2 : Utrum Deus genuerit Deum

Quaestio 3 : Utrum aliqua sit certa regula vel ars per quam solvi possint communiter paralogismi facti et talibus similes circa materiam Trinitatis.

Quaestio 4 : Utrum divina essentia generet vel generetur.

Quaestio 5 : Utrum potentia generandi possit communicari filio in divinis.

Quaestio 6 : Utrum spiritus sanctus posset distingui a filio si non procederet ab eo.

Quaestio 7 : Utrum pater et filius sint unum principium spirans Spiritum Sanctum.

Quaestio 8 : Utrum personae divinae primo et adaequate distinguantur ab invicem semetipsis.

Quaestio 9 : Utrum omne idem patri sit omnibus modis idem patri.

Liber 2

Quaestio 1 : Utrum creatura rationalis meritorie serviendo Deo proficiat ad augmentum gratiae seu caritatis, sine omni novo addito gratiae praecedenti.

Quaestio 2 : Utrum profectus vel augmentum gratiae fiat per compositionem gratiae novae cum gratia praecedenti.

Quaestio 3 : Utrum creatura rationalis habens gratiam possit mereri suam gratiam augmentari.

Quaestio 4 : Utrum viator operibus meritoriis insistendo ex hiis carior Deo fiat.

Quaestio 5 : Utrum praesupposita gratia baptismali viator per merita sua possit pertingere ad gratiam maximam viae sibi possibilem.

Quaestio 6 : Utrum viator existens in gratia ultra omnem gratiam habitam vel habendam possit proficere ad maiorem per instantaneas causationes actuum volendi omnia pro futuro peccata venialia devirare.

Quaestio 7 : Utrum Deus possit creare finitam caritatem aliquam qua non possit creare maiorem vel aliquam aliam ita magnam secundum extensionem quod non possit maiorem illa producere, et sic de similibus.

Quaestio 8 : Utrum secundum proportionem caritatis viae succedat pro praemio proportionaliter magnitudo gloriae.

Quaestio 9 : Utrum, scilicet propter demerita, minuatur.

Quaestio 10 : Utrum caritas decrescat ad decrementum cupiditatis.

Liber 3

Quaestio 1 : Utrum anima Christi habuerit et habeat sapientiam aequalem Deo.

Quaestio 2 : Utrum ipsum verbum Dei sit sibi ipsi quamvis non animae sibi unitae scientia futurorum contingentium.

Quaestio 3 : Utrum cum determinata verbi praescientia stet quod futura praescita sint ad utrumlibet contingentia.

Quaestio 4 : Utrum anima Christi vel angeli sciant futura aliqua contingentia per revelationem sibi possibilem fieri ab ipso verbo vel etiam scire possint.

Quaestio 5 : Utrum alicuius contingentis futuri absoluta revelatio sequens tollat contingentiam.

Quaestio 6 : Utrum Deus vel verbum Dei existenti in gratia possit revelare quod talis finaliter sit damnandus.

Quaestio 7 : Utrum animae Christi vel angelo beato possit in verbo revelari aeternitas suae beatitudinis.

Quaestio 8 : Utrum Gabrieli potuerit in verbo verbi incarnatio revelari.

Quaestio 9 : Utrum per revelationes possibiles fieri in verbo posset aliquis sufficienter dirigi in volendis.

Quaestio 10 : Utrum anima Christi in verbo Dei cui unitur distincte videre valeat infinita.

Quaestio 11 : Utrum anima Christi possit in verbo cui unitur distincte cognoscere minimas partium sibi inhaerentium vel minimas particulas corporis quod informat.

Quaestio 12 : Utrum per unionem ad verbum ipsa sit omnipotens.

Liber 4

Quaestio 1 : Utrum aliqua creatura possit in effectum sacramenti praecise productibilem per creationem. Et hoc est expressius quaerere: Utrum aliqua creatura possit creare caritatem vel gratiam vel aliam creaturam.

Quaestio 2 : Utrum posse creare gratiam vel aliquid aliud repugnet propter virtutis activae insufficientiam cuilibet creaturae.

Quaestio 3 : Utrum omni rite suscipienti sacramentum baptismi vel confirmationis conferatur gratia salutaris.

Quaestio 4 : Utrum corpus Christi realiter sub speciebus quae fuerunt panis et vini contineatur.

Quaestio 5 : Utrum quantitas terminata panis consecrandi sit aliqua vera res extra animam distincta realiter a substantia et qualitate cuius est.

Quaestio 6 : Utrum sacramentum poenitentiae sit necessarium ad delendum peccatum mortale post baptismum commissum.

Quaestio 7 : Utrum actus paenitentiae requisitus ad deletionem culpae mortalis sit meritorius vitae aeternae.

Quaestio 8 : Utrum quilibet qui commisit peccatum mortale teneatur secundum legem Dei communem de illo conteri.

Quaestio 9 : Utrum vera poenitentia sit formaliter vel virtualiter velle cavere peccatum quodlibet in futuro.

Quaestio 10 : Utrum ille qui peccaverit mortaliter in opere exteriori teneatur plus poenitere de opere exteriori et interiori simul quam de interiori solo.

Quaestio 11 : Utrum aliqua poena infernalis possit esse insensibilis in damnato.

Quaestio 12 : Utrum sit maxima gloria possibilis in beato.

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 12 [Sorb 193 Transcription]

1

duodecimo circa primam distinctionem quaero utrum haec sic possibilis creatura rationalis fruitur una persona divina non fruendo alia

2

et videtur quod sic quia aliquis potest frui essentia divina non fruendo alia persona igitur et una persona non fruendo alia consequentia patet quia nihil videretur ex parte personarum obstare nisi ydemptitas essentialis personarum sed ista aeque abstaret de essentia et persona quia magis distinguitur quaelibet persona ab alia quam essentia ab aliqua earumdem antecedens probatur primo quia essentiam divina intelligi potest non intellecta alia persona igitur et diligi quia ad omnem actum cognoscedi potest haberi actus proportionalis voluntatis et personaliter hoc aliquis diligeret incognitum assumptum probatur quia philosophi et iudaei cognoverunt divinam essentiam et non parvam id est nec patrem nec filium nec spiritum sanctum

3

2o probatur antecedens sic omne prius intelligi potest et concipi non intellecto posteriori sed essentia divina est prior persona quia omne quod est persona haec divina vel ista est divina essentia et non econverso

4

3o quia aliquando videt quis colorem a remotis et non albedinem et tamen iste color est albedo

5

Item omnis res realiter distincta ab alia potest intelligi et diligi alia non intellecta et nec dilecta sed quaelibet persona realiter distinguitur ab alia et est res realiter distincta ab alia igitur maior patet ex 2o metaphysicae unumquodque sicut se habet ad esse sic ad veritatem id est ad cognoscibilitatem

6

Item non magis videtur repungnare uni personae terminare intellectionem aliquam vel dilectionem alia non terminante igitur possibilitatem primi negare non debet

7

Item aliter de personis distinctis non esset distincti articuli fidei consequens contra asymbolum fidei

8

ad oppositum nihil concessis de una persona debet ab alia negari nisi ubi ad hoc cognoscit oppositio relativa vel fides informans non de opposito si igitur omne illud quo aliquis fruitur vel quod ab alio intelligitur vere conceditur de una persona divina cum oppositio relativa non obstet quin haec dicatur de alia nec fides docet quin hoc conveniat alteri igitur haec ab illa negari non debet

9

Praeterea nulla persona potest cognosci ut diligi essentia divina non cognita et dilecta prima propositio patet quia quaelibet persona est essentialiter essentia igitur nihil potest convenire personae quin conveniat essentiae nec repungnare personae quod essentiae non repugngnet quod addo pro talibus distingui a tali et tali persona generare generari non esse communem vel non posse communicari et huius sed esse illud quod intelligitur seu diligi vel intelligi non repugnat essentiae igitur si conveniat alicui divinae personae conveniet essentiae et patet etiam ex?o quia ideo essentia dicitur incarnata filio incarnato

10

Item 2o probatur eadem prima propositio per augustinum 10 de trinitate 25 de pavi "nullo inquit modo recte dicitur sciri alia res dum eius ignoratur substantia"

11

2a propositi probatur quia essentia nullo modo distinguitur ab aliqua persona in entitate igitur nec in veritate nec in cognoscibilitate igitur sicut essentia non potest esse persona divina non existente quacumque ita nec cognosci nisi persona qualibet divina cognita

12

Circa istam quaestionem primo ponuntur conclusiones aliquae 2o inpungnabuntur 3o movebuntur dubia et solventur

13

In primo articulo est haec prima conclusio quod una persona divina cognosci non potest alia non cognita et hoc cognitione intellectuali cuius per se obiectum sic deitas vel alia divina persona et eadem ratione nec diligi alia non dilecta aliud hoc praecipue movet me verbum christi in ioanne ubitum diceret "philippus domine ostende nobis patrem dicit ei ihesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me philippe qui vidit me vidit et patrem meum et quomodo tu dicis ostende nobis patrem non credis quia ego in patre et patre in me est" haec enim probo consequentiae quam idem christus promiserat "si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis"

14

dices forte quod verbum christi procedit de facto non de possibili et hic quia de possbili non de facto sed tunc consequentia christi non videretur valere quia antecedens posset esse verum sine consequente et frustra etiam apponisset istam probationem de circumincessione et probat praeterea hoc plane quod est 2am expositionem augustini 1 de trinitate capitulo 10 ubi dicit de phillippo quod aeque bene potuisset dicere de christo domine ostende nobis te et sufficit nobis sicut ostende nobis p etc quia sive audiamus ostende nobis filium sive audiamus ostende nobis patrem tantumdem valet quia neutrorum sine altero ostendi potest unum quippe sunt sicut ait ego et pater unum summus et si deberet intelligi solum de potentia ordinata frustra apponivisset christus vel augustinus probationem quam apponit

15

Et hoc etiam suadeo ratione quia inpossibile est ut aliquid per novam unionem videatur per se loquendo quod addo pro illo quod solum videtur per accidens quod scilicet est subiectum illius quod per se videtur vel quia in est illi quod per se videtur quam ipsum content active tamquam obiectum visionem illam nihil autem aliud est quod supplere potest activitatem dei obiectivam respectu unionis tandem igitur adhuc quod deus de novo videatur requiritur necessario quod deus ipse tamquam obiectum concauset istam visionem sed opera trium personarum incausando active sunt indivisa nec dividi possunt igitur si aliqua persona divina causet aliquem actum cognitionis intuitive active per modum obiecti oportet eo ipso quod quaelibet persona divina visionem illam causet sicut obiectum omne a quod causat visionem sui quod visionem aliquam causat sicut obiectum eius in potentia visiva per illam videtur igitur inpossibile est aliquam parvam divinam videri quin quaelibet videeatur

16

2a conclusio iuxta hanc materiam est quod per accidens potest bene cognosci una persona divina nulla alia cognita quia christus corporaliter visus est in carne assumpta et tamen ita corporali visione nec pater nec spiritus sanctus visus est Similiter christus odiebatur a iudaeis et deus et hoc ratione humanitatis assumptae et tamen isto odio non odiebatur persona patris nec persona spiritus sancti

17

Praeterea persona filii concipitur illo conceptu homo et conceptu correspondenti huic voci animal quia isti tales conceptus ita sunt conceptus christi qui est verus homo et verum animal sicut aliorum hominum et alium et tamen istis conceptibus non concipitur pater Et similiter argui potest de dilectione dato enim quod aliquis concipiat homines sub conceptu specifico hominis ipse potest elicere actum amoris respectu omnium hominum et tali tunc dilectione diligeret filium non tamen patrem aut spiritum sanctum

18

Ex prima conclusione sequitur 3a quod nulla cognitione abstractiva quae non habeat creaturam aliquam pro obiecto sed deitatem vel personam quae sit abstractiva individualis vel etiam specifica quam causare nata est inuitiva praevia dei cognosci potest una persona alia non cognita tunc quia tales abstractivae individuales hanc omnia eadem et praecise eadem pro obiectis quae et ipse intuitive ex quibus causabantur et multo fortius tales abstractivae specificae hanc omnia eadem pro obiectis quae et ipse intuitive correspondentes praevie secundum naturam cum igitur quaelibet intuitiva talis de qua in prima conclusione quae habet unam personam divinam pro obiecto habeat et quamlibet igitur etc

19

Ex hac sequiturq uod nec alia generali nec transcendenti cognitione quae personae praedicetur de intuitiva de qua in prima conclusione vel abstractiva correspondente individuali vel specifica secundum speciem specialissimam personaliter supponentibus cognosci potest una persona divina quin alia tunc cognosceretur eadem quia cuiuscumque rei et quarumcumque realiter est cognitio individualis vel specifica signum naturale sine intellecto eiusdem rei est intellectivo et signum naturale quaelibet cognitio per se superior ad eandem igitur etc

20

Ex hac sequitur quod exceptis conceptibus qui conveniunt filio dei solum per humanitatem assumptam vel ratione illius quod nulla persona divina potest a nobis apprehendi in via nisi quaelibet apprehendatur licet enim menti conceptus haberi valeant quorum aliquis supponat sic pro essentia divina quod pro nulla persona divina ut est iste entitas non producens ad intra nec producta et aliquis pro persona una sic quod nec pro alia nec pro essentia ut iste persona divina generans et sic de similibus nec tamen in via nec in patria potest conceptus aliquis haberi qui unam personam divinam significet quin et quamlibet significet exemplum huius habetur de conceptu cui in significando sub ordinatur hoc concretum albedinem qui licet per se significet albedinem et non subiectum praecise tamen pro supposito supponit et non pro albedine

21

conclusio ista probatur quia quidquid significatur per conceptum quemlibet inferiorem per se significatur per qualibet superiorem ad istum conceptum inferiorem sed conceptus vie quibus deum concipiumus vel simplices per se sunt superiores ad conceptum individualem vel specificum dei vel componuntur ex talibus simplicibus

22

Exemplum primorum substantia ens spiritus et huius Exemplum aliorum primum ens summa substantia natura spirtualis prima et huius igitur quidquid concipimus per conceptus patriae individuales et specificas dei concipimus in via per conceptus communiores certum est enim quod quaelibet persona divina est ens est substantia est spiritus et sic de aliis quibus deum concipimus pro statu viae

23

dices forte quod licet deus concipi non posset in via conceptione simplici communiter habita nisi ista conceptione concipiatur et quaelibet persona tamen ut videetur conceptione composita potest sicud iste conceptus videtur esse solus essentiae ens nec generans nec genitum nec spiratum

24

Contra quidquid significatur pro partem conceptus totius compositi significatur per communem istum compositum sed per illam responsionem per partem huius conpositi conceptus scilicet per contemptum correspondetem habuit voci ens significatur et intelligitur persona qualibet divina igitur per conceptum compositum ex illo et addito maior huius deductionis patet quia signum naturale alicuius obiecti quod est conceptio mentis a significando absolvi non potest ipso manente et mentem informante alioquin esset signum ad placitum si enim per additionem alterius conceptus ad situm cessaret intelligi per illum illud quod prius intelligebatur et significabatur per ipsum tunc in beneplacito meo esset / quod esset signum et intellectio illius cuius est intellectio etiam ipso in eadem potentia manente quod non videtur concedendum in primo folio ad signum tale

25

praeterea quod vere videatur quaelibet persona divina alia earum secundum deitatem cognita videtur quia non plus potest contingere quam quod aliquid puta a per se cognoscatur vel diligatur ab alia potentia cognitiva et dilectiva quin omne illud quod est realiter a cognoscatur etc quam quod a cognoscatur etc et tamen quod aliud ab a unicum sibi sicut subiectum formae vel accidenti non cognoscatur sed 2m contingere non potest igitur nec primum maior patet quia si ex hoc quod albedo informans subiectum videtur eo ipso videatur subiectum informatum stante informatione licet per accidens multo magis videretur subiectum ex visione albedinis si subiectum sibi ydemptitaretur realiter

26

minor patet per philosophum 2o de anima dicentem quod dyarrii filius videtur per accidens hoc etiam patet in alio scilicet exemplo calor enim non potest calefacere et informare aliquam quin aliquam caelfaciat nec albedo disgregare et informare subiectum quin subiectum disgregationem igitur nec aliquid cognosci potest quin omne sibi idem cognoscatur igitur videtur quod nulla persona divina cognosci potest quin essentiam divina cognoscatur nec essentia per deductionem hanc quin quilibet quod est essentia haec cognoscatur non minus quam si solum esset forma illorum igitur nulla persona divina cognosci poterit quin quaelibet cognoscatur

27

6a conclusio sic de fruitione vel dilectione quod nullus frui potest una persona sicut prima de cognitione per media christi et beati augustini quoad primum argumentum Et confirmatur quia aliter posset una persona sine alia adorari vel coli quia dilectio fruitiva est summus deus cultus consequens est contra damascenum capitulo 54 et alios sanctos

28

Praeterea ideo una persona non potest creare alia non creante quia principium creationis proximum et immediatum est velle divinum commune omnibus personis divinis igitur pari ratione quia obiectum primum et immediatum fruitionis vel visionis causa in causando actum quam in terminando sic deitas ipsa vel bonitas essentialis communis omnis personis nec est alia fruibilis nisi per istam sequitur quod quaelibet erit obiectum sicut alia

29

praeterea non est possibile quod quis fruatur aliquo nisi illud alliciat ipsum per modum finis sed nulla persona potest voluntatem aliquam allicere per modum finis nisi tunc alia alliciat Similiter per modum finis quia non est plus possibile quod una persona sit tam finalis alicuius effectus sine alia quam quod una sit efficiens sine alia sed opera trinitatis sunt indivisa igitur

30

praeterea aliter una persona posset esse finalis et summa beatitudo alicuius alia non existente consequens inconveniens et consequentia patet quia qua ratione in uno gradu fruitionis pari ratione in omni illius speciei et similiter una est ita bona bonitate essentiali sicud omnis igitur etc

31

Praeterea probo hoc per argumentum commune omnibus quasi conclusionibus simul quia quin posset esse fruitio alterius igitur nec quoniam si est sic de facto fruitio alteirus personae antecedens probo primo secundum opinantem contrarium scotum scilicet distinctione 1 quaestio 2a qui dicit quod nec intellectus de potentia sua naturali potest vivere essentiam non videndo personam nec unam personam non videndo aliquam quia intellectus mere naturaliter et non libere agit agente obiecto si igitur oppositum ex parte sui agit ma?i?do 3es personas intellectui non est in potestate intellectus ut videat aliquid ostensis et aliquid non videat nec intellectus ut videat aliquid ostensis et aliquid non videat nec voluntas potest ordinate frui essentia non fruendo persona quia si non frueretur non inpedimenta peccaret secundum eum sed dubitans de potentia absoluta voluntatis secundum quam videretur magis posse frui una persona non fruendo alia vel frui essentia non persona dicit et quod non quia licet in potestate voluntatis sic aliquis actus ut ponatur in esse et vel non ponatur tamen non est in potestate eius ut actus po?tus in esse habeat illam conditionem vel non habeat quae naturaliter competit actui ratione obiecti actus autem fruitionis quantum est ex natura obiecti patus est ut sic trium personarum in essentia quia non ponendo aliquod miraculum ex parte obiecti erit de se terminet sic igitur patet antecedens per eum consequentia patet tum quia non contingit transire de contradictorio ad contadictorium sine alia de 5 viis in alia quaestione prius tactus etc licet non sic consequentia bona per eum respectu potentiae divinae sic enim instat sibi ipsi quod aliquis forsan diceret quod ratio iam posita concluderet quod non est in potestate dei quod actus sic essentiae et non trium personarum

32

Sed respondet quod non sequitur nam actus elicitus est in potestate dei quantum ad aliquam conditionem quae naturaliter sibi competeret ex obiecto et tamen non est in potestate creata quantum ad aliam conditionem utpote sicut exemplificando innuit quod sic vel non sit respectu obiecti secundarii

33

Respondeo de ex quo teneo consequentiam sibi contrariam non accipio dicta sua consequentia ut teneam sed ut ex dictis suis pro conclusione mea contra eam arguam et ideo concedo quod male mihi sufficienter solvit propriam instantiam contra se et quod ego probo per idem principium inpossibile est transire de contradictorio in contradictorium etc quo principio ipsemet etiam frequenter utitur sicut distinctione 17 primi et alibi et certe in hoc passu de obiecto primario et secundario quod idem actus modo sit respectu unius sine alio et alias non suis discipulis et sequax valemus Ioannes de eadem materia sibi planissime contradicit

34

2o probo idem antecedens sicut supra de cognitione quicumque diligit aliquam bonitatem diliget eo ipso omne illud quod est ita bonitas sum hoc sciat sum non sed qui diligit deitatem diligit bonitatem cui quaelibet persona est eadem realiter ideo diligit quamlibet personam contra patet quia non minus hoc quam qui diligit formam aliquam diligit subiectum illius forme si diligit istam fruitive et non usive desiderando eam sibi ipsi vel non minus hoc quam qui odit mores alicuius odit sic eum morigeratum stantibus moribus saltem de amore in compos?s est hoc verum de quo est hic sermo vel non minus hoc quam qui odit naturam aliquam ex hoc odit suppositum illius naturae licet natura illa realiter distinguatur a tali supposito sed ibi non potest aliter esse teste christo qui dixit de iudaeis quod ipsum oderunt qui si oderunt eius humanitatem et mores et doctrinam ex quo secundum verum christi sequebatur quod ipsam occiderunt licet hic ignorarent quia nescierunt quod illa natura quam oderunt esset suppositi divini nam secundum apostolum si cognovissent etc igitur multo fortius haec si ita natura odita ydemptitasset sibi realiter illud suppositum qua quis fruitur cum deo fruitur quae est eadem personis

35

7a conclusio quod bene contingit cognoscere aliquid esse deum vel essentiam divinam non cognoscendo illud esse trinitatem vel 3s personas sumpto hoc dicto in hoc sensu commune

36

8a conclusio proportionalis est 7ae quod convenit aliquem credere se frui divina essentia non credendo se frui trinitatem vel alia persona huius relativa

37

7a probatur sic tum quia philosophi et iudaei et ceteri infideles scioli tenent primum et non 2um cum quia secundum veritatem philophi demonstraverunt primum 2m quod nec demonstraverunt nec demonstrare potuerunt cum 3o quia aliquis est divina essentia et non est 3 personae igitur et hic cognosci potest cum 4o quia de eodem omnino contingit scire id est veraciter asserere et indubitabiliter ipsum esse animal sine hoc quod sciatur ipsum esse hominem ut patet de viso a remotis ergo a simili in proposito cum essentialis sit essentia divina 3 personae quam hoc animal rationale homo in casu proposito vel in casu simili ille color haec albedo cum quia secundum veritatem licet intellectus sic vere et realiter anima intellectiva vel substantia spiritualis menti tamen sciunt intellectum esse intellectum et tamen nesciunt intellectum esse substantiam si credunt quod sic accidens et similiter de voluntate igitur a simili in proposito tum quia in deo licet paternitas sic realiter deitas tamen aliqui credunt naturalis repugnant se scire posito quod ibi sic deitas et paternitas quod paternitas est paternitas et non credunt quod paternitas sic deitas ymmo contrarium sicud pigas et biensu igitur

38

8a probatur ex 7a quia ex 7a aliquid potest scire vel credere aliquid esse essentiam divinam et per consequens esse summum bonum vel summum diligibile non sciendo vel non credendo illud esse trinitatem personarum sed iste qui credit et scit aliquid esse summum diligibile potest illud summe diligere quia eo ipso dictare potest illud esse summum diligibile vel diligendum vel colendum et huius vel conformare se illi dictamini et exequi diligendo et per consequens potest frui essentia divina et si potest frui potest hoc advertere et per consequens potest scire vel credere se frui divina essentia et tamen non crederet nec sciret se frui trinitate vel persona

39

9a conclusio est quod possum velle volitione saltem acceptationis et complacentiae aliquid esse divinam essentiam non volendo illud esse trinitatem vel personam taliter relativam quia in omni credito quod nihil displicens includit vel habet annexum possum complacere sine hoc quod mihi placeat illud complexe significabile quod non creditur nec scitur sed magis creditur esse inpossibile sed aliquid esse divinam essentiam potest esse creditum absque hoc quod illud credatur esse trinitas igitur maior patet quia sicut potest dictari a ratione esse complaciendum et illud esse bonum placibile etc nec obstat quam voluntas non possit conformaliter re velle tali dictamini

40

2us articulus est arguere contra praedictas conclusiones et primo probatur quod contingit et ordinate frui essentia non fruendo persona et etiam quod absolute hoc contingat primo per rationes scoti ubi primo supra quas recitat okam libro 1 distinctione prima quaestio 5 primo quia essentia divina est aliquid conceptibile in cuius conceptu non includitur re?o probatur ibi per augustinum igitur sic potest concipi a viatore sed essentia divina concepta habet rationem summi boni igitur et perfectam rationem fruibilitatis igitur contingit ea frui ordinate

41

Confirmatur quia ex personis naturalibus potest concludi aliquid esse summum bonum et tamen non esse trinum et unum et circa summum bonum potest voluntas sic cognitum habere aliquem actum et non necessario in ordinatum igitur actum fruitionis ordinate circa essentiam sine hoc quod circa personam relativam licet non econtra quia pari in ratione sui includit essentiam 2o proabtur quia viator ordinate posset frui una persona non fruendo alia quia respectu talium personarum sunt 3 distincti articuli igitur potest concipi una persona cui correspondet unus articulus non concepta aliquo et tunc in ita persona concepta potest concipi ratio summi boni igitur contingit frui illa et non qualibet alia

42

Item pater prius origine quam genuit filium est perfecte beatus quia nullam perfectionem sibi intrinsecam habet a persona producta beatitudo autem est perfectio intrinseca personae beatae perfecte beatifica sed in illo priori est perfecte beatus ergo in isto prior perfecte habet obiectum beatificans non autem in illo priori videtur habere essentiam communictam tribus vel obiectum sed essentiam absolute vel essentiam ut est in una persona tantum per se igitur non est de ratione essentiae ut est obiectum beatificum quod ipsa beatustudo inquantum communicata 3bus et hoc neque quantum ad visionem neque quantum ad fruitionem igitur simpliciter primum obiectum beatificum est ipsa essentia divina aboslute igitur non videtur contradictio aliqua quin intellectus creatus videat vel fruatur essentia non fruendo persona

43

hoc ultimo arguitur in modo ponendi huius doctoris sicut omnis actus habens obiectum primum a quo essentialiter dependet a secundarium a quo non dependet essentialiter sed tendit in illud virtute primi obiecti licet non possit manere idem actus nisi habeat habitudinem ad primum obiectum potest tamen manere idem sine habitudine ad 2m obiectum quia ab eo non dependet exemplificat de actu visionis divinae essentiae et aliarum rerum inessentia ubi essentia est primum obiectum et res aliae visae sunt secundario obiectum ille enim actus visionis non posset manere idem nisi esset eiusdem essentiae sed bene posset manere idem absque hoc quod esse rerum visarum in ea

44

Ex hoc deducitur propositum sit sicut enim deus potest sine contradictione cooperari ad actum primum inquantum tendit in primum obiectum non cooperando ad ipsum inquantum tendit in secundum obiectum et tamen erit idem actus ita sine contradictione potest cooperari ad visionem essentiae quae habet q rationem primi obiecti non cooperando eidem actui visionis vel fruitionis inquantum tendit in personam et pari ratione vel cooperari inquantum tendit in personam unam et non inquantum tendit in aliam

45

Similiter arguitur per C et primo probatur quo haec opinio non possit salvare propositiones ad quas compellit fides de personis divinis primo quia ista propositio tenetur fide pater in divinis non est spiritus sanctus sed haec salvari non potest tenendo quod prima persona non potest intelligi alia intentione qua non intelligatur 3a igitur assumptum probatur quia propositio ista mentalis salvanda pater non est spiritus sanctus componitur ex intelligibilibus aut igitur intelligo illa quae est subiectum propositionis istius repraesentat primam personam et non 3um et habetur propositum aut aequaliter repraesentat 3am personam sicud primam et tunc propositio est aeque falsa sicud vera quia aeque significat quod 3a persona non sic 3a sicut significat quod prima persona non sit 3a Et eodem modo arguitur de intellectione quae est praedicatum aut 2o modo illud subiectum propositionis repraesentat primam personam primo et connotat 2ario 3am et hoc non potest dari quia conceptus qui subicitur in ista propositione refertur ad 2am personam et non ad 3am sicud conceptus spi?ris refertur ad 3am personam etiam non ad vel 2am aliam

46

confirmatur illud argumentum quia per adversarios una persona potest significari sine alia quamvis non possit intelligi sine alia sed tunc sic ubi significari est si igitur intellecti et econtra intelligi est significari quod non intelligetur non significatur et quod non significatur non intelligitur sed in mente significari non est nisi intelligi igitur si significet personam primam praecise prima personae intelligitur per eam ita quod nulla alia quod est intentum

47

Praeterea non est maior contradictio quod una persona cognoscatur cognitione incomplexa alia non cognita quam de cognitione complexa quia aeque sequitur eumdem deum esse cognitum et non esse cognitum per illam cognitionem de cognitione complexa sicud de inconplexa sed nulla contradictio est quod una persona cognoscatur cognitione complexa alia non cognita per illam cognitionem sicut per istam propositionem in mentem alia persona est ingenita intelligitur prima persona ita quod totalis propositio est cognitio complexa primae personae et totalis propositio non eset cognitio complexa secundae primae nec 3ae aliter non plus verificaretur pro persona quam pro alia quia non verificatur nisi pro re quae intelligitur per eam

48

Idem est de ista propositione alia persona divina est genita et de ista aliqua persona divina est spirata et sic de similibus quae sequuntur ex simbolo respectu unius personae vel plurium personarum

49

Item non apparet maior contradictio quod una persona inte?atur non intellecta alia quam quod una incarnetur alia non incarnata sed nulla contradictio includitur in 2o cum sic articulus fidei igitur saltem non est nobis certum quod ex alia parte sic repungnatia

50

dicetur forte quod non est simile de hoc quod una intelligatur alia non intellecta et quod una incarnetur alia non incarnata quia principium quo fit incarnatio distinguitur ab aliis personis non sic principium quo alia persona est cognoscibilis vel fruibilis sed bene dicitur quod non dicetur minor repungnantia quod una non intelligatur alia non intellecta quam quod una causetur alia non creante quoniam est similis ratio quia ista commune personis est intelligi sicut creare sed secundum per omnes includit repungnantiam igitur et primum

51

Contra duo prima homini differenti sustinenti 3a personas esse unum deum aequaliter apparent includere vel non includere contradictionem sicut aliam quia uni indifferenti appareret quod si creare esset velle rem esse non de aliquo et iudicaret quod illud velle esset essentiale et per consequens necessario conveniens 3bus personis sicut sapere vel velle sic de incarnari vel intellig quia terminari dependentiam extrinsecam negatur alterius in visione ypostatica vel intellectionis seu dilectionis non apparet evidenter non esse essentiale

52

Item nihil debet theologus negare a potentia divina de quo nullam probat contradictionem posse arguitur sed extra talem cognitionem causari qua cognoscatur una persona et non alia theologus nullam poterit arguere contradictionem quia tenet quod non ob?te quod 3s personae sint idem deus essentialiter cum sic distinguitur quod una generat alia non generante et ipse non poterit probare per aliam viam quod plus includat contradictionem unam personam cognosci alia non cognita quam unam generare alia non generante maxime cum ibi sic denominatio intrinseca et hic extrinseca et sicut tu arguis persona cognoscitur igitur essentia cognoscitur et ultra essentia cognoscitur igitur quaelibet persona igitur ita arguo cibi persona generat igitur essentia generat quia sunt eadem res vel quia persona est essentialiter essentia et ultra essentia generat igitur quaelibet persona generat et sicut tu ex fide negas istas consequentias ita eius negabo tuas quia non apparet unde magis probes tuas quam ego istas

53

Ex hiis igitur apparet quod modus tuus dicendi non salvat propositiones fidei de personis

54

Item arguitur quod haec opinio non potest salvare propositiones ad quas fides compellit de essentia et persona quia fides concedit istas propositiones essentia divina est filius pater non est trinitas et sic de similibus quaero igitur de subiecto huius propositionis in mente et ex intellectionibus compositae pater non est filius nec trinitas an subiectum est aequaliter cognitio ipsius essentiae sicud personae vel non si non habetur propositum si sit tunc idem significatur per istam pater non est filius et per istam essentia non est filius quia omnis termini significant idem sicut cognosces significant sua obiecta et per consequens sicud ista est vera pater non est filius et ista essentia non est filius

55

Item ista duo sunt concedenda esse sapientem seu creatum primo vere dicitur de essentia et non primo de persona igitur essentia intelligi potest alia intellectione consequentia non intelligitur persona primum tu concederes cum okam probatio consequentiae quia si esse creatum primo dicatur de essentia et non dicitur primo de persona non potest intelligi quod primo dicatur de re extra quia res extra non est pars propositionis in mente igitur dicitur primo de conceptu essentiae ille conceptus essentiae aut est aequaliter conceptus personae sicut essentiae vel non si sit igitur esse creatum non plus dicitur primo de essentia quam de persona quod negas si non tunc habetur propositum quod tunc fides eo ipso compellit concedere quod aliquis est conceptus et cognitio essentiae qui non est cognitio personae

56

Item ista propositio haec persona est beata esset nata indifferenter esse vera sive pater praecederet filium sive non duratione igitur suae beatitudini non repungnaret post modo dicendi per se quod non haberet filium pro aliquo repungnaret autem ei per se primo modo quod non haberet deitate pro obiecto igitur alia perseitate est dicas obiectum beatitudinis personae primae qua perseitate 2a persona non est obiectum beatitudinis suae

57

Item arguitur quod haec opinio tuam ditat repungnatia dicit enim quod philosophi sciverunt aliquid esse deum sive divinam essentiam non sciendo illud esse trinitatem ex isto sequitur quod aliquam cognitionem habere poterant cuius obiectum esset deitas sive distingueretur a persona sive non cum igitur illa cognitio non requirat quod persona sic eius obiectum igitur sequitur quod aliquo modo personae sic deitas obiectum illius actus quomodo non persona et sic affirmatio et negatio sunt hic concedendae de essentia et persona quantum ad scientiam cognitionem praehabita

58

Praeterea consequentia patet quia ista cognitio per quam scitur ista res esse deus repraesentat illam rem esse deum et non repraesentat illam rem esse patrem igitur sive ista res esset pater sive non nihilominus ista cognitio repraesentaret differentiam illam

59

Item per eos et parte esse creatum primo dicitur de conceptu essentiae et non de conceptu personae igitur aliquis conceptus essentiae est qui non est personae conceptus et ista aliqua est essentiae cognitio quae non est cognitio personae quod est propositum et obiectum dati

60

Item prima persona significatur conceptu patris et 2a non ut videtur ista opinio dicere sed conceptus patris est intellectio igitur prima persona intelligitur illo conceptu et 2a non quod est obiectum dati

61

Item per te iste conceptus ens nec producens intra nec productum est proprius essentiae et non convenit personae sed iste conceptus est cognitio igitur propositum

62

Item in ista propositione deus est pater et filius et spiritus sanctus subiectum supponit pro essentia et non pro aliqua personarum sed conceptus mentis qui est intellectio non supponit nisi pro illo quod significat et cum sic intellectio non significat nisi illud quod intelligitur per eam igitur essentia intelligitur per illum conceptum et non sic persona igitur dicere oppositum huius cum assumpto dato est dicere repungnantia

63

Item determinatum est quod 3es sunt personae realiter distincte igitur determinatum est quod sunt 3a cognoscibilia et hoc est propositum

64

Item si non hoc praecise videretur quod ex indemptitatem essentiali personarum ita videtur concludi quod una persona non potest ostendi alia non ostensa sicut quod una persona non possit creare alia non terminante quia omnis personae sunt una creatio quia sunt ita volitio qua deus vult rem capere esse de nihil et non sunt plures creationes vel plura creantia sed ad propositum non sic sunt unum cognoscibile quin etiam sint plura cognoscibilia tum quia primam personam intelligi non intellecta 2a est intellectionem esse in mente quae repraesentet illam rem esse talem personam et non aliquam ista quod affirmatio et negatio sunt conditiones notitiae repraesentatis sed si creare et non creare convenirent diversis personis tunc volitio quae deus est conveniret uni personae et non alteri tum quia unam personam intelligi puta primam alia non esse intellecta non est nisi intellectionem esse cuius veritas requirit per se quod suum obiectum sic ista prima persona et eius veritas non requirit quod eius obiectum sic illa alia persona ymo eius veritati non repungnat personae quod obiectum eius non esset illa alia persona quia actus iste repraesentans illum obiectum esse patrem esset indifferenter verus sive suum obiectum esset filius sive non primam igitur personam intelligi alia non intellecta non est nisi unam intellectionem esse quae repraesentet illam rem esse talem personam non existente alia intellectione alia intellectione quae repraesentet t?m rem esse personam aliquam personam ista quod hic conceditur aliquid pro uno actu intelligendi quod negatur pro alio actu intelligendi non sic autem cum dicitur unam personam creare alia non creante quia ibi concederentur affirmatio et negatio pro eadem creatione quae est ipsemet personae

65

Item nihil negandum est a potentia dei de quo non patet contradictio sed talem actum causari non apparet contradictio qui sit essentiae et non personae cognitio quia non videtur contradictio deum posse causare talem visionem suae essentiae qualem causaret de ea si ipsa distingueretur a persona vel talem visionem quae sic repraesentari deitatem quod eam repraesentaret si distingueretur a persona nec etiam quin possit causare unam visionem seu aliquam cognitionem quae repraesentaret deum ipsum esse deum non repraesentando ipsum esse deum patrem vel filium vel spiritum sanctum sic intelligendo quod esset talis cognitio illius rei quod intellectus per eam natus esset asserere se cognoscere deum licet non esset talis cognitio per quam intellectus natus esset asserere se cognoscere patrem vel filium vel spiritum sanctum igitur hic non est negandum

66

Et confirmatur quia hic potest homo naturaliter respectu sensibilis habere visionem quae repraesentet rem visam esse colorem non repraesentando eam esse albedinem vel nigredinem licet ipsa de facto sic albedo vel nigredo igitur

67

Item de qualibet persona potest haberi descriptio et notificatio sibi propria igitur ipsa potius repraesentat illam personam quam aliam assumptum patet quia aliter intellectus non distingueret inter personas vel proportionaliter argui potest de fruitionibus conformibus notitiis ante dictis

68

Item si intellecta una persona oportet eo ipso alia intelligi hoc maxime videretur quia pater et filius sunt correlativa et ideo non videtur quod alia intellectio repraesentet primam personam esse patrem quin repraesentet 2am esse filium sed hoc non oportet quia sicut res abstracta potest concipi conceptu relativo et describi quandoque descriptione relativa ita etiam res relativa potest concipi conceptu absoluto et describi vel saltem conceptu repraesentate ipsam non in ordine ad rem cuius est ipse conceptus compositus sive sic relativus negativus sive non repraesentat primam personam quam significat non in ordine ad finem licet forte concipi non possit conceptu denominante ipsum relative ad finem nisi concipiatur filius igitur

69

Item ad eundem intellectum ad quem fides expellit concedere istas essentia est filius pater non est filius sunt istae concedendae essentia videtur hac visione pater non videtur hac visione probatur quia per illam propositionem pater non est filius aut intelligitur quod pater non sit ista res quae est filius et hoc est falsum quia secundum fidem pater est ipsa deitas quae est filius aut intelligitur per eam quod pater non est de se filius 1a quod sic pater esset deitas sive non adhuc non esset filius isto modo concedendum est quod pater non sit filius igitur a simili in proposito cum dicitur pater non videtur hac visione aut intelligitur quod pater non sit ista res quae videtur per eam et hoc est falsum si essentia videtur per eam cum ipse sit essentia aut intelligitur quod pater non sic de se visibilis tali visione id est quod sum pater esset idem cum deitate sive non nihilominus videretur ista visione et hoc non est verum igitur negativa sibi opposita vera est sumendo igitur propositiones istas ad illum intellectum ad quem loquitur fides cum dicitur essentia est trinitas pater non est trinitas possunt equae ille duae propositiones concedi essentia videtur pater non videtur sicut ille vel intelligitur forte 3o per essentiam videri patre non viso quod in patre sic alia entitas a proprietate personali ita quod in patre sint duae entitates distinctae quantumcumque par?net quarum una terminet visionem qua dicitur essentia videri alia non terminante et hoc includit contradictionem et ideo vera est negativa quae intelligeret essentiam non esse ad hunc intellectum visam pater non viso sed sic nec intelligis nec illi qui tuam tenent opinionem igitur hic intellectus non est ad propositum 2us autem intellectus verus est et ad propositum iste igitur sufficit haec argumenta sumpta sunt a cath?cis

70

Item contra conclusiones de notitia abstractiva arguo quia abstractiva ideo dicitur quia abstrahit ab aliquo vel aliquibus a quibus non abstrahit intuitiva igitur non oportet quod omne cognitum per intuitivam cognoscatur per abstractivam igitur dato quod personae divinae non possunt separatim verificari nec essentia a persona videtur tum quia abstractiva cognitione possit maxime cum essentia vere et realiter sic communis personis et commune cognosci potest proprio non cognito

71

Contra conclusionem primam de fruitione proprietas personalis licet vere sit bonitas deitatis tamen non est de se ita igitur licet ex hoc quod ipsa est bonitas essentialis ipsa diligatur si ista bonitas diligatur tamen non oportet quod voluntas illam secundum se diligat sed solum per accidens propter idemptitatem cum bonitate communi essentialis

72

Item m?tis simul visis non oportet voluntatem omnia simul visa simul diligere igitur dato quod personae in videri vel cognosci sequestari non possunt non videtur requiri nec oportere sequi quin voluntas unam simul visam diligere valeat ex quo libere elicit actus suos saltem elicitivos circa deum etiam parte aliam non diligendo vel essentiam non diligendo personam omni eodem amore

73

Ad primum istorum dicendum quod verum est quod divina essentia est aliquod oppositum conceptibile et ista est relatio divina quia sunt idem conceptibile et tamen dicis quod essentia est conceptibile in cuius conceptu non includitur relatio quaero quid vocas tu conceptum illius conceptibilis quia vel illud quod concipitur et tunc verum eset quod relatio non includitur in illo sed potius est illud etc per se primo modo sicut post dicetur etiam in alia quaestione et hoc est magis qaum includi in illo et ideo ex hoc non sequitur quin relatio concipiatur quando essentia concipitur sed magis sequitur contrarium si intelligas per conceptum intellectionem verum est quia in isto conceptu non includitur relatio certe nec essentia utraque tamen est illud quod per illud intelligitur et ita non sequitur sit propositum et ideo deficit ad propositum tota ulterior deductio sicud patet per se

74

Si dicas igitur quid est quod dicit augustinus et scotus etiam allegat 7 de trinitate capitulo 2 si essentia relative dicitur non est essentia quia omnis essentia quae relative dicitur est aliquid extrinseco relativo ex quo concludit capitulo 3 augustinus qua propter si pater non est aliquid a se non est aliquid quod ad alterum dicatur haec videntur sonare quod essentia possit concipit sine hoc quod relatio concipiatur

75

dicendum quod si ad vim vocis exprimit negatur plane enim exprimit contradictoria in cognitionibus conditionali et eius probatione quia consequentia repugnaret medio ideo ad sensum eundo potius quam ad verba

76

dicendum quod augustinus vult ibi quod si essentia debeat diffiniri vel describi descriptione correspondente huic nomini essentia et alteri nomini absoluto conceptus relatus non debeat poni in illa descriptione et ideo voluit etiam quod essentia quae relative dicitur potest descriptione aliqua describi sine hoc quod per conceptum relatum describatur et ideo dicitur de patre de quo non est dubium quin sit entitas quaedam relativa et parte etiam per se primo modo quia si non esset aliquid ad se non esset aliquid quod ad alterum diceretur id est si non possit exprimi per conceptum absolutum non posset exprimi vel describi per conceptum aliquem relatum et hoc est quod expressum est per 7am conclusionem quod aliquid potest concipi seu cognosci esse essentia fine hoc quod concipiatur esse relatio vel persona quoed concedo sed ex hoc non sequitur quod essentia possit concipi absque hoc quod relatio concipiatur

77

Exemplum homo concipi non potest sine hoc quod creatura aliqua concipiatur et tamen aliquid potest concipi esse homo sine hoc quod concipiatur esse creatura

78

Similiter albedo quae est similitudo concipit non potest hoc remanente quod ipsa sit similitudo quin concipiatur similitudo sed tamen potest concipi esse albedo sine hoc quod concipiatur esse similitudo igitur ista in proposito essentia quae est re?o concipi non potest sine hoc quod relatio concipiatur et tamen ipsa potest concipi essentia esse essentia sine hoc quod concipiatur esse relatio vel persona per idem penitus patet ad confirmationem

79

ad 2m consequentia neganda est antecedens autem ideo verum est quod licet nulla persona possit concipi vel intelligi quin quaelibet alia intelligatur quia tamen bene potest secundum 7am conclusionem concipit deum vel aliam rem esse deum sine hoc quod ista res concipiatur esse trinitas et posset etiam concipi esse pater sine hoc quod conciperetur esse filius licet non sine hoc quod aliquid conciperetur antecedenter id est in suo antecedente esset filius vel posset concipi esse filius et eo ipso posset concipi esse pater et filius sine hoc quod conciperetur esse spiritus sanctus iuxta 7am conclusionem quia igitur ita est et cum necessariam est necessitate divinae legis institute ad salutem scire vel credere non solum quod deus est deus sed etiam quod deus est deus et pater et filius et spiritus sanctus ideo necesse fuit est 3s articulos qui habet exprimenter non autem ad per hoc ut per unum articulum una persona conciperetur et non alia ymmo per quemlibet quaelibet concipitur saltem incomplexe per subiectum vel praedicatum illius articuli

80

ad 3m respondet okam et diffuse et pro maiori parte saltem ab illo loco in illo priori respondent iuxta illud quod sentio quare igitur in eo ubi prius quaestione 5 libro 1 distinctione 1 sed aliter diditur ad vim vocis in principio quod licet pater sic prius origine beatus quam filius non tamen prius origine est pater quam generat filium

81

Si dicas si prius origine est beatus quam filius in illo priori etc et tunc respondeo sicut in 6 in substantia sicut okam quidquid sit de tuo alio modo loquendi

82

Ad 4m maior verissima est ad virtutem vocis eundo exemplum ad hoc albedo est primum obiectum visionis huius qua video albedinem parietis a quo essentialiter dependet subiectum autem albedinis est obiectum huius visionis secundarium a quo essentialiter non dependet et ideo ista visio potest a deo manuteneri sine subiecto huius albedinis sicut patet in sacramento altaris sed non sine albedine visa quia non sine hoc quod haec albedo videatur sive sic sive non sit

83

Exemplum sibi doctorum de visione dei rerum in verbo falsum est sicut inprobat illud okam per regulam istam non est transitus de contradictorio in contradictoriam licet autem deus possit cooperari ad hoc quod actus sic primi obiecti et non secundi ubi ipsa separari non possunt non tamen ipsis uniformiter dispositis persona autem divina est primum oppositum beatificum cuius oppositum supponitur et dato quod diceretur esse secundarium non tamen diceretur secundarium quod difformiter se possit habere ad oppositum parium ut supra in exemplo de albedine et subiecto eius ideo argumento non procedit

84

Ad 5m dicendum quod haec est vera pater non est spiritus sanctus composita ex intellectonibus sed minor neganda est et tamen probatur dicendum vel quod fit sermone propositione mentali viatoris vel de propositione propria comprehensoris et beati si primo modo tunc dico generaliter quod nullum nomen relatum citius est hoc nomen pater notabiliter dico nomen relatum habet conceptum viatoris unicum tantum et simplicem sibi correspondentem significantem omnia quae illud nomen relatum sed multos simul vel compositum ex multis sicut in proposito huic voci pater correspondet in mente conceptus compositus cui correspondentem hoc compositum ex vocibus substantia vel ens quod genuit sibi simile in nulla viva vel haec substantia viva quae genuit sibi simile licet unde conceptus vocis patris vel in anglico vel in latino sic conceptus simplex et ex inadvertentia quadam saepe creditur esse conceptus cui ita vox pater in significando subordinatur sicut est etiam de conceptu subordinato in via quicumque sic ille secundum scotum et aliter sed aliquid ad pauca respicientes de facili permintiant quod sit simplex ad hoc forte moti ex inadvertentia quadam qua ymaginatur huius conceptum vocis deus vel huius vocis god qui simplex est conceptus dei et ex hoc ulterius aestimant conceptum dei simplicem esse quem de deo habet viator supponatur igitur ad praesens alibi forsan discutiendum quod conceptus mentis correspondens in viatore huic voci pater sic conceptus correspondens huic voci substantia viva quae genuit simile in natura et simul aliquis et adhuc compositor est conceptus correspondens in mente viatoris huic voci pater in divinis sed sicut ex supradictis patet in probatione conclusionis 5e quidquid significatur vel intelligitur per conceptum aliquem partialis alicuius conceptus compositi significatur vel intelligitur per illum conceptum compositum licet non pro quolibet tali supponat conceptus iste compositus sed nunc est ista quod iste conceptus substantia qui est ibi pars significat deum et qualibet divinam personam sicud superius ostendi et ideo conceptus patris quem habet viator quamlibet personam divinam significat et quaelibet per istum intelligitur habet iste conceptus non pro qualibet supponat sed pro solo patre in hac mentali propositione fidei pater non est spiritus sanctus et cum quaeritur aut aequaliter significat sit conceptus primam personam et 3am dico quod non quia primam sic significat quia spiritus in subiecto dictae propositionis pro ista supponat et eius est intellectio et intellectionem autem pro aliquo supponere est illud aliquo modo significare 3am autem personam licet significet sit quod sit ipsius intellectio pro ea tamen non supponit sicud pro prima facit ideo nec dandum est primum membrum nec 2m istius divisive inquisitionis sed 3m et ille improbatur in hoc sensu sed per fallaciam consequentis ab insufficienti si autem fiat sermo de propositione illa negativa mentali comprehenditur dici potest quod comprehensor habet unum conceptum seu intellectionem intuitiva et similiter abstractivam indivisibilem sibilem et similiter specificam correspondentes illi intuitive per quarum trium quamlibet concipitur deitas et quaelibet persona divina seu tota trinitas et iste conceptus aequaliter est intellectio patris et filii et spiritus sancti qui aeque distincte intelliguntur per illum sicut si cuilibet suis conceptus proprius qui non esset alterius corresponderet nec aliquis potest esse conceptus proprius dei et simplex quin significet deitatem et totam trinitatem personarum et iste unus conceptus est subiectum et praedicatum etiam illius negative de qua loquitur et hoc unicus numero existens vel replicatus et hoc dummodo tam pater quam spiritus sanctus in subiecto et practico concipiatur praecise nominabitur non verbaliter quia tunc conceptus ille in subiecto vel praedicato conclusio conciperetur pater vel spiritus sanctus verbaliter non esset conceptus simplex sed compositus proportionaliter conceptui vie ante dictae saltem in propositione illa negativa cuius unio dei esset subiectum vel etiam praedicatum sicut contingere potest quod unicus conceptus numero esset causa subiectum quam praedicatum nec copula ibi mediat inter subiectum et praedicatum interreumpendo istum conceptum sed est conceptus quidam verbalis secundum quosdam coadvinctus illi conceptui unico secundum numerum medians secundum durationem vel alium ordinem in mente proportionalem quodammodo ordini rerum extra animam si idem sumatur modo pro uno modo pro alio unde conceptus idem sumitur primo pro prima persona et 2o pro 3a ad placitum enim vocis est ut ille conceptus sumatur nunc pro verbo significatorum seu intellectorum per illum nunc pro alio nunc pro duobus nunc pro omnibus sicut placet intellectui habenti et propositiones ex illo formanti secundum exigentia totius complexe significabilis sicut iste terminus vocabulis animal et omnis conceptus correspondens immo potius iste conceptus licet uniformiter significaret omne alias in mundo causa existens quam possibile ad libitum tamen meum est ut conceptus iste nunc supponat pro homine tantum ut in ista lias est homo nunc tantum pro isto asino ut in ista animalis est rudibile et sic de aliis tamen nec in una nec in alia potest iste conceptus absolvi a significando omnia alia nec mirum quod quae per ipsum distincte significantur et ordinate ex quo tantum valet in significando sicud singuli singulorum a tantum et simplicem inessendo habere valeat qui aequivaleat in significando complexe similiter incomplexe et etiam in supponendo pro diversis toti propositioni ac eius parti et cuilibet composito ex subiecto et practico et copula realiter distinctis sicut est de assensu correspondente huic negative homo non est asinus et sit de similibus quorum omnia causa est apud me quia licet intellectus componat propositionem ex intelligentibus nihil tamen ac tendit ex hoc in mente tantam propositionem ad intellectiones quibus utitur inquantum signis sed ad intellecta tantum per illas et ideo refert quod concipit per subiectum ad illud quod intelligit per praedicatum intantum ut aliqui dixerent quod res ipse quae intelliguntur sunt subiectum et praedicatum propositionis mentalis seu illa quae intelliguntur sive sint res sive non res secuti saepe dixit et scripsit okam conformans se in hoc scoto et omnibus antiquis doctoribus qui vocabant conceptus ex quibus componuntur propositiones mentales ista quae concipiuntur et non ipsas conceptiones seu intellectiones mentem realiter informantes isto etiam modo loquebatur magister primo libro distinstinctione 45 capitulo 3 et alibi saepe ibi enim dicit sic cum dicitur deus scit vel deus vult vel deus est sciens sive volens essentia divina probatur cum autem additur aliquid vel omnia et dicitur deus vult omnia vel vult aliquid vel aliqua essentia quidam divina probatur etc

85

Et propter hoc tantumdem valet menti una intellectio quo ad propositum respectum m?torumintellectum sint multae dummodo aeque distincte et perfecte significaret omnis istas res et singulas sicut singulae intellectiones proprie significarent quia ut praedixi intellectus accendit quando utitur intellectionibus complexe vel incomplexe non ad intellectiones quibus utitur sive multae sive pauce vel vita sicut sed ad obiecta vel sit intellecta nisi quando intellectiones sunt ipsa obiecta ymmo quanto pauciores essent ceteris paribus ipse intellectiones quae sunt perceptiones sive apprehensiones obiectorum quibus intellectus absolute apprehendit vel refert ad invicem illa quae concipit tanto melius et facilius esset

86

Ad formam igitur argumenti dicendum quod significari dupliciter sumitur vel pro repraesentari menti formaliter et sic idem est quod cognosci alio modo pro supponere et significari sic loquendo est esse illud pro quo intellectio vel aliud supponit habendo igitur affectum praecise ad significare primo modo tunc intellectio quae est subiectum in ista negativa comprehensaliter aequaliter significat 3am personam sicut primam et econtra et aequaliter est intellectio utriusque illa tamen intellectio ex hoc quod est ibi subiectum supponit pro prima persona et non pro 3a et modo opposito ex hoc quod est practicum et ideo non sequitur quod

87

Aequaliter sic vera sicut falsa nec quod aequaliter significet 3am personam non esse 3am personam quia veritas propositionis non solum oritur nec attenditur ex significatione primo modo dicta subiecti et praedicati sed ex significatione utriusque modo dicta et magis ex suppositione quam significatione exemplum adhuc de isto termino albedinem nam cum dico albedinem currit non denominatur quod albedo curat sed quod subiectum albedinis et tamen secundum philosophum albedinem solam qualitatem significat non tamen sic quod pro albedine supponat sed pro subiecto

88

ad confirmationem verum est secundum olr contra quem iste arguit quod una persona potest significari sine alia licet intelligi vel concipi non possit sine alia et hoc probat olr ex opinone scoti respondendo ad 2m argumentum scoti superpositis de distinctis articulis respectu distinctarum personarum quam responsionem nota totam quia a scoto sumit illud per quod sibi respondet scilicet quod correlationes licet realiter distinguantur unde tamen intelligi non potest sine alia intellecta et tamen significari potest alia non significata et ita in proposito debet scoto sufficere ad distinctione articulorum distinctio signorum ex quibus articuli componuntur sive conceptuum sive vocus de 3bus personis ex quo 3 personae sunt realiter distincte

89

Illud autem dictum commune scoti et olr quod una persona significari potest alia non significata 3r potest intelligi uno modo de significatione primo modo sumpta in responsione ad formam argumenti praemissa et iste sensus licet verus diceretur apud scotum apud me tamen et olr et omnis qui conclusionem meam tenent negandus est et supra inprobatus alio modo potest intelligi de significatione 2o modo dicta sic est verum quod una potest significari alia non significata nec tamen ex hoc sequitur quod potest una intelligi alia non intellecta quia intelligi est in plus quam significari sic per conceptum et ideo arguitur ibi inplicite a negatione inferioris proposita ad negationem superioris sicut si argueretur prima persona potest esse ens absque hoc quod 2a persona sic ens vel ad potest esse albedinem absque hoc quod sic coloratum 3o potest intelligi designificari per signum vocabule vel signum aliud ad placitum institutum et hoc est satis possibile licet una non intelligatur alia non intellecta si tamen mediate intelligantur sicut fuit de facto vinca intellectione distincte tunc enim ad placitum inponentis nomina vel intellectis est imponere unum nomen uni illorum et non alteri vel multis vel paucis sicut sibi placebit et omnia ista nomina si singula inponantur singulis intellectis subordinantur eidem cognitio et signo mentali eidem illimitato in significando respectu eorumdem

90

ad verum dicendum quod neque cognitione incomplexa neque complexa potest una persona cognosci alia non cognita sive non aliud est non cognosci cognitione complexa et aliud cognosci complexe haec enim propositio mentalis animal est risibile quae est cognitio complexa omne animal significat incomplexe primae persona solum ita quod non est cognitio complexa alterius personae

91

dicendum quod dato hoc non sequitur intentum nisi arguendo a negatione inferioris ad negationem superioris sequitur enim econverso sic non est cognitio alterius igitur non est notitia complexa alterius ideo divertitur a conclusione probanda ad aliam inpertinentem utrum autem hoc dandum sic vel in dic quod respondendum est per distinctionem nam quod aliquid sic cognitio complexa alicuius puta a vel quod aliquid puta a cognoscatur complexe per illam cognitionem quae duo habeo pro eodem potest tripliciter intelligi vel quod a sic oppositum totale istius notitiae complexe et iste sensus est negandus vel quia a cognoscatur de aliquo complexe vel quod aliquid cognoscatur complexe de a 2o modo et 3o potest concedi quod alia propositio sic cognitio complexa 3ae personae sicut ista de qua ponitur exemplum quia per istam aliquid cognoscitur de prima persona quod non de 3a nam subiectum illius propositionis licet sit intellectio cuius licet personae pro sola tamen prima persona supponit et ideo quod apponitur tamquam praedicatum mediate copula soli personae prima attribuitur per illam per propositionem sonam et nulli alteri licet subiectum ita sit alterius personae sicut et ipsa personae cognitio

92

Ad 7m argumentum dicendum quod assumptum non est verum et quod instantia ibi posita bona est et similis cuius ratio posita est supra in 2o argumento ad primam quaestionem quia movere active per modum obiecti est quodam agere ad extra nihil autem potest deus ad extra agere nisi voluntarie unde et dicitur obiectum et speculum voluntarium et quod si vult videtur secundum augustinus si non vult non videtur igitur sicut ex parte creaturis active ex veritate voluntatis essentialis tu arguis oportere una persona creante quamlibet creare ita in proposito oportebit una movente obiective ad visionem sui active vel ad amorem per modum finis et allective quamlibet movere sic et ideo quod assumitur ibi de uno homine indifferente negandum est

93

ad 8 patet per idem minor enim neganda est nam eadem contradictio arguitur ex unam personam intelligi sine alia sicut ex hoc quod una crearet sine alia ut probatum est ex 2a parte et 2m parte arguit contradictoria igitur et primum / quod autem additur quod non potest theologus probare ibi plus includi vel argui contradictoria quam quod una persona generet alia non generante patet falsum esse exeundum istud tamen non est nisi caucela misera declinandi a parte oppositis ad partem rnts propter de factum argumenti sicut scotus ubique inprobat gad ubi circa hac materiam istam an idem possit movere et moveri a seipso tum dicunt sibi quod eadem ratione qua intellectus movebat se particulariter ad intellectionem praesente obiecto et non obiectum tantum dicetur quod lignum ad praesentiam ignis calefacit se etc

94

ad 9 dicendum penitus sicut ad 5 adde tamen ibi si vis quod significare 2o modo ibi supposito id est supponere totaliter contingenter convenit termino mentali simplici in significando quod ad placitum potest supponere nunc pro uno nunc pro alio nunc pro nullo sicut iste terminus mentalis alias quo ad duo personanam pro alio et alio supponit cum dicitur alias est homo et cum dicitur alias est asinus volendo haec supponere pro aliquo illud aliquid esse pro quo convenit praedicatum vere subiecto et pro nullo supponit quantum ad 3m quando non est subiectum nec praedicatum alicuius propositionis in mente

95

Ad 10 dicendum quod antecedens est verum ad bonum intellectum licet enim ut dicit okam contra quem arguit ad illud argumentum et bene in hoc dicit dummodo bene intelligatur omnis conceptus essentiae sic conceptus personae et econtra tamen aliquis conceptus primo dicitur de essentia et non primo de persona cuius relatio est quia aliquis est conceptus qui vere dicitur de omni illo de quo dicitur essentia divina et de nullo alio et tamen non sit respicit aliquam personam divinam quod dicitur de aliquo de quo non dicitur ista persona sicud esse sapiens et esse creatum et huius primo competunt divinae essentiae et non alicui personae primo non enim esse creatum primo competit patri quia competit filio qui non est pater haec ille et haec intelligenda sunt de conceptu essentiae pro essentia et non pro persona aliqua secundum superius declarata dato aut isto antecedente ad intellectum bonum consequentia neganda est et ad probationem consequentiae dicendum quod esse creatum dicitur primo convenire essentiae et non primo personae non quia res quae est essentia componat propositionem quae subiective est in mente sed quia primo dicitur de conceptu communi essentiae et personarum supposite pro directe et non primo convenit eidem supponente pro alia determinata persona

96

Ad 11 quaerendum est quid demonstratur per ly haec quia ista vocabulis verificari posset pro rege vel pro prima intelligentia sublato deo ymaginarie per inpossibile sed si subiectum propositionis huius haec persona 3 beata componitur de aliquo proprio et simplici intuitivo vel abstractivo proportionaliter conceptu illius primae personae sive cathegorico sive demonstrativo cui iha?to licet cinchategoricus proprius forte haberi non possit nisi habeatur proprius cathegoricus intuitivus vel abstractivus indivisibilis vel specificius ymmo specificus non sufficit forte nisi habeatur licet fingi possit haberi sine tali si inquam ex tali conceptu componatur ista propositio tunc falsum est quod ista esset indifferenter vera pater est beatus quia si pater praecederet filium duratione pater et filius non essent alia eadem entitas nec pater esset entitias illa cuius est esse tres illas res et si hic pater non esset eiusdem speciei specialissime cuius modo sed entitas alterius rationis quam sic modo de facto et ista non esset natus concipi conceptu isto individuali vel specifico quo vel quali nunc de facto concipitur quia istis conceptibus repugnat significare nisi illud vel tale quod vel quale vel quod modo de facto significat tunc autem prima persona non esset haec quae modo nec talis qualis modo igitur etc et ista deficit ex falso primo fini?to tota ulteri que deductio

97

advertendum tamen est quod conclusio ad quam deducitur est impertinens ad propositum et ad opinionem contra quam ille arguit quia nec supra ponente quaestiones nec opinio okam dicit quod omnes cognitio quae est personae essentiae est per se personae nec oppositum sed quod omnis cognitio quae est huius est illius et econtra absolute sed iste hic ut alibi communiter ubi directe obviare dictis okam non potest fingit se posse et transit iuxta

98

ad 12m dicendum eodem modo quod laborat probandum unum inpertinens et ista non obviat licet obviare se similet sed sine lesione aliquo illius consequentiae impugnante transit iuxta sed nec hic probat quod intendit licet impertinens et licet prima consequentia sua non valeat detur dicitur tamen quod philosophi habuerunt aliquam cognitionem quae significaret aliquid esse deum et si deus vel deitas non esset trinitas ymmo si deus esset una musca per inpossibile ad hoc significaretur per conceptum entis et per conceptum substantiae et alios multos si essent quia conceptus tales simplices quales habuerunt philosophi de deo non erant conceptus eius specifici nec individuales sed generales vel transcendentes genus aut et multo fortius conceptus transcendens non requirit per se quodcumuqe sumi significatum esse tale quale est quia ista significat et ita salvatur eius naturalis significatio circa naturam alterius rationis sicut circa naturam aliam datam de naturis per ipsum significatis et idem forte dici posset de conceptibus philosophorum compositis pro magna parte sicud sunt primum ens et huius et ratio nec valet ultiateor deductio quia ista cognitio communis quam habet philosophus non plus requirit deitatem esse deitatem talem vel talem naturam qualis de facto est quam deitatem esse personam quia ita salvaretur sua significatio id est quod deus significaretur per ipsum conceptum praehabitum de deo si deus esset entitas alterius rationis sicut modo cognitio inquam incomplexa inesendo et in significando cognitio autem complexa praehabita bene significat aliquid esse deum et non significat illud esse trinitatem sicud superius concessis est et cum etiam assumis

99

Ad 13m detur antecedens in intellectu dato ad 10m argumentum sed consequentia ulterior est neganda patet ex praehabitis

100

ad 14 dicendum sicud ad confirmationem 5

101

ad 15 iste conceptus est proprius in supponendo non in repraesentando sine in repraesentative significando

102

ad 16 antecedens concedo sed ulterior deductio non valet sicut patet ad confere ad 5am

103

ad 17 concedo quod tres personae sunt 3a distincta intelligibilia sed non separati intelligibilia unum sine alio ut ostensum est ideo non habetur intentum

104

Ad 18 concedo primum acceptum sed minor neganda est ad primam probationem dicendum est quod licet tres personae sint tria distincta cognoscibilia sicud sunt 3s res et 3a entia secundum sanctos tamen sicut sunt una volitio increata ita sunt una volitio obiective motiva active respectu cognitionis et per modum finis respectu amoris tamen non sunt creatio una nec motio una quia ista sunt producta ipsa vel in producto aut inpasso et non productor ut alibi declaravi

105

De 2a propositione negatio assumptum cuius ratio patet ex conclusionibus in primo articulo positis ad 3am probationem per idem assumit enim falsum sicud 2a ad non est unam intelligi alia non intellecta quam quod aliquod significetur esse una persona et non significaretur esse alia ut similiter patet ex dictis

106

Ad 19 neganda est minor et prima eius probatio assumit falsum cuius ratio assignata est respondendo ad nullum et propter eandem causam 2a eius probatio assumit falsum 3a etiam probatio si intelligat quod alia visio ex hoc quod est visio repraesentet vel repraesentare possit deum esse vel deum esse patrem falsum est quod omnis visio est notitia incomplexa in essendo et significando aliam intellectionem et visionem quae simul aequivalat simplici visioni et componi potest deus causare quae sic repraesentet sicud patet ex alia conclusione quae proposito non obviat sed ista erit una propositio et aequivalebit in significando propositioni verum est autem quod ille supponit cognitionem simplicem immediate causabilem a re extra sicut intuitivam vel abstractivam sib correspondentem significare rem illam esse talem vel talem sicud quod visio dei significat illud visum esse deum et sic de similibus et in hoc fundat se in multis materiis sed fundatum hoc debile est et infirmium et ideo fallit operatio nulla enim visio creata nec intuitiva nec abstractiva correspondens habens praecise pro obiecto idem vel simile cum visione naturaliter causabili a re cuius est visio talis est realiter vel formaliter in significando una propositio sed omne signum significans formaliter aliquid esse deum vel deitatem est propositio realiter vel aequivalenter nam secundum philosophum in pery esse significat quamdam compositionem et alibi hoc probavi hic diffuse

107

dices non dico ad praesens quod illa cognitio significaret aliquid esse deum sed quod sic talis qua mediate intellectus natus est assentire se cognoscere deum vel non se cognoscere patrem dico quod haec est satis possibile in via nulli dubium est et forte etiam in patria posset haberi ita debilis visio quod propositio composita ex illa significans illam rem esse patrem vel filium vel spiritus sanctus non esset evidens huius enim oppositum posset evidenter probari ut non reputo et ideo talem videt posset deum causare negar?s nolo huius exemplum habetur in confirmatione apparentia huic argumento 19 quia nunc in via albedo ita debiliter et ista a remotis videri poterit quod virtute illius ille qui ex ista visione tamquam subiecto componeret has duas propositiones haec res quam videro est color haec res quam video est albedo assentires uni et de veritate alterius dubitaret sicut quilibet de aliquo a remotis viso in simili experitur sed sine dubio hoc non facit contra conclusionem datam pro arguentem sed plane probat contrarium ista enim visio per quam non iudico nec indicare clare vale o istam rem esse albedinem est visio praecise albedinis et nullius alterius coloris nec in communi nec in particulari nec per se nec per accidens unde totum falsum est et fictum quod iste ymaginatur proepr hoc sequitur scilicet quod haec visio esset per se visio coloris et non albedinis ista etiam ex parte alia nam quare non cum hoc exemplum tantum sit

108

Ex hiis ad confirmationem istam dico quod falsum assumit cum dicit quod ista visio significat istam rem esse colorum etc formaliter loquendo licet bene sic virtute cuius iudicari possit formatis complexis quibusdam quod illa sic color et non quod sic albedo formaliter addidi quia forte virtualiter et accidentaliter aliquo modo significat illam esse colorem ista recte et esse albedinem cuius ratio est quia haec visio ex natura visionis aliquid significat vel quod potest esse aliquid quia quod inpossibile est esse videri non potest et simili visio aliquid naturaliter significat igitur est illud quod per eam videtur si nullum miraculum circa eam fiat et si est est color et est albedo quia ipsum aliud esse non potest sed de tali significare quomodo effectus omnis virtualiter et antecedentis significat suam causam esse et non minus in proposito quam ambi non est hic sermo sed de significare formaliter sic autem visio albedinis nec significat quod videtur esse colorem nec esse albedinem nec esse aliquid quia solum incomplexe significat illud

109

ad 2o dicendum quod huius notificatio non erit propria in significando primo modo superius io?co in responsione ad 5 sed solum 2o modo

110

ad 21 illud inprobat scotum non me nec okham quia secundum veritatem correlativa saltem in creaturis vel respectu creaturarum sunt signa ipsa quae relative significant aliam ad invicem sicut ista nomina nominalia pater et filius dominus et servus et sic de similibus vel nomina mentalia illis correspondentia sive simplicia sive nomina composita ex diversis intelligibilibus et omnia talia relativa ad vim vocis eundo sunt talia quod optime potest unum illorum et intelligi et esse sine reliquo quia tamen aristoteli videtur quod relativa id est correlativa sunt simul natura et intellectu oporteret habere aliquem verum sensum quem intendebat per verba illa et intellectus ille verus est quod nullus potest scire nec opinari aliquem esse patrem nisi sciat vel opinetur eum habere alium nec eum esse dominum quin sciat eum habere servum eo ipso antecedenter intelligit quod nullus concipitur esse pater nisi ad filium nec dominus nisi ad secundum vum vel ad possesionem sed sic non loquuntur philosophi de domino in communi exemplificatione scilicet de domino possesionis nisi quae servus sed hic non loquitur de domino rei possesse nisi quae est hoc non de domino communi sed cum hoc stat quod bene aliquis potest cognoscere patrem aliquem non cognoscendo eius filium nec cognoscendo eum habere filium ita quod causa res quam signa et ipsa sunt invicem et esse possunt et cognosci absolute et complexe et multipliciter etc complexe de patre tamen et filio in divinis sicut sunt in re se ipsis correlativa sicut communiter tenetur et verum est ad mentem eorum loquendo tunc istorum correlativorum neutrorum potest intelligi sine alio non quia cor relata sunt quia tunc omnia correlativa sic se haberent sed quia talia correlata sunt quae sunt idem penitus essentialiter licet distinguitur personaliter ex quo sequitur ut supra deductum est quod nulla motio causalis effectiva vel finalis competere potest uni sine altero pater autem nec intelligi potest nec diligi quin active per modum oppositi vel per modum finis allective filius ad talem moveat intentionem seu intentionem et hoc nec intentione vel cognitione absoluta vel relativa et sic patet ad argumentum

111

ad 22m negandum est quod assumitur et ad probationem dico quod fides nec ideo praecise negat istam pater est filius quia pater non sic illa res quae est filius quia hoc falsum esset cum pater si aliqua res quae est filius et alia res quae non est filius negatio autem praeposita negat universaliter nec iterum ideo praecise quia pater non sit de se filius sed quia pater nullo modo de mundo est filius nec de se nec non de se unde dare praecise illum secundum veritatem vel tantum illum huic negative quam iste fidem habere dicit et quem dicit esse intellectum fidei in ipsa esset periculo sive et erroneum circa fidem clarum est mihi quia cum illo sensu optime staret affirmative quod pater est filius quod tamen sicut venenum negat fides et horret ad quaecumque sensum ibi secundum principia fidei intellectum simul enim stant quod homo non sic de se albus et tamen quod sic albus et sic de aliis infinitis ultra tamen ad propositum sumitur aliud falsum scilicet quod pater videri possit aliqua visione qua posita posset ista visione videri dato per inpossibile quod pater non esset deitas hoc enim aliud falsissimum cuius causa assignata est in respondendo ad 11

112

dicendum 23m dictum quod omne illud quod intelligitur per intuitivam intelligitur etiam per abstractivam indivisibilem et specificam sibi conformem iste tamen abstrahunt sic quod non requiritur generaliter ex hoc quod aliquid cognoscitur abstractive quod ipsum sic praesens et etiam quod sic sicud requiritur naturaliter si cognoscitur intuitive et ideo abstrahit adhuc et tunc ad hunc sensum quod non requirit ex hoc quod est notitia abstractiva specifica vel indivisibili quod eius obiectum nunc sit vel quod sic praesens licet abstractiva de deo hoc requirat sicut etiam omnis effectus dei

113

ad 24m dicendum quod assumit falsum quia pater etc paternitas divina ita de se est deitas sicut homo de se est alias

114

Et prima illud de per se est impertinens ad rem ut supra tactum est

115

Ad 25m licet maior vera sit ubi obiecta alliciunt obiective per modum finis inseparabili finali motione sed sic non est in proposito quia omnis causatio ad extra conveniens uni personae eo ipso convenit cuilibet ut prius dictum est

116

3us articulus est movere dubia et solvere primo videtur quod 2a praedicatio primae communis non procedat quia licet una persona non possit movere active aliud intellectionem causandam respectu dei nisi quaelibet moveat sicud nec creare nisi quaelibet creat tamen videtur quod bene posset una persona terminare illam intellectionem quam quaelibet causat sine hoc quod quaelibet creet sicud patet de incarnatione quaelibet enim persona divina causat incarnationem active et tamen solus filius incarnatur et terminat incarnationem

117

dicendum sicut ad argumentum acceptum est quod ad omnem visionem oportet concurrere obiectivam motionem illius ad videtur vel alterius potenter supplere vicem illius in movendo loco talis obiecti solus autem deus respectu cuiuscumque actus intuitiv supplere potest in augmentando vicem obiecti primo visibilis illa visione licet enim aliquis credere posit per illuminationem quae sit in potestate creaturae se videre aliquid quod non videlicet vel se non videre quale videt inpossibile tamen est quod per actionem creatur aliquis videat aliquid illo non agente active ad causationem istius visionis nisi deo supplente vicem eius in agendo multo igitur fortius de deo nisi aliquid suppleat vicem eius sed hoc est inpossibile si enim nulla creatura potest supplere vice obiecti creati in agendo visionem istius obiecti multo fortius nec respectu dei igitur si deus videbitur oportet necessario quod vere agat actione obiectiva sed nulla actione agere potest una persona ad extra sine alia igitur nec obiective creare quia quidquid tunc causat obiective sive per modum obiecti cognitionem aliquam obiectum est istius cognitionis igitur etc

118

ad argumentum igitur dicendcum quod non est simile de incarnari et videri quia personam aliquam incarnari non est nisi aliquid constitui ex illo et incarne assumpta sicut deaurari nihil est nixi unum fieri aliquo determinato modo ex isto quod dicitur deaurari et auro et similiter dealbari et sic de aliis hic autem in istis nulla requiritur actio ex hoc in illo quod deauratur vel dealbatur sed ubique in omnibus ad visionem requiritur actio vera obiectio vera obiecta illius quod videtur ad hoc ut videatur vel alterius scilicet dei solius quod eius activitatem supplere dpossit ideo non est simile unde si incarnari requireret specialem activitatem ipsius incarnabilis per modum incarnabilis vel aliquam potenter eius vicem supplere sicut est de visibili respectu visionis quod falsum est uniformiter tunc natura persona incarnari posset sine alia sicud nec vi?ri potest sine alia

119

Contra solutionem istius dubii arguitur cum dictis quod una persona non potest efficere visionem sui efficacia obiecti obiectum visionis effecte quin etiam quaelibet agat efficacia obiectiva et per consequens quin quaelibet videatur cum nullius personae divinae actio sic supplebilis arguitur inquam sic vel haec ratio intendit illam consequentiam si una efficit visionem igitur omnes efficiunt eam et ultra igitur una non potest videri ista visione nisi qualibet vis et planum est quod tunc ratio non concludit quia non plus valet ista consequentia quam ista si una efficit incarnationem omnes efficiunt eam igitur una non potest incarnari nisi qualibet incarnata forma enim est eadem utrobique et ista respondebitur ex una parte sicud ex alia

120

vel 2o intelligitur ratio sic una non potest movere obiective alia non movente obiective id est una non potest efficere visionem et terminare illam nisi alia efficiet eam et terminet et tunc est petitio principii hic enim ab aliis negatur et haberet hoc probari quod non sic si sic intelligitur ratio ergo

121

Item personae divinae possunt distinctive cognosci sic quod una discernatur ab alia igitur de potentia dei poterit una cognosci alia non cognita consequentia probatur quia si naturaliter unus conclusio supponit pro una persona qui non pro alia poterit supernaturaliter unus significare unam personam non significando aliam alia multa addita sunt et soluta in 2o articulo nec reducta contra meas responsiones contra quem tamen a proposito singulariter arguebat ideo dimittantur

122

ad primum istorum dicendum quod respectu visionis causandae multiplex concurrit efficacia communiter vel alia supplens eas vel aliquas illarum primo generalis dei efficacia sine qua nihil causari potest a creatura aliqua 2o efficacia propria intellectus vel vitalis principii 3o secundum multos efficacia habitus vel speciei 4o secundum veritatem efficacia propria obiecti visionis 2a et 4a sunt ita necesse quod sine illis non potest visio alia causari sensitiva vel intellectualis quam salvemus vocare notitiam intuitivam nisi miraculose non supplendo igitur talem vel talem activitatem tunc intelligit ratio praedicta sit quod si essentia divina vel alia personarum agat visionem sui actione propria efficacie debite obiecto visionis omnes agunt et quaelibet actione debita efficaciae visionis obiecti quia omnis actio et operatio seu opera trinitatis sunt indivisa et si quaelibet agit visionem actione propriam efficacie obiecti quaelibet videtur inpossibile enim est quod aliquid tenet visionem aliquam efficaciam propria obiecto illi quin per illam videatur igitur etc

123

Dices albedine causante visionem sui efficacia propria obiecto deus poterit manente visione illa supplere activitatem albedinis respectu eiusdem et tamen deus non videbitur propter hoc ista visione igitur non sequitur deus vel persona divina agit actione debita obiecto visionis igitur vim ista visione

124

Responsio si inpossibile esset per deum suppleri efficaciam albedinis respectu suae visionis sicut inpossibile est eam aliund suppleri tunc inpossibile esset aliquid agere visionem albedinis efficacia propria albedinis vel aequivalenti quin videretur illa visione sed efficaciam propriam requisutam ex parte obiecti visionis dei et alicuius personae divinae nihil in mundo supplere potest igitur si deus vle persona divina alia tali efficacia efficit visionem aliquam ipsa videbitur ista visione sed tali sicut nec alia efficacia non potest una persona divina agere nisi quaelibet agente tali efficacia ymmo qualibet agente eadem efficacia igitur nulla poterit agere visionem sui actione propria obiecto quin quaelibet agat visionem eiusdem actione propria obiecto et si haec igitur nulla potest videri quin quaelibet videatur qia agere visionem actione propria obiecti illius visionis est per concomitantiam beatificari igitur etc

125

Istum autem sensum qui in argumento satis est expressus iste non tangit ideo ab insufficienti procedit et cum se in terminis generalibus in suis consequentiis ubi ego in efficentia spirituali procedo ideo in argumento suo est fallacia consequentis et si enim non sequatur animal currit igitur homo currit tamen bene sequitur hoc animal currit demonstrato sortes igitur homo currit similiter in proposito licet non sequatur quaelibet persona facit aliquid igitur si una aliqualiter denominatur ab illo sit reliqua denominabitur ab eodem tamen bene sequitur quaelibet agit visionem dei vel personae divinae efficacia propria obiecto vel tali efficacia in genere qualem habet albedo si videtur naturaliter respectu suae visionis igitur quaelibet persona divina videtur nulla enim specie acctionis potest una persona agere nisi qualibet agente consimiliter

126

Sed hic posset esse verum dubium utrum pater agat visionem sui solum per hoc quod ipse est deitas vel in eo etiam quod pater et videtur quod etiam in eo quod haec persona quia sit distincte videtur

127

alioquin per nullam videt dei quantumcumque claram et perfectam in creatura posset ipsa habere iudicium evidens quod visum ab ea esset pater vel haec persona cum igitur nihil distinctissime intuitive videatur secundum propriam realitatem suam quin secundum eam moveat et per modum obiecto efficiat suam visionem videtur quod pater secundum paternitatem et non solum secundum deitatem sibi et omnibus divinis personis communem causet causalitate propria obiecti visionem sui si in oppositum videretur esse quod 3s personae sunt unicum principium creaturae cuiuscumque non plura principia sicud pater et filius sunt unicum principium spiritus sancti non plura principia secundum augustinus et decretales quasdam et m li 1 distinctione 29 pater ergo non efficit visionem sui efficacia propria obiecto ex hoc quod est pater sed solum ex hoc quod est deus vel divina voluntas communis tribus Credo quod securius est dicere quod quaelibet persona agit visionem sui per hoc quod ipsemet est deus ita quod 3s personae sint unicum efficiens et unicum principium et non plura principia illius visionis quam quod una persona agat eam per hoc quod distinguitur ab alia ut ista ymaginentur / tria propria principia illius visionis sicut sunt tria supposita distinctissime cognita verum est tamen et concedendum quod pater agit illam sua propra personalitate et similiter filius et spiritus sanctus sicut agit eam se ipso quia pater in ullo distinguatur quando tractabitur haec materia distinctionis et veritatis in divinis

128

ad argumentum in contrarium bene volo quod quaelibet persona agit sui secundum propriam personalitatem quia cuiuslibet personae propria personalitas est essentialiter deitas ipsa et illud quod est principium operandi ad extra et ideo nihil potest deitas agere vel producere quin omnis divina personaliter idem agat et producat quamvis econverso non oporteat ad intra saltem et hoc sufficit ad propositum licet ex hoc non sequitur quod una persona agat visionem sui inquantum distinguitur ab alia nec ut una persona distinguitur ab alia vel aliquid simile

129

ad 2m argumentum quod vadit contra conclusionem principalem dico sicud prius quod conclusio contra quam sit vera est quae iterum probari potest quia anima facta est ad fruendum trinitate cum sic ymago eius ergo nec potest quietari nisi quietetur et quiescat in trinitate sicut arguit augustinus primo confessionum capitulo 1 "quia fecisti nos domine ad te" etc

130

Similiter arguam de trinitate quia facti sumus ad fruendum ea quia secundum augustinus res quibus fruendum est etc non quiescabimur donec fruamur illa sed si mens posset frui essentia absque persona vel una persona absque alia tunc beatificaretur et per consequens quietaretur non in trinitate et hoc qua posset in remississimo intentissimo actu fruitionis vel visionis naturaliter in ea sine miraculo speciali receptabili habere pro obiecto nihil essentia divina vel unam personam non habendo aliam pro obiecto quod non videtur dandum et contra patet quia idem penitus habet pro obiecto actus remissus alicuius speciei quod et intensus eiusdem speciei in tali casu et tamen talis beatitudo non essent eiusdem speciei cum illa quae haberet 3s personas pro obiecto sequitur quod aliquis posset simul habere 3s visiones intensissimas modo praedicto et 3 etiam fruitiones proportionales quarum singula singule personae proprie conveniret et per consequens sic visa posset aliicere ad sui amorem per modum finis sine hoc quod alia per modum finis alliceret quia quod non apprehenditur non movet nec allicit ad amorem per modum finis consequens videtur mihi inconveniens sequeretur etiam ut patet de se quod plenus posset quis beatificari in duabus personis quam in una et in tribus quam in duabus

131

Praeterea quod hoc includat contradictionem arguit doctor quidem modernus sic quia si aliquis videat unam personam aut igitur videt illam ut essentiam et tunc simili modo videt omnes personas aut videt eam ut personam et tunc necessario videt illam ut relativam quia non distinguitur ab alia nis ut relativa est igitur videt suum corrollarium sed persona quaelibet equaliter refertur ex se ad duas personas igitur videns aliquam de personis ut relativa necessaria eo ipso videt omnes et ultra igitur fruitur illa pari ratione si fruitur alia earumdem et haec ratio probabilius est in suo modo loquendi tali quali

132

Item secundum eundem essentia et persona sunt idem quia essentia et persona sunt una res simplicissima apud intellectum ita quod intellectus maiorem simplicitatem et indistincte nequit intelligere igitur essentia visa clare videtur quaelibet persona sed haec rem quae ex simplicitate procedit non est ita efficax sicud prio quia secundum veritatem ista essentia sive deitas et persona sunt simplices et indivisibiles apud naturam sicut apud intellectum et tamen deitas realiter unitur humanitati et non quaelibet persona apud naturam aliquam igitur causam ponere oportebit

133

Ideo ad argumentum in se responsio quod discretiva notitia et etiam incomplexa non requirit semper diversas notitias aliquin nec deus ipse discretive cognosceret 3s personas vel creaturas sine distinctis notitiis quod falsum est

134

dicendum est quod sicut una notitia sufficit quae sit distinctissime respectu cuius licet personae sicut credo quod erit fruitio beatifica et beatifica visio aliquin oporteret ibi plures beatitudines cognitivas ac fruitivas ponere si ad hoc quod personae secundum proprias personalitates distinctissime cognoscerentur et diligerentur oporteret haec habere respectu singulae singulam et distincta cognitionem a cognitione alterius persone quod non videtur concedendum et concedendum est ultra quod sicut iste unus actus quamlibet personam significat ita pro qualibet potest supponere cuius oppositum falso ymaginatur argumentum verum est tamen quod aliquis haberi potest conceptus compositus ibi et etiam in via qui pro una persona potest supponere non supponendo pro alia sicud spiratum genitum vel aliquis pro essentia qui non pro persona sicud iste res nec generans nec genita nec spirata ut prius dictum est

135

2m dubium est an conclusio principalis probari possit et per hoc quod intelligitur et non intelligitur videtur et non videtur fruetur et non fruitur sine contradictoria et ideo verficari non possint de eadem re videtur quod sit quia ex quo diffisivum est sustinere et salvare alia contradictoria verificari de eadem re et maxime dissonum naturali rationi et scandializare potest infideles numquam debet hoc concedi nisi ubi fides ad hoc compellit id est nisi hoc habeatur ex scriptura sacra vel ex determinatione ecclesiae vel evidenter ex talibus sequatur igitur hoc fieri debet de frui et intelligi

136

Contra quidem intelligi per contradictoria aut propositiones contradictoriae tales quarum si una sit vera reliqua est falsa et econtra et tales non obligat fides tenere quia oblivio huius rationalis non esset sed contra raitonem et in subversionem scandalosam fidei au intelligitur de contradictoriis in complexis citius sunt homo et non homo vel potius cuiusmodi sunt esse hominem et non esse hominem et si hoc cum fides talia contradictoria intelligat verificari de personis diversis in divinis sicut de essentia et persona non videtur quia alia debent ibi negare de talibus praecise quae fidei et scripturae non repugnant citius sunt intelligi et non intelligi et diligi et non diligi etc

137

Item ex quo contradictoria quaedam verificantur de paris vel de essentia et persona propositiones aliquas in quibus affirmatio et negatio probantur de essentia vel persona vel de distinctis personis non est ponendum nisi alia probatione probetur earum repungnantia ne ad hoc quod concedantur esse possibiles de potentia dei requiritur quod habeantur ex scriptura vel determinatione ecclesiae mediate vel immediate sed sufficit quod non appareat quare debeant repungnare dicere enim hoc propter naturam contradictionis cum alia concessa de personis et de persona et essentia aequaliter contradicant esset dare minima occasionem subvertendi fidem

138

praeterea determinatum est ab ecci?a ab deus est talis res de cuius diversis conceptibus verificantur affirmatio et negatio sicut quod pater generat et essentia non generat igitur in proposito ex hoc quod cognosci et non cognosci sunt contradictoria non sufficienter arguitur quin concedi possit de personis et de diversis conceptibus rei quae deus est

139

praeterea falsum est quin contradictoria vocando contradictoria affirmationem et negationem praedicentur vere de diversis conceptibus eiusdem rei ut in proposito exemplo igitur ad hoc quod tales concedantur posse verificari de potentia dei sufficit quod non appareat quia debent poni repugnare vel sufficit quod aliquem aliquae propositiones sint simul vere quae ita se habent inter se sicut ille de quibus est sermo sed sic est in proposito haec est contra okam et ideo concedit consequentiam

140

apparet mihi quod uterque deviat a veritate in parte ex primo argumento teneo hanc conclusionem quod nulla affirmatio et negatio concedi debet de diversis personis seu pro diversis personis nec pro essentia et persona nisi quae habentur isto modo ex fide id est ex scriptura vel determinatione ecclesiae nisi hoc sequatur evidenter ex talibus tamen hoc sustinere est multum difficile et contra naturale iudicium correspondens dispositionibus creaturam cum quia nullus debet respondet sibi ignotum vel dubium affirmare contradictoria autem quae divinis personis vel personae et essentiae non tribuuntur ex scriptura vel determinatione ecclesiae nec in quibus evidens ratio habetur quae nos circa hoc sufficienter dirigat dubium est et ignotum an ipsis conveniat maxime tum quaedam talia doceantur ipsis convenire et quaedam repungnare et ideo de ipsis quibus nulla tria certitudo habetur modo praedicto dubium potest esse rationabiliter cuilibet an sint de genere conventium vel de genere repugnantium

141

praeterea illa quae exprimentur in scriptura vel ex determinatione ecclesiae non ideo sunt vera quia exprimuntur sed ideo exprimuntur quia sunt vera et si non exprimerentur nihil minus essent vera quia locus ab auctoritate non tenet negative arguendo cum igitur constet talia prius fuisse vera quam expressa non oportebat omnia vera exprimi dubilie est de non expressis utrum sicut concedenda et propter hoc sicut non est dicendum quod sint vera nisi habeatur hoc ex scriptura ita nec est dicendum contrarium nisi appareat evidentia ad hoc dicendum alia quam ex hoc quod sint talia incomplexa contradictoria

142

3o dico quod nec in divinis nec in creaturis debent contradictoria huius verificari de eadem re quae non est signum sed singuilis nec pro eadem re tali quod non de eadem re patet quia res pro qua fit praedicatio non est subiectum propositionis sed signum illius nec pro eadem re quia hoc est oppositum primi principii de qulibet esse vel non esse etc ita de esse a et non esse a et de omnibus similibus sed de nullo eodem igitur de nulla eadem re ambo tamen quia inponere fidei tale inconveniens est exponere fidem derisioni omnium infidelium intelligentium et scandolose subversioni cum omnis evidentissime asserant illud principium verum esse cum quia illud esse non ponitur nisi in divinis secundum illos sed ibi evidenter patet quod dici non debeat ista absurditas igitur quia de nulla re in divinis verificantur contradictoria igitur de nulla vel pro nulla eadem re in divinis verificantur contradictoria contra patet de se probatio antecedentis quia dentur contradictoria illa utpote generare quod convenit patri et non generare quod verificatur de essentia probatio quia de nulla re divina verificantur contradictoria haec quia omnis res in divinis est deitas vel pater vel filius vel spiritus spiritus vel alia proprietas personalis sed pro nulla de istis verificantur contradictoria haec quia nec deitas generat vel non generat nec pater generat vel non generat et sic de aliis igitur etc

143

3o dico quod illa contradictoria et quoddam alia verificantur de eodem conceptu dei pro alio tamen et alio supponente quia de conceptu essentiae et de conceptu patris verificantur ita contradictoria sed idem est conceptus essentiae et patris ex priori articulo in praecedenti dubio igitur etc

144

Dices quod tunc primum principium falsum erit quia tunc dicit de nullo eodem ambo

145

dicendum quod non ad intellectum debitum de nullo id est de nulla eadem re mediate conceptu suo vel de nullo eodem conceptu pro eodem sed quin de eodem conceptu pro alio tamen et alio ambo negari tamen non debet circa deum cum quia contradictoria illa verificantur pro essentia et patre sed ex praedictis nullus est conceptus patris quin iste conceptus sit essentiae nec econtra igitur ista contradictoria verificantur deo eodem conceptu licet non pro eodem igitur hoc non est vitandum ac est homo animal non est homo et tamen utrobique idem aequivalenter subicitur licet non pro eodem igitur

146

ad rationem pro prima parte huius dubii dico quod conclusio negativa quam infert vera est sed affirmativa quae non probat sine evidentia alia infertur et praeter haec ratio inplicat falsum ut iam ostensum est scilicet quod fides contradictoria concedat ubi tamen de eadem re vel pro eadem re quod idem est ad mentem loquentis licet non ad proprietatem sermonis

147

ad primum in oppositum concedo quod ex hoc quod intelligi et non intelligi sunt contradictoria non possunt nec debent affirmari nec negari posse convenire patri et essentiae sed in dubio debet homo remanere nisi aliunde hoc pateat sed in proposito aliunde certificamur sicut patet ex ratione et auctoritatibus positis ad primam conclusionem primi articuli et scriptura igitur et ratio ad hoc necessitat tantumdem quod teneo sed non natural contradictionis absolute loquendo

148

ad 2m per idem et similiter ad 3m 4a ratio nimis concludit scilicet quod non solum non debent negari posse convenire sed et concedi cuius oppositum concedendum est Sed contradicta videtur quod contradictoria alia verificentur pro eodem omnino in divinis et per eadem re quia hoc dietas est pater haec deitas est non pater

149

dicendum quod ad hoc quod contradictoria haberentur quae verificarentur pro eodem oporteret negationem praecedere verum illo modo haec deitas est pater haec deitas non est pater quia sicut dicit quidem magister et mihi videtur probabiliter in hoc ad hoc quod haec sic congrua essentia est non pater et intelligibilis oportet quod negatio sic infinitans vel quod intelligatur praecedere verbum et si sic infinitans non sunt praedicata illa contradictoria sed pravatiae opposita et depraevatiae oppositis satis est possibile quod simul verificentur alia pro eodem in divinis quia essentia divina est nascibilitas et innascibilitas et si hoc sic verum sive non regula tamen aristoteles quod contradictoria non verificantur de eodem intelligi deo contradictoriis in quorum altero negatio praeponitur verbo sicud et ipsemet exprimit quod de quolibet esse vel non esse etc

150

3m dubium an ex hoc quod in divinis secundum principium anselmi omnia sunt unum ubi non obviaret relationis oppositio debeat dici contradictionem includere quod una persona intelligatur vel diligatur sine alia vel essentia sine persona videtur quod sic quia nullam aliam habemus a sanctis regulam quid intelligi debeat de omnibus in divinis et quid de uno ita quod non de alio nisi istam si ista frusteretur omnis ars nobis tollitur sed secundum hanc regulam cum relativa oppositio abstet de intellectu vel diligi nullo modo debet concedi esse possibile quod pater intelligatur essentia non intellecta vel econverso

151

Contra si ista ars sufficeret pater incarnaretur non igitur isto modo potest propositum sufficienter probari dicendum quod non quia regula illa non regulat nos immediate nisi circa essentia et personas ad intra quidem cui convenit ibidem et quid non ad intra ideo significanter dicit in divinis omnia sunt unum etc non autem regulat in positionibus sumptis ad extra nisi mediate vel remote et insufficienter sicud plane docet instantia de incarnatione filii sine patre nec tamen tollitur omnis ars probandi intentum quia ex evangelio et per artem in 2o articulo arguendo ad primam conclusionem primi articuli positam

152

ad primum argumentum principale antecedens negandum est et ad probationem dicendum quod antecedens falsum est

153

ad primam probationem posset supra ad 2am probationem dicendum quod assumit falsum de priori m?r prioritate communicatis solum licet de priori distincto respectu verum est sic non est sic hic 3a probatio assumit falsum ut patet prius

154

ad 2am rationem maior neganda est de illis quae non possunt seorsum movere active nec causare et sic est hic et ad probationem dicendum quod possunt distincte cognosci sed non seorsum esse

155

Ad 3m et 4m patet per prius dicta

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 12