Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Ordinatio

Liber 1

Collatio

Prologus

Quaestio 1 : Utrum, secundum quod tactum est in collatione, studium sacrae theologiae sit meritorium vitae aeternae.

Quaestio 2 : Utrum studium Sacrae Scripturae impositum alicui in foro poenitentiae pro omissione contraria sit meritorium.

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum pro studio sacrae theologiae ex caritate procedente debeatur pro mercede visio Dei et eius fruitio.

Quaestio 2 : Utrum fruitio beatifica differat ab ipsa anima.

Quaestio 3 : Utrum fruitio realiter distinguatur ab omni cognitione.

Quaestio 4 : Utrum fruitio realiter distinguatur a delectatione.

Quaestio 5 : Utrum generaliter omnis delectatio sit dilectio vel odium, seu volitio aut nolitio.

Quaestio 6 : Utrum voluntas necessario vel libere principiet actus suos.

Quaestio 7 : Utrum voluntas sola sit causa effectiva suae volitionis liberae supposita communi Dei influentia vel concausatione.

Quaestio 8 : Utrum voluntas possit simul et subito producere actum voluntarium meritorie et libere dilectionis.

Quaestio 9 : Utrum voluntas libere possit subito suspendere actum suum sive ab actu habito cessare.

Quaestio 10 : Utrum creatura rationalis clare videns Deum necessario diligat ipsum.

Quaestio 11 : Undecimo circa distinctionem primam quaero: Utrum solus Deus sit licite a creatura rationali ultimate fruibilis.

Quaestio 12 : Utrum haec sit possibilis: creatura rationalis fruitur una persona divina non fruendo alia.

Quaestio 13 : Utrum liceat filium Dei plus diligere vel frui eo quam patrem vel spiritum sanctum.

Quaestio 14 : Utrum fruitio beatifica sit actus intellectus.

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum in entibus sit tantum unus Deus.

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum mens humana sit imago trinitatis increatae sicut in rebus aliis factis propter hominem est vestigium eiusdem trinitatis.

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum a parte rei in divinis sit aliqua non-identitas inter naturam Dei et voluntatem divinam et ita de ceteris perfectionibus quae ponuntur in Deo vel Deus nec moveat quod pluraliter loquar antequam habeatur quod ibi sit pluralitas, sine enim hac improprietate loquendi non potest homo in hac materia leviter exprimere illud quod vellet.

Quaestio 2 : Utrum Deus sit realiter et per se primo modo sapiens vel intelligens et sic de similibus.

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis.

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum gratia seu caritas sit viatori necessaria ad salutem

Quaestio 2 : Utrum caritas seu gratia increata sine alio possit sufficere ad salutem

Quaestio 3 : Utrum de peccatore possit fieri non peccator et acceptus Deo sine tali habitu sibi infuso per gratiam increatam.

Quaestio 4 : Utrum caritas vel alia forma augmentabilis augmentetur per deminutionem contrarii sui.

Quaestio 5 : Utrum in augmentatione caritatis vel alterius formae gradus omnis praeexistens corrumpatur cum novus gradus inducitur ita videlicet intelligendo quod in omni instanti sit totaliter nova forma.

Quaestio 6 : Utrum omnis bonus motus voluntatis meritorie augmentatius caritatis ad quem homo tenetur debeat vel possit ex caritate procedere collata ex merito redemptoris.

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum Deus essentialiter unus sit personaliter trinus.

Quaestio 2 : Utrum Deus genuerit Deum

Quaestio 3 : Utrum aliqua sit certa regula vel ars per quam solvi possint communiter paralogismi facti et talibus similes circa materiam Trinitatis.

Quaestio 4 : Utrum divina essentia generet vel generetur.

Quaestio 5 : Utrum potentia generandi possit communicari filio in divinis.

Quaestio 6 : Utrum spiritus sanctus posset distingui a filio si non procederet ab eo.

Quaestio 7 : Utrum pater et filius sint unum principium spirans Spiritum Sanctum.

Quaestio 8 : Utrum personae divinae primo et adaequate distinguantur ab invicem semetipsis.

Quaestio 9 : Utrum omne idem patri sit omnibus modis idem patri.

Liber 2

Quaestio 1 : Utrum creatura rationalis meritorie serviendo Deo proficiat ad augmentum gratiae seu caritatis, sine omni novo addito gratiae praecedenti.

Quaestio 2 : Utrum profectus vel augmentum gratiae fiat per compositionem gratiae novae cum gratia praecedenti.

Quaestio 3 : Utrum creatura rationalis habens gratiam possit mereri suam gratiam augmentari.

Quaestio 4 : Utrum viator operibus meritoriis insistendo ex hiis carior Deo fiat.

Quaestio 5 : Utrum praesupposita gratia baptismali viator per merita sua possit pertingere ad gratiam maximam viae sibi possibilem.

Quaestio 6 : Utrum viator existens in gratia ultra omnem gratiam habitam vel habendam possit proficere ad maiorem per instantaneas causationes actuum volendi omnia pro futuro peccata venialia devirare.

Quaestio 7 : Utrum Deus possit creare finitam caritatem aliquam qua non possit creare maiorem vel aliquam aliam ita magnam secundum extensionem quod non possit maiorem illa producere, et sic de similibus.

Quaestio 8 : Utrum secundum proportionem caritatis viae succedat pro praemio proportionaliter magnitudo gloriae.

Quaestio 9 : Utrum, scilicet propter demerita, minuatur.

Quaestio 10 : Utrum caritas decrescat ad decrementum cupiditatis.

Liber 3

Quaestio 1 : Utrum anima Christi habuerit et habeat sapientiam aequalem Deo.

Quaestio 2 : Utrum ipsum verbum Dei sit sibi ipsi quamvis non animae sibi unitae scientia futurorum contingentium.

Quaestio 3 : Utrum cum determinata verbi praescientia stet quod futura praescita sint ad utrumlibet contingentia.

Quaestio 4 : Utrum anima Christi vel angeli sciant futura aliqua contingentia per revelationem sibi possibilem fieri ab ipso verbo vel etiam scire possint.

Quaestio 5 : Utrum alicuius contingentis futuri absoluta revelatio sequens tollat contingentiam.

Quaestio 6 : Utrum Deus vel verbum Dei existenti in gratia possit revelare quod talis finaliter sit damnandus.

Quaestio 7 : Utrum animae Christi vel angelo beato possit in verbo revelari aeternitas suae beatitudinis.

Quaestio 8 : Utrum Gabrieli potuerit in verbo verbi incarnatio revelari.

Quaestio 9 : Utrum per revelationes possibiles fieri in verbo posset aliquis sufficienter dirigi in volendis.

Quaestio 10 : Utrum anima Christi in verbo Dei cui unitur distincte videre valeat infinita.

Quaestio 11 : Utrum anima Christi possit in verbo cui unitur distincte cognoscere minimas partium sibi inhaerentium vel minimas particulas corporis quod informat.

Quaestio 12 : Utrum per unionem ad verbum ipsa sit omnipotens.

Liber 4

Quaestio 1 : Utrum aliqua creatura possit in effectum sacramenti praecise productibilem per creationem. Et hoc est expressius quaerere: Utrum aliqua creatura possit creare caritatem vel gratiam vel aliam creaturam.

Quaestio 2 : Utrum posse creare gratiam vel aliquid aliud repugnet propter virtutis activae insufficientiam cuilibet creaturae.

Quaestio 3 : Utrum omni rite suscipienti sacramentum baptismi vel confirmationis conferatur gratia salutaris.

Quaestio 4 : Utrum corpus Christi realiter sub speciebus quae fuerunt panis et vini contineatur.

Quaestio 5 : Utrum quantitas terminata panis consecrandi sit aliqua vera res extra animam distincta realiter a substantia et qualitate cuius est.

Quaestio 6 : Utrum sacramentum poenitentiae sit necessarium ad delendum peccatum mortale post baptismum commissum.

Quaestio 7 : Utrum actus paenitentiae requisitus ad deletionem culpae mortalis sit meritorius vitae aeternae.

Quaestio 8 : Utrum quilibet qui commisit peccatum mortale teneatur secundum legem Dei communem de illo conteri.

Quaestio 9 : Utrum vera poenitentia sit formaliter vel virtualiter velle cavere peccatum quodlibet in futuro.

Quaestio 10 : Utrum ille qui peccaverit mortaliter in opere exteriori teneatur plus poenitere de opere exteriori et interiori simul quam de interiori solo.

Quaestio 11 : Utrum aliqua poena infernalis possit esse insensibilis in damnato.

Quaestio 12 : Utrum sit maxima gloria possibilis in beato.

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 5

1

Quinto quaero circa distinctionem primam secundi et principium 4ti utrum supposito gratia baptismali viator per merita sua possit pertingere ad maximam gratiam viae sibi possibilem

2

in ista quaestione primo repetam positionem et positionis meae primae lectionis primi libri rationes et cum argumentis trium sociorum in contrarium scilicet carmelite skelton et grafton

3

2o reducam rationem positionis meae contra duos primos socios et incidenter contra 4m dicentem quod nullus auget meritum vel gratiam nisi per opera supererogationis et sc?enmi?tis

4

3o ponam contra me memoria alia quae possunt fieri pro socio isto ultimo et media quaedam secundi similiter contra me licet ipsemet ad illa respondit et ponam responsionem quam de ea concepi in sua prima lectione 4o arguam contra illam responsionem 5o respondebo argumentis 3ii articuli 6o respondebo ad argumenta primorum duorum sociorum principalia 7o reducam alia argumenta contra me quae scripsit contra rationem meae primae lectionis et solvam illa ergo respondebo argumentis principibus articuli primi 3ii socii contra me

5

Quantum ad primum istorum tenui in prima lectione quod non cum propter decretalem 7 contra begardos capitulo de haereticis ubi contra eos dampnatur contrarium cum quia creatura quantumcumque conservaretur a deo diu et mereretur quantum posset mediate gratia numquam posset tantum mereri quin deus pro omni merito posset dare ulterius praemium patriae et ulteriorem gratiam viae vel meliorem et sufficientius vel per augmentum praemii vel per novum praemium aliter non expendiret tali quoad augmentum praemii merendum ulterius vivere sed magis mori

6

Sed contra illud argumentum est per socios diversos primus arguit primo sic tu probas quod ultra omnem beatitudinem est alia melioris speciei possibilis per exemplum sicut omni creatura substantiali substali possibili est melior possibilis si hoc ergo deus potest facere aliquod corpus quod ita excederet universum corporeum iam factum et ita dominaretur super ipsum quod ad omnem actionem sicut sol iste excedit aerem consequens falsum ergo antecedens consequentiam probatur quia aut sol excedit aerem et dominatur super ipsum finite vel infinite quod infinite excedat ipsum tu ipse non dabis si finite solum ergo cum contingat ascendere quantum deo placuerit in creaturis sensibus continget aliquod corpus posset fieri a deo quod secundum istam certam proportionem excedet caelum et totum universum illud corporeum sicut sol aerem quaecumque proportio certa ista fuerit et sic illud corpus sic excedens universum a tunc a quo ad omnem actionem ita poterit super totum universum illud corporeum sicut sol super aerem sed falsitas consequentis huius et primi sic patet quia tunc a posset transferre movendo circulariter illud caelum ab oriente in occidentem subito sicut aer subito illuminatur a sole sed hoc falsum esse notum est

7

Item consequens illatum quod a ita dominetur super istud universum quo ad omnem actionem sicut sol super aerem includit contradictionem quia ubicumque est resistentia per qualitatem contrariam vel alias ibi virtus finita non superat reisistentiam illam in instanti nec subito sed fit esset in proposito de illo universo respectu a ergo non subito potest super ipsum quo ad omnem actionem et tamen poterit subito super ipsum si a ista excedit illud sicut sol aerem istum ergo utrumque contradictorum sequitur quod erat probandum

8

2o arguit socius ille sic si omni beatitudine danda potest deus facere in anima sortes beatitudinem duplo meliorem secundum speciem recipiendo semper aequalitatem gradualem utrobique cum inter primam beatitudinem dandam et ipsam anima sic certa proportio secundum perfectionem ista quod ipsa anima inquam recipitur non excedat illam beatitudinem dandam infinite sequitur quod deus poterit in ista anima causare beatitudinem ipsa anima perfectiorem et pari ratione diceretur de virtute alia possibili a deo causari in tali homine immo poterit tunc dari per deum aliqua virtus in isto homine a qua potest procedere opere excedens valorem totius humanae naturae et poterit homo mediante ista facere tantum bonum sicut fecit deus creando hominem nec videretur tunc quin posset deus animae christi vel alteri animae communicare potentiam faciendi omnia sicut scientiam omnium contra magistrum distinctione 14 3ii libri

9

/ 3o arguebat iste sic quia ego posui quod non es aliqua optima gratia vel beatitudo quam anima potest recipere quia tunc si ultra conservaretur in statu viae ut faceret plura bona qualia prius ex caritate deus non posset eam pro illis proprio praemio eam praemiare et eodem modo argui potest de gratia viae quod non sit dare optimam

10

Contra hoc arguit iste quia ut dicit magister libro 3 distinctione 13 christus tantum meruit in primo instanti conceptionis secundum animam sicut post passionem et mortem quantum ad vim merendi etc et habuit maximam gratiam viae anima christi in conceptione nec crevit sibi caritas per aliquid quod postea fecit vel voluit sed hoc non videtur rationale si alius potest proficere quantumcumque viveret sine statu quid enim esset in tam quod christus non profecisset in gratia vel quia habuit infinitam vel si finitam tantam ista quod non potuit recipere maiorem vel quia in principio meruit quantum mereri potuit et non invenietur causa diversitatis vera et rationabilis ut videtur

11

Ad argumentum meum si aliquis ahberet maximam quam deus posset in eo facere deus non posset eum praemiare etc Respondet iste quod secundum antiquam quandam opinionem magnitudo meriti non attenderetur ex tempore vel multitudine numerali actuum similium sed potius ex radice meriti quae est caritas unde si duo essent aequales in caritate et unus eorum faceret plura bona facta et alius similia pauciora cum ex aequali caritate qui plura faceret non plus mereretur quam qui pauciora ceteris paribus et hinc est quod quia christus in conceptione ex tanta caritate meruit sicut post moriendo vel patiendo ideo tantum meruit in principio sicut post nec sequitur quod in vanum laboraret ultra qui pertingeret ad maximum talem gradum in eo receptibilem pro eo quod nullum praemium ex hoc sibi acresceret ut videetur posset argui contra istam responsionem quia secundum beatum gregorium in omelia pontis amor non est otiosus operatur enim magna si est in vero operari rennuit amor non est et nisi operaretur etiam peccaret et per consequens non in vanum operatur quia operando praeservat se a culpa haec iste contra me

12

Similiter alius socius ac subtilis magister arguit contra me penitus quantum mihi videtur in eisdem principiis cum dicto socio sic si circumstantiis vel iteratio similium actuum faciat ad augmentum meriti ceteris omnibus paribus tunc si deus semper conservaret viatorem aliquem talis posset similia penitus agendo vel actum meritorium continuando plus et semper plus mereri sine termino aliquo finali consequens falsum quia tunc vel sequitur quod capacitas talis animae respectu gratiae et beatitudinis esset infinita vel quod deus posset augere meritum istius sine fine procedendo ultra quodlibet dandum stante eadem finita eius capacitate quorum neutrorum videtur verum

13

Sed huic respondendo in prima mea lectione quod stante eadem finita capacitate posset deus ultra omnem gratiam huic animae collatam maiorem vel meliorem conferre et similiter de beatitudine et quod ita fieret de lege omni si homo a deo in statu merendi noviter seu meritorie operandi seu viatoris conservaretur et sine statu similia opera innovaret Similiter recitat ille quod dixerim quod christus secundum animam potuisset de dei potentia absoluta vel si deo placuisset plus meruisse et deus plus de gratia fecisse sibi quam fecerit vel gratiam secundum speciem meliorem tantam tamen in sua specie nobiliori potuisset contulisse quae non videntur bene sonare ait iste et exemplum inquit posui et in hoc bene dicit de vasae quod idem existens posset secundum eandem capacitatem quae est ipsummet vas vel eius quidditas taliter figurata ultra omne receptum aliud aeque magnum per miraculum recipere quia quo per miraculum possunt per deum duo corpora simul fieri in eodem loco adaequato vel etiam sine miraculo posset locus corporis alicuius minus nobilis recipere corpus aliquod duplo nobilius sit factibile a deo

14

Sed contra istud exemplum arguitur primo sic quia quaerit a me unde vas dicitur capax tanti vel plurimis vel quia potest tantum corpus recipere secundum extentionem et hoc manente eius extensione et non extensius manente extensione illius corruptibilis corporis et si sic intelligam tunc manente vasae inaequali extensione praecise ut prius per nullam personam potest recipere maius corpus remanente quod sit extensius quam illud vas unde si debet illud vas per quantumcumque potentiam extensius aliquid recipere oportebit augeri eius capacitatem ergo si sic intelligam et si exemplum sit ad propositum si anima alicuius repletur caritate deus non potest in illa anima augere caritatem nisi augendo illius animae capacitatem si vero non sit sed penes multitudinem simul receptibilium debeat attendi animae capacitas maior vel minor ita quod dici debeat tantae capacitatis quia potest tantam vel tantam multitudinem per miraculum vel etiam sine miraculo contingere si haec sic praecisa causa et in causis praecisis posita causa ponitur effectus et econtra sequitur quod si anima repleta caritate vel vas repletum liquore potest simul plura recipere quam prius quod augebitur eius capacitas et ita non poterit plus recipere quam prius per quantumcumque potentiam nisi eius capacitas augeatur etiam hoc

15

adhuc arguit iste per rationem capio inquid duas virtutes visivas respectu solis quarum una sit fortis ad clare videndum solem et alia infirma q caecutiens prima habet claram visionem solis de secunda infirma et debili quaero an possit stante sua infirmitate habere ita claram visionem solis sicut alia et tunc sequitur quod deus posset facere caecum vel caecitatem stante sua caecitate ita clare videre sicut habentem oculos sanissimos aut secundo dicetur quod virtus illa caecutiens et debilis non poterit stante sua infirmate habere visione ita claram sicut alius sanis et quia tunc sua mihi trinitas est in causa huius impossibile oportet quod sanetur eius infirmitas ad hoc quod possit habere visionem aequalem alteri et per consequens quod sua capacitas augeatur quia infirmitate illius debilis virtutis sanari est ipsam fieri capaciorem

16

2o principaliter arguitur quod illud quod dixi ut inponit de christo quod ille in principio conceptionis habuit summum meritum quod ad se et summam gratiam quam unquam quo ad animam et beatitudinem etiam animae et cum hoc simul quod si unus alius purus viator conservaretur in caritate quod sit conservatus innovaret libere propter deum bona opera ita diu posset sic conservari quod haberet tantam gratiam creatam vel ita bonam vel meliorem qualem nunc vel tunc sic illa quae tamquam creat qualitas perficit animam christi sicut accidens subiectum suum

17

Sed contra inquid magnum est tollere christo quin omnia bona quae fecit interius volendo et exterius operando fecerit ad crementum meriti sui per se si in uno alio habente tantam caritatem vel gratiam et ulterius bene operandi daretur maior gratia vel melior seu perfectioris speciei in gradu excedente secundum perfectionem concedat ergo inquid contra me istam praerogationem christo pro suis 3o annis quam aliis viatoribus dato quod per miraculosam conservationem viverent ulterius et frequenter ex caritate viatores existentes bene operarentur post quam eos contingeret merendo ad illum gradum gratiae pervenisse quam praerogativam sibi non dedi cum dixerim ut recitat quod christus totum suum meritum quo ad quantitatem meriti pro se ipso habuerit secundum magistrum et gregorium in primo instant suae conceptionis

18

3o principaliter argui quod incipiendo in illud quod vitare conabar quia nisi detur hoc quod ultra omnem gratiam vel gloriam per modum qualitatis inhaerentem animae sicut accidens suo subiecto possit sibi deus melius praemium vel maius conferre sequitur quod quis perveniret ad gratiam cui respondetur maximum illud praemium si detur status ad maximum deus non posset tale ulterius noviter et distincto praemio praemiate quantum iste posset meritorie et quotiens ex habita caritate bene operari quod erat mihi inconveniens quia per illam maximam gratiam ista laudabilia vel laudabiliora redduntur nova opera bona aequalia prioribus sicud priora similia per gratiam minorem verum est quod hoc argumentum ponderavi praecise propter decretalem 7 quae dampnat pro errore quod aliquis in via possit venire ad maximam gratiam ita quod ulterius non posset magis proficere quando pertingeret ad illam et quia non minus possunt in anima simul recipi duae gratiae et gratia per consequens ex illis composita per miraculum quarum utraque circumstanta reliqua replet illam quam duo corpora per miraculum simul in eodem vasae vel loco quorum utrumque reliquo amoto repleret ipsum

19

Et 4o quia omni corrollarie tantae extentionis quod sufficit replere locum vel vas datum posset facere deus corpus duplo melius aequali tamen extensionis quare ergo non proportionaliter in proposito de gratia vel beatitudine tantae lati?is quanta posset repleri ipsa naturalis capacitas animae

20

Ista 4or argumenta tunc feci quorum nullum solvit magister ille implicans contra me et si non vult saltem rationi respondere respondeat decretali verum est quod ibi potest dicere quod decretalis loquitur de viventibus secundum communem dei ordinationem sed per hoc nullum respondetur ex responsionibus illis 3us multiplicare enim inconveniens contra veritatem ab ecclesia determinatam non est solvere

21

Contra ergo primum istorum mediorum non solvens sed arguens infert primo quod habeam concedere illud ad quod sicut ad inconveniens deducebatur primo quod habeo dicere ut videtur quod deus non potuit christum praemisi praemiasse ad condignum de sua potentia ordinata quia in primo instanti totum meruit quod patuit unquam mereri secundum potentiam ordinatam

22

Et iterum propter aliud sequitur quod eus non potuisset illum de condigno praemiasse quia dato quod deus sibi concederet illud quod concedit alteri quod scilicet operatio eius nova acceptaretur ad novum et distinctum praedicamentum sicut concedo in aliis tunc sua operatio quae in primo instanti fuit meritoria distincti ac proprii praemii tanti praemii esset meritoria pro quolibet instanti sequenti quo maneret et per consequens cum in tempore tanto sint instantia infinita in fine temporis dandi deberetur sibi praemium infinitum infinitum autem praemium non potest sibi deus conferre ergo habeo dicere ut videtur sibi quod deus non potuisset animae christi vel alteri cum illud medium utrobique aeque valeat sufficiens praemium secundum legem ordinatam nec etiam secundum absolutum suis meritis de lege ordinata possibilibus contulisse quod ego habeo pro inconvenienti ergo incido in illud quod volueram evitasse

23

item alius socius in principio lectionis suae biblicae arguit contra me primo contra illud quod dixeram quod anima repleta cognitione una alicuius speciei respectu alicuius obiecti potest ista stante recipere cognitionem alterius speciei ut pote si cognosceret rem aliquam in proprio genere posset cum cognitione tali ipsam replente aliam rem cognoscere in verbo sicut lac quantumcumque esset album non obstante quin possit esse dulce album humidum grave etc et sic de qualitatibus aliis alterius speciei

24

Contra illa quae sunt alterius rationis minus compatiuntur se quam illam quae sunt eiusdem rationis unde 7 ethicorum capitulo ultimo de lecto expellit omnem tristitiam non solum contrariam sed contingentem

25

3o arguitur contra illud quod dixi vas miraculose et non naturaliter simul cum b non corpore ipsum replente posse aliud aequale priori capere et 3m et 4m

26

Contra inquid nullum penitus est miraculum ex parte pixidis in altari quae continet totum corpus christi sed solum ex parte contenti ergo similiter in proposito

27

Praeterea contra illd quod dixi quod deus non tantum praemiavit animam christi in principio quantum potuisset contra sic praemiavit deus istam animam quod verbum ipsum fuit illi animae cognitio beatifica et fruitio ac beatifica dilectio et per consequens contulit sibi tantam ac talem beatitudinem quanta et quali ipse deus beatus est et maius praemium sibi conferre non potuit ergo tantum praemiavit a principio quantum potuit quod autem verbum ipsum fuerit animae christi cognitio et pari ratione fruitio arguitur per hoc quod secundum magistrum anima christi cognoscit omnia quae et verbum sed hoc non esset verum nisi verbum esset illi animae cognitio

28

Contra primos duos socios et similiter contra istum 3m saltem de aliis animabus verbo non unitis stant 4or media prius tacta et specialiter contra illum quia dato quod verbum sit eius cognitio et praemium quod non credo nisi de praemio obiectivo tamen cum ipsa sit natura eiusdem speciei hoc non obstante cum aliis animabus ipsa poterit perfici similibus accidentibus quibus et aliae et illis vel per ista praemiari formaliter et stabit tunc contra ipsum plenarie eadem difficultas et inter omnia ista pondero praecise decretalem et quod deus non posset talem animam ita sufficienter ad sua merita praemiare sicut facit de communi lege petrum et alios

29

sed huic rationi respondetur supra per ipsum socium quod multiplicatio similium actuum bonorum non facit ad augmentum gratiae vel praemii sed magnitudo praemii debiti attendenda est penes radicem caritatis ex qua proveniunt bona opera multa vel pauca

30

In idem m intellexi concordat secundus socius ponens quod si tota sint paria non augmentatur gratia vel praemium per sola similia opera in qualitate vel quantitate sed per meliora et intensiora velle vel melius circumstantia et ad hoc non eum praecise quod christus non meruit sibi post primum instans cuius non potest assignari ratio alia nisi quod numquam post habuit meliora vel ferventiora bona velle quam tunc neque melius circumstantionata

31

Sed contra istam responsionem arguo primo sic si per opera omnino similia et aequalia aut velle non augmentatur gratia aut caritas nec per consequens aequalis gloria sequitur quod sine fructu iterantur praecise similia et quod tantum expendiret homini dormire sicut praecise similia iterare et tunc inutile esset homini ex aequali praecise devotione ut omni die veneris in pane et aqua ieui?re et hoc velle vel saepe ex aequali amore dei aut terminore aequali per omnia temptatione cra?n aequali vel dyabolice suggestioni resistere consequentia patet quia secundum istos nihil boni meretur talis per 2m actum et posteriores omnino aequales primo et tunc sequitur quod omni homini qui numquam fluentius operabatur quam iam fecit expediret tantum statim post primum actum tolli de in 4o sicut mille annis semper vivere et tottidie sola similia replicare et ista doctrina esset nulli dubium si crederetur esse vera a b omnis operius retractiva

32

Nec sufficit mihi respondere quod inpossibile est frequentare omnia opera consimilia immo redderentur ex circumstantia alia meliora opera sequentia quam priora illud enim enim mirabiliter iuvaret argumentum meum quia argumentum meum procedit quod ad nullum unquam maximum gradum meriti secundum intentionem poterit esse stat quod sunt concedere habet responsio talis

33

item ex hoc sequitur quod si quis staret tota die ante praedicandum occupatus in dicendo ista devote sicut sciret sua pater noster vel in contemplatione et de non commune circa deum et deum propter passionem in aequali fervore omnino occupatus si semel evocareretur ad extrinseca superflue et inutiliter rediret in id ipsum quod non videtur aliquatenus concedendum

34

Et illud potest confirmari quia aut deberetur sibia liquid pro repetitione actus similis priori vel non si nihil patet consequentia facta esse bona si aliquid vel ergo praecise temporale et tunc esset repetitio istius in infinitum minoris valoris sibi quam actus primus si aeternum hoc est intentum quod actus omnino similis secundus vel 3us est augmentativus praemii aeterni et per consequens gratiae qu?a praemium debitum semper in quolibet proportionaliter gratiae suae secundum augustinum in enchiridion prope finem

35

Item tunc sequitur quod si quis eliceret tunc actum aliquem alicuius speciei cum optimis circumstantiis sibi possibilibus prima vice vel Xma vice quam haberet actum talem postea eliceret consimilem tum circumstantiis minus nobilibus vel actum remissiorem cum circumstantiis consimilibus frustra faceret hoc quia nihil sibi deberetur secundum istam responsionem neque in via neque in patria pro eisdem

36

Praeterea tunc sequitur quod si aliquis habens in centuplo minorem gratiam quam sortes in hoc instanti primo habeat aliquem actum bonum et meritorium et sortes causet in se voluntarie non primo sed vice centesima actum eiusdem speciei contuplum plus merebitur iste quam sortes quod est omnino contra rationem cum sortes operetur nunc ex circumstantia centuplo meliore et circumstantia temporis sola sicut nec addit ad valorem actus 2i ita nec est rationabile quod aliquid subtrahat ab eodem ergo quod sortes saepe habuerit actum consimilem non facit quod actus quem nunc habet minus ei valeat quam alias valuisset

37

dicetur forte ad omnia haec quod non frustra operatur talis 2a vice et deinceps actum omnino aequalem sed meretur per istum praemium aeternum idem quod prius quia sicut fecit christus quia multiplicius meruit illud quod meruerat prima vice

38

// Sed contra hoc stat quod nihil penitus accrescit sibi ex hoc quod secunda vitae et deinceps in infinitum aequaliter operatur per omnia sicut prius et ita sequitur quod tantum valeret homini vivere bene in ultimo die vel anno vitae suae sicut a pueritia sic vixisse quia mirabiliter si audirent peccatores tarde facerent conversionem a mal ad bonum et praesentiam serotinam ex spirito carent et vitae innocentiam et operum iustitiam different in tempora quia ita bonum esset eis si deberent statim morum sicut si per infinita tempora praecise consimilia frequentarent quod videtur magnum inconveniens

39

Sed huic forte diceretur quod haec conclusio est doctrina christi matthaeus 2o ubi habetur quod qui citra horam XI venerant acceperunt singulos denarios venientes autem prima hora arbitrati sunt quod plus essent acceptitur glossa id est digniorem locum in caelo acceperunt autem et ipsi singulos d et numerabant dicentes hii no una hora fe et pa illos nobis fecenti qui por pondi et estus sed hic non voluit christus docere quia secundum glossam licet sint aequales novissimi primis in hoc quod omnis acceperunt idem caelum tum stella differunt a stella in claritate et alibi "In domo patris mei mansiones multae sunt"

40

Sed aliter respondet socius prius quod non sequitur quod frustra iterantur opera similia quia nisi ita faceret peccaret non est autem inutile homini vitare peccatum dato quod per hoc non crescat sibi meritum vel praemium et secundum eum haec est responsio doctoris unius antiqui

41

Sed contra hoc est quod praecepta affirmativa non obligant ad semper ergo licet haec responsio colorem habeat quod haec iteratio operum similium non sit in utilis quando homo obligatur ad eam ex praecepto tamen non vitat quin saepius talia iterare quam praeceptum obligat sic inutile

42

dices non sequitur quia homo non potest diu esse otiosus mente et corpore et ideo nisi bene ageret disparate saltem peccaret quia multa mala docuit otiositas etiam si bona faciat similia quando non tenetur bene occupatur saltem quo ad hoc quod interim cauet mala disparata

43

Sed haec responsio non satisfacit quoniam eundo praecise ad hanc eam et quod pro talibus consimilibus operibus non accrescet gratia nec gloria sed solum vitatio peccatorum disparatorum tantumdem valeret homini quanod non obligatur ad exsecutionem praeceptorum ludere ad taxillos vel ad statarium ubi valde occupatur cor hominis ne vagetur circa materias peccatorum sicut in interando opera praeceptorum vel etiam consiliorum et certe haec non videntur dicenda et quod allegat ille socius antiquam opinionem verum est quod haec opinio tenetur in altissiodorensis libro 3 capitulo 194 et capitulo 193 et alii tenent idem sequentes forte eum

44

Sed alius doctor certe cui non minus credo nec minus creditur in hac universitate sunt bic quod non videtur opinio esse sana

45

Praeterea iste non videretur pius nec rationabiliter benignus dominus qui executionem mandati a servo suo novam nollet proprio praemio novo praemiare et tamen omnem eius omissionem vellet ad distinctum semper demeritum et supplicium inputare sed deus est dominus benignus ergo non est verisimile quod omissionem boni operis praecepti quando quis ex praecepto obligatur exequi inputaret ad novum demeritum vel propriam ponam et tum obedientiam et executionem debitam praecepti nec ad novam gratiam nec ad distinctam gloriam acceptaret sua enim ut videtur curialissima liberalitas haec non sunt

46

Et haec confirmatio quia melior est obedientia quam victi?a et ascultare magis quam offerre ad ipse arietum id est R? 15 et haec ratio confirmata per scripturam sufficienter videetur improbare conclusionem cuiusdam magistri dicentis quod per sola opera super erogionis meretur quis augmentum praemii et gratiae licet etiam ista sit opinio alter libro 3 capitulo 17

47

Praeterea ista via tollit omne meritum christi quia factum suum fuit opus praecepti et necessitatis praecepti quia dicit scriptura quod factus est obediens usque ad mortem et necessitatis quia ista anima et humanitas tenebatur de necessitate salutis praeponere salutem mundi et totius multitudinis proximorum saluti corporali proprie ergo cum scivit quod nullus proximus salvaretur nisi ipse morietur de necessitate salutis mori tenebatur nam q scelus ydolatriae est secundum scripturam nolle acquiescere et quod accepi de obedientia patet per magistrum libro 3 distinctione 18 capitulo 2 ubi dicit meruit ergo a conceptione etc per quid per obedientiam et voluntatem perfectam quam non tunc primum habuit nec maiorem cum pati cepit et mori obediens enim perfecte et bonus extitit secundum hominem ex quo fuit homo

48

praeterea deus tunc multum nocuisset hominibus dando omnis praecepta quia stantibus praeceptis multa bona opera sunt necessitatis quae praeceptis subtractis essent solummodo vociva et supererogationis consequens est contra sanctos etc

49

Et prima arguo contra illam rationem simul et contra priores

50

5o principaliter contra responsionem superius datam sic pluribus malis operibus similibus omnino in habitis per praeceptum meretur homo maiorem penam quam uno illorum quoniam pro quolibet tali malo opere contra praeceptum dei quantumcumque opere simili praecedente punietur homo pena propria si dampnabitur dicere enim oppositum esset dare audaciam minima illi qui semel est fornicatus iterum fornicandi et qui semel eset adulteratus vel homicidium semel commisisset et sic de similibus innumerabilia omnino consimilia facinora repotendi ergo cum pia dei iustitia et summa eius benignitas erga electos non vidatur pronior ad puniendum malos pro malis operibus omnino consimilibus quid ad praemiandum bonos pro consimilibus bonis ex caritate provenientibus videtur quod homo totiens quotiens facit opus consimile ad quod tenetur et quando tenetur ex praecepto totiens distinctam gratiam in via et etiam distinctam mereatur parte aeternae beatitudinis pro futuro

51

Sed huic respondetur forte per magistrum de quo supra quod primum assumptum est verum mnon quia dicit quod operans omnino consimilia mala ita quod malitia vel conceptus non crescat in voluntate tantam poenam essentialem et aequae intensam merebatur per primum peccatum sicut per omnia alia sequentia similia verumptamen pluribus modis et pluribus oblationoibus obligat se talis persequentia opera consimilia ad illam poenam

52

Sed contra istam responsionem stat praetacta probatio assumpti iam negati quod scilicet hoc esset hortatio peccatoribus sua scelera iterandi

53

Praeterea licet iste respondeat consequenter illud tamen quod dat in hoc puncto quod videlicet multiplicatio malorum operum consimilium non faciat ad augmentum poenae pro sui inconvenientia vitat doctor ille cuius tenet conclusionem de multiplicatione bonorum operum omnino consimilium sicut patet per capitulum 194 3ii libri sui ergo non est verisimile quod hoc sit dandum

54

Praeterea si talis per opera mala consimilia obliget se pluribus obligationibus ad eandem poenitentiam cum in poenitentia et conversione peccatoris non laxetur debitum poenae ex toto sed commutatur ei poena aeterna in temporalem videtur quod ipse remaneat obligatus tot obligationibus ad solvendam ponam temporalem debitam primo istorum ipsum malorum et non ad maiorem poenam temporalem in purgatorio vel hic redimenda quam si semel tantum omnino consimiliter deliquisset vel da quod non et sequitur quod sicut hic dbebatur maior poena pro pluribus talibus operibus quam pro uno consimiliter erit de bonis operibus multiplicis vel dissimiliter et tunc minus pie se habebit deus ad bonos quam severe ad malos quod non videtur consequens primo illatum non videtur verum quod enim talis penitus non tot obligationibus obligatur ad poenam istam temporalem solvendam quia si sic sic ergo quod vix poena X amorum quantum sufficit sua fragilitas percare sufficiat ad redimendam poenam sibi debitam corporalem in purgatorio si solum semel sic deliquisset et sic quod mille vitibus aeque per omnia sic peccaverit iste per suos X annos non redimeret nisi unam obligationem ut videtur ergo ad hoc post poenitentiam de tenem remaneret obligatus ad poenam eandem ut videtur 999 obligationibus quarum nullam redimeret nisi alio decimo et sic frustra inchoaret aliam de illis praemiis nis posset omnes obligationes redimere quia quamvis earum remanente contra istam nihilominus solum poenam

55

Item pro peccato veniali post mortale punietur ergo si non pro mortali simili tunc plus puniret deus pro veniali sequenti quam pro mortali

56

6o principaliter reduco contra primam responsionem duorum primorum sociorum et probo quod in viatore communi habente a primitia caritatem continue crescat in eo caritas per iterationem operum successivam praecise aequalium et quod ita foret nisi alia detur Respondeo quantumcumque vita eius protenderetur vel saltem usque ad gratiam summam sibi possibilem contra decretalem

57

Istud arguo sic iste baptizatus infans cum primo explet praeceptum dei ex libero arbitrio et ex gratia ista sibi collata in baptismo meretur secundum veritatem et secundum istos praemium distinctum et novum sibi reddiderim pro isto bono opere ergo meritorie per illud bonum opus crescit caritas vel fit ipse carior et gratiosior deo quia gratiae crementum semper proportionaliter currit ad crementum praemii debiti et si ipse est magis gratiosus quam ante ergo si opus aequalis intensionis melius circumstantibitur quam primum quia procedet a maiori gratia et per consequens cum cetera sint paria opus illud est melius quia magnitudo meriti secundum unum istorum attenditur penes radicem caritatis a qua procedit et haec radix est maior ergo secundum eum est opus magis meritorium quam praecedens secundum alium istorum opus melius circumstantionatum facit ad augmentum gratiae et praemii sed illud 2m opus est melius circumstantionatum quam primum cum a maiori gratia procedat ergo facit ad augmentum gratiae ergo facto secundo tali opere crescit sua gratia et est maior quam erat gratia sua prima a qua processit 2m opus ergo in ratione 3m opus aeque intensum factum post augmentum gratiae per secundum erit melius quam 2m et sic in infinitum ergo vel non erit dare maximam in eo factibilem vel saltem non optimam quod erat conclusio mea vel si sic primum opus ab ista procedens procedit a maiori gratia et melius circumstantiatur quam unquam actus aliquis aequalis praecedens et tamen non facit ad augmentum gratiae vel meriti contra data ab istis sociis

58

Et praeterea hic erit plane contra decretalem superius allegatam

59

Sed forte dicetur quod cetera non sunt hic paria quia non est aequalis conatus quia si aequaliter conaretur post augmentum primum gratiae sicut prius haberet actum intensiorem per actionem gradus gratiae priori superadditi si sic dicatur habeo propositum ad hoc quod si talis conservaretur in esse miraculose in statu merendi non esset dare summum gratiae ad quam posset pertingere quia tunc in primo opere bono progreditate a gratia baptismali augeretur sibi gratia secundo data ergo 2a vite si apponent conatum aequalem sicut ante cum tunc habeat gratiam quae cooperetur novam vel maiorem quam prius sequitur quod habebit actum perfectiorem et intensiorem et a maiori gratia procederet quam procderet primus actus qui et erat secundum hoc remissior isto actu secundo ergo iste est melior quam prius ergo iste meretur augmentum gratiae et sic arguam de actu 3o quod erit perectior 2o et sic sine statu vel manus deum erit invalida ad praemiandum istum secundum proportionem ad sua merita sed numquam manus deum invalida est numerorum 2o capitulo vel sequitur conclusio mea

60

Praeterea omnis actus aequalis posterior in voluntate habet aliquam circumstantiam meliorem quam prior quia prior fecti ad augmentum caritatis acquisitae sed habitus virtutis acquisitae est bona et laudabilis circumstantia ergo si omnis bona circumstantia facit ad augmentum praemii existente actu ipso aequali et ceteris paribus inpossibile eest simul quin actus posterior huius fit melior prior praecise aequalis intensionis Et secundum sensum istorum sociorum omnis actus in se aequalis melius circumstantionatus facit ad augmentum gratiae ergo donec veniatur ad summum tam habitus acquisiti quam infusi sibi possibile aequalis actus posterior semper erit melior ceteris paribus Sed ad summum gratiae sibi possibile non potest purus viator pertingere secundum decretalem 7i positam contra haeresim begardorum tenentium contrarium igitur etc verum est quod iste magister negat assumptum de circumstantia maior gratiae sed contra hoc arguit prius quaestione 3 praesentis distinctione 8 dubio

61

praeterea tunc actus posterior procedens a gratia si esset remissior vel aequalis priori praecise in infinitum sibi minus valeret quam si modicum intra istam speciem esset ceteris paribus intensior hoc non videtur verum ergo etc

62

praeterea si quid moveretur pro istis sociis hoc potissime foret quod christus in principio suae conceptionis meruit quantum unquam post sibi ipsi mereri potuit sed hoc non videtur nisi quia habuti actus volendi ita bene circumstantionatos sicut unquam post sed istud non debet movere quia hoc potuit esse ex aliis causis ut pote vel quia ut videtur quibusdam in primo instanti recepti beatitudinem et gratiam non solum secundum valorem meriti sui pro tunc habiti sed forte quia tunc recipit quantum meruit postea omnibus diebus vitae suae vel ultra providere enim potuit deus quantum toto vitae tempus suae meretur acquirere per omnia facienda ab eo secundum anima christi vel humanitatem sua et sibi in principio reddere sicud dicit magister libro 2 distinctione 5 in fine de merito angelorum recitans de hoc duas opiniones et de secunda dicit "aliis videtur quod beatitudinem quam acceperunt per obsequia nobis ex habita ex dei obedientia et reverentia mereri dicunt et ista praemium praecessit meritum et hoc magis mihi placere fateor" haec ille a simili est secundum quosdam in proposito et sive fuerit sic sive non saltem ista esset potuisset ergo ab insufficienti procedunt isti maxime cum experiantur se quandoque forte scriptioribus suis dedisse salarium ante opus

63

Item quod alia ad hoc fuerit ratio vel esse potuerit videtur quia nullus perfecte comprehensor pro tota vita sua eest in statu merendi sibi ut videtur et dato quod sit hoc notabiliter faceret pro mea conclusione quod nullus quam sit necessario status unde licet beati iam in caelo tam angeli quam anime possint nobis in petrare gratiam et augmentum gratiae et meriti non tamen sibi christus aut a primo instant conceptionis fuit perfecte comprehensor et habuti forte simul in instanti conceptionis suae beatitudine et meruit eam licet prius origine mereretur istam attingere quam haberet ergo christus a principio fuit extra statum viatoris quo ad meritum proprium personale sic non est de aliis viatoribus ergo etc Et per illud solvitur utriusque sociorum primorum argumentum de christo contra me

64

Contra tamen ista potest multipliciter argui primo pro socio 4o sci nullum opus necessitatis est dignum gloria spirituali vel augmento gratiae ergo solum opus superogationis et sti?minitatis contra est plana probatio antecedentis videtur haberi per apostolum 1 ad corinthios 9 qui habuit sub precepto ut evangelizaret si inquid evangelizaro non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit ve enim mihi si non evvangelizaro si aut volens hoc ago mercedem habeo

65

Et confirmatur hoc quia ratione huius super addidit apostolus voluntarie opus superrogationis quod erat in hoc quod non accipiebat sumptus ad vite necessitatem ab hiis quilibet evangelizabat quamvis ut ibidem dicit dominus ordinavit de hiis qui evangelium enuntiant de evangelio vivere ego aut addit nullo horum usus sive bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evangeli?em nam si evanglizaro non est mihi gloria etc ut prius

66

Ad idem potest argui caritas secundum augustinum meretur augeri ut aucta me reatur perfici et recitat hic magister libro 2o distinctione 26 aut ergo mediantibus operibus praeceptorum aut operibus supererogationis et stu?mitatis non ex operibus praeceptorum ex caritate procedentibus quia tunc vel ex quolibet tali opere vel ex nullo primum non sicut arguit doctor antiquo ille cuius iste tenet conclusionem libro 3 capitulo 191 quia tunc ex multis hiis operibus multum augeretur quod manifeste inquid falsum est quoniam si hic esset exterius apparerent signa quia sicud ignis non potest abscondere se ita nec potest abscondi caritas etc

67

Et si di contra eum quod idem est argumentum de operibus supererogationis frequentantis et tamen consequentia videtur ibi deficere in religiosis frequentantibus ex gratia opera supererogationis concedit doctor ille quod per talia opera augetur in eis caritas in tali casu quod si eis expediat sed non semper expedit quia inde forsitas superbirent sed haec responsio non est clara saltem expedit eis quod crescat praemium per illa et stat ratio mea principalis

68

3o principaliter potest argui per argumenta quibus probavit 2us socius praenotatus quod ex sola circumstantia temporis numquam augetur meritum dilectionis arguatur ergo sic ex sola circumstantia temporis non augetur meritum dilectionis ergo nec ex iteratione actuum penitus aequalium ceteris paribus consequentia patet quia non minus meretur iste qui ceteris paribus contrairet actum dilectionis per 3 dies quam iste qui interruperet actum huius per totum secundum diem et resumeret illum vel similem 3a die ergo si primus ex sola circumstantia trium dierum non auget sibi meritum dilectionis nec sensus repetendo actum similem et bonitatem consequentiae ipsemet et totum antecedens probavit primo quia si sic tunc sequitur quod omnibus aliis existentibus paribus magis meritorium esset diligere deum per duos dies quam per unum et 3 magis quam per duos et sic in infinitum ego velle diligere deum per duos dies est magis meritorium quam velle diligere deum per unum diem et sic consequentis et per consequens si deus velit aliquem sic velle deum diligere et ipse velit deum diligere per infinitos dies tunc meritum suum erit infinitum

69

Si di sicut solet communiter dici quod cum quid vult diligere dum per unum diem distinctius cognoscit et fert intellectionem suam super unum diem quam quando vult diligere per duos tunc enim magis confuse et indistinctius cognoscit utrumque quam prius unum tantum et sic licet crescat meritum suum quia tamen per partes minores semper quam ante ita quod illud crementum decrescit ideo non tantum additur ad meritum ratione 3e diei sicut ratione primae nec tantum ratione 4ae diei sicut 3e et sic procedendo semper diminuendo propria numquam deveniet ad meritum infinitum

70

Sed contra istud arguit sic ponatur ergo quod aliquis velit meritorie deum diligere vel alio modo meritorie operari per infinitos dies dato ergo quod sic velit conformando se di?e voluntati ut obediat deo ex caritate tunc illud velle est sibi meritorium et meriti alicuius quantitatis pro quanto est praecise respectu unius diei et non plus meretur per istum in isto casu ex hoc quod est respectu unius diei quam ut est respectu alterius ergo aequaliter igitur merebitur meritum compositum ex infinitis aequalibus et per consequens totale meritum erit infinitum

71

2o principaliter arguit sic si meritum dilectionis augetur ex sola circumstantia temporis tunc eliciens actum subito praecise non posset ex quibuscumque circumstantiis tantum mereri sine circumstantia temporis sicut si eisdem circumstantiis adderetur etiam circumstantia temporis ita quod partus duraret et tunc sequitur quod meritum christi non erat tantum meritum in instanti primo conceptionis quantum fuit postea sed consequens illatum est contra magistrum et contra beatum gregorium 3 sententiarum distinctione 13

72

3o arguit sic si ex circumstantia temporis augeretur meritum tunc ex maiori dilectione ceteris paribus semper augetur et tunc si in uno instanti possit elici et ex omni parte temporis addita crescat meritum pari ratione ex omni instanti posteriori et tunc cum in omni tempore fuit infinita instantia haberetur in fine brevissimi temporis meritum infinitum

73

hic respondetur quod et si in tempore quolibet sint instantia infinita non tamen potest quis mereri in quolibet instanti de novo quia ad novum meritum requiritur nova deliberatio licet ergo in primo instanti possit noviter mereri quia in tempore in mediate praecedente in instans quo elicit actum potest habere deiberatione ita quod pro illo instanti plene sententiat quia tamen non sic potest pro omni sequenti sic noviter deliberare vel sic noviter deliberasse ideo non sequitur quod in quolibet instanti intra tempus datum noviter mereatur

74

Contra incipiat talis actum ex sententia deliberationis et continuet tam sententiam deliberationis quam actum deliberatae meritoriae causatum per omne instans dati temporis et ostendere valebit sibi sententia deliberationis continuata ad eliciendum actum vel actus et concipiendum illos vel istum sicut valet ad hoc nova deberatio sed si totiens noviter deliberaret haberet per data meritum infinitum ergo et modo

75

Item 4o principaliter arguit sic tunc aliquis eliciendo actum divinae dilectionis multum intensum per modicum tempus retinens illum non plus meretur quam unus alius in centuplo remissiorem causans retinens illum per tempus prolixum aliquod consequentia patet quia iste intensus excedit hunc remissum in aliqua certa proportione ergo si mora faciat ad augmentatum ita diu potest ille remissus continuare propter deum quod aequivalebit ratione more illi intenso breviter retento augeatur enim tempus super tempus quantum ad propositum intensio super intensionem sed consequens falsum quia contra philosophum 9 c ubi dicit quod studiosus magis eliget delectari modicum intense et uno anno bene vivere quam multis remisse

76

5o arguit quia tunc viator conservatus posset pertingere per meritum ex replicatione actuum bonorum similium ad quantitatem gratiae animae christi et ultra etiam proficere ad maiorem consequens falsum quia anima christi tantam habuit haec falsum quia nec deus ei maiorem conferre potius ut supra argutum est per eum contra me ulterius medium illud prosequendo secundo quia tunc petrus non posset tantum mereri stante caelo sicud caelo moto quia caelo non moto non remaneret tempus si enim omnia inquid quiescerent non remaneret tempus sicut dicit augustinus de trinitate 6 9 et 5 super genesem capitulo 7 de parvis consequens inconveniens

77

Item hugo de sacramentis libro 2 parte 14 capitulo 6 dicit ut habitum est prolixe quaestione 1 prolis articulo 2o in solutione 3ii dubii dicit quod opus exterius nihil addit ad meritum ultra omnis actus interiores et hoc supra tenui ergo pari ratione et multo fortius nec tempus

78

Et si obicias in contrarium quod in confessione est discretio adhibenda de mora et perseverantia in malo secundum magistrum libro 4o distinctione 16 quod non esset verum nisi gravius esset per annum quam per diem ceteris paribus in peccato remanere

79

Praeterea si sola circumstantia more sive temporis nichil faceret ad augmentum demeriti tunc sequitur quod unus peccans praecise per horam et statim cessans sine repetitione huius peccati ita graviter peccaret sicut unus allius faciens peccatum per omnia simile nisi quo ad moram et ceteris paribus continuans illud per totum tempus vitae suae consequens falsum

80

Item quoniam pluribus rebus sibi a deo concessis ab utitur magis peccat si cetera fuit poenitentia sed qui diutius peccat est huius abutitur enim tempore ultra ab usu realiter aliarum ergo etc

81

Item 5o et illud praecise ponderat contra se si tempus et mora non facerent ad augmentum demeriti tunc sequitur ut videtur quod aliquis incipiens unum peccatum mortale multum grave et dimittens illud et peccans post eius divissionem per alia mortalia minus gravia posset in illis minoribus in poenitentia expendere totam residuam vitam suam quia actus peccati gravioris continuatus ert peior quovis minori crimine successive in iustum non esset quod minus peccans punietur gravius et magis peccans levius igitur etc continautio autem peccati gravioris non agravaret demeritum nisi circumstantia c?is augeat demeritum ceteris paribus

82

Item tunc non gravius peccaret qui violaret totum sabbatum quam qui partem

83

Item praecipiatur duobus a deo aequalibus per omnia tam in naturalibus quam in gratuitis ita quod nulla sic praerogativa unius super reliquum et qui aequaliter inplere poterunt praeceptum eis factum quod continuent actus bonos usque ad certum terminum et dimittat unus cito et alius continet diu non tamen veniat ad terminum si ergo nihil circumstantia adderet vel merito vel demerito ceteris paribus sequitur quod isti aequaliter demerentur quod non est verum quia iste plus transgressus est quis plus difformavit se praecepto sibi dato ille autem qui minus continuit plus defecit a sibi praecepto

84

Item tunc penitens cui in iungitur poenitentia alia circumstantida per certa tempora si aliunde per omnia ista tempora aequaliter circumstantionatus fuerit actus poenitentiae non plus mereretur quam si per unum diem egisset actum ita ac si solum per unum diem fuisset actus iste praeceptus hic est inconveniens quia tunc non essent huius poenitentiae prolongande per discretum confessorem si hic fuerint poenitentiae aequales

85

dicetur quod quia difficilius est facere talem poenitentiam diu quam per minus tempus igitur rationabiliter in iungitur diutina poenitentia

86

Contra si difficultas crescit ex duratione maiori ceteris paribus hic confirmat probandum

87

Item si ex circumstantia temporis non augeretur meritum tunc incipiens actum aliquem meritorium et continuans per tmepus aliquod magnum cum eisdem aliis circumstantiis aliis a tempore nihil meretur novum post principium actus quantumcumque dius cum illis circumstantiis continuaret ergo si non habuit praeceptum de communicando nec aliunde obligetur ceteris paribus melius esset cessare cito post et incipere unum alium actum remissiorem quod non videtur rationabile ergo etc

88

Item diligens meritorie per magis tempus continue ut videtur utitur bene et meritorie aliqua parte temporis nova et nova et similiter se habet de instantibus quia licet ponatur semper vel in re semper cum nova sunt ratione ergo continue noviter meretur vel novum sic diligens

89

Istis simul et prioribus quaestionibus mediando respondet quod sumendo tempus pro mensura communi determinate scilicet vel sic vel pro mensura sua propria motus huius vel illius sicut dicit augustinus 5 confessionum quia si staret caelum et moveretur rota figuli ad hoc esset tempus tempus facere ad augmentum meriti vel demeriti potest dupliciter intelligi vel per se et directe omnibus aliis pariter se habentibus scilicet difficultate allectivo et huius et isto modo tenet quod non nec replicatio omnino similium etiam alio modo quod ad crementum temporis cum crescat alia et alia circumstantia faciens per se ad meritum vel demeritum utpote si difficilius sic facere simile opus bonum communicando illud vel replicando vel frequenter quia non sic communicare vel non sic frequentare isto modo facit occasionaliter et per accidens ad augmentum meriti etiam sic maior difficultas concurrens vel proveniens ex circumstantia temporis adiuncta auget meritum ita aliae similes circumstantiae auctae in bonum vel in malum ex mora

90

Notandum enim est quod secundum illum quandoque cum tempore augetur difficultas continuandi actum fatigatis virtutibus cooperativis et allectivis delectabilibus moventibus ad dimittendum et circumstantibus retrahentibus et aliquando cum tempore post actum inchoatum augetur utilitas sine tam inpusiva sic operandai

91

Item etiam respondet quod bonus usus temporis addit ad meritum et malus usus temporis ad demeritum sicut bonus usus vel malus rerum aliarum etiam dato quod nulla circumstantia alia crescat simul

92

Et tunc ad primum in contrarium respondet quod si quis bene utatur tempore maiori per hoc crescit eius meritum et qui ab utitur gravius peccat sed ex hoc solo quod volitio mala continuatur omnibus aliis paribus pro circumstantia temporis non gravius demeretur et cum arguitur contrarium n primo principali per hoc quod si omnibus aliis paribus ab utens maiori tempore gravius peccaret quam qui minori ergo velle peccare per duos dies esset gravius quam velle peccare per unum et velle per 3 quam velle per 2 et pari ratione velle peccare aequaliter per dies infinitos esset in infinitum peius quam velle sic per unum solum diem peccare

93

Respondet negando consequentiam quia ut dicit qui vult mortaliter peccare per unum diem facit se ipsum reum et impotentem pro semper ad benefaciendum et ista reum sicut si voluisset diutius peccare et ideo non gravius peccat volendo per duos dies peccare quam per unum diem solum sic peccare omnibus aliis paribus et hoc quia velle per unum diem sic peccare est interpretative cum quis vul peccare per unum diem vult peccare per duos quia velle peccare per duos dies includitur in velle peccare per infinitum tempus et hoc ultimum vult interpretative cum vult mortaliter peccare per unum diem haec ille in summa

94

Similiter dicit quod velle benefacere per duos dies non est magis meritorium quam vello facere consimiliter per plures dies

95

Sed istae responsiones non evadunt inconvenientia superius illata arguendo contra opinionem istius magistri et alterius socii idem quasi per omnia arguendo contradicta primae meae lectionis in summa respondentis praeter illud quod addit magister iste de bono usu vel malo temporis vel praeter illud quod etiam addit responsioni illius de melioritate et peioritate alterius circumstantiae concurrentis quod per istas duas vias crescit meritum vel demeritum ratione temporis per accidens non solum per me et alios sed per ipsummet magistrum qui ita bene arguit in hac parte sicut aliquis alius contra eum sed quo ad hoc quod non per se ex sola temporis circumstantia nec ex replicatione omnium consimilium actuum si tamen cetera omnia concurrentia sint paria idem dicunt inconvenientia ergo superius illata contra ista in quibus conveniunt mihi videntur sufficiare contra ambos

96

Item quod primo addit magister iste super alium de distinctione de duplici tempore non videtur iuvare ad propositum dato quod esset verum quia et mora aggravans culpa et di?tur meritas primae iniungendum et similiter mora secundum quam cresceret vel non cresceret meritum hominis ex boni operis voluntaria contractione attenduntur penes tempus commune quia deus fecit duo luminaria magna infirmato caeli quorum motibus mensurantur sufficienter bona nostra merita atque mala et divisit inquit deus diem et nocte et sicut in signa et tempora et dies et annos ge 1

97

Praeterea tempus aliquod proprium puta tempus motus rotae figuli inchoatum ab aliquo instanti temporis communis et cessans ad aliud instans temporis communis aut est aeque longum aut aeque breve cum tempore communi intercepto illis instantibus vel non si sic fustra ponitur ad propositum tempus illud proprium quia ad propositum fit sermo an ex mora longiori crescat meritum vel demeritum ita quod secundum maiorem longitudinem vel brevitatem temporis plus vel minus et si ista duo tempora sint aequalia penitus tunc culpa vel meritum non est morosius ex uno istorum temporum quam ex reliquo et per consequens neque peius neque melius ex uno quam ex alio ergo nihil ad propositum illud vivat hic dico si iuvaret eum ad alia quae non audivi nescio si vero ista duo tempora a et b sint haec nomina temporum praescriptorum non sint aequalia sed unum eorum brevius alio hoc non videtur posset stare quia aut cuilibet instanti novo unius temporis corresponderet novum et die?tum instans alterius secundum opinionem communem de distinctione instantium ab entibus permanentibus vel non si sic ergo cum simul incipiant a et b et simul terminentur et medium totum unius prtenditur cum toto medio alterius sequitiur quod neutrum est brevius vel longius alio si non sed duo aut plura instantia unius sunt simul cum eodem instanti alterius vel ergo plura instantia proprii temporis cum uno instanti temporis communis vel econverso non primo modo scilicet non plus instantia temporis proprii puta c d in uno instanti temporis communis cum quia tunc duo contradictoria possent esse simul vera quia in uno istorum instantium temporis proprii unum puta in c et in alio istorum puta in d re?tum quae autem secundum philosophum sunt in eodem instanti temporis communis sunt simul ergo duo contradictoria simul vera cum quia cum motus caeli sic omnium motuum velocissimus nec sunt plura mutata esse illius motus quam instantia temporis communis sequitur quod non sunt plura instantia temporis proprii quam mutata esse in motu proprio cuius ponetur esse proprium cuius et si non sint plura instantia temporis proprii dandi quam temporis communis ergo non possunt correspondere duo instantia temporis proprii uni instanti temporis communis non plus quam duo mutata esse in motu rote figuli de quo exemplificat uni mutato esse motus caeli nec poterit poni et econtra quod duo vel plura instantia temporis communis correspondeant uni instanti temporis proprii dandi quod correspondebit motui rotae figuili quia sic ita quod rota figuli moveatur uniformiter secundum aliquam certam velocitatem tunc si duo instantia temporis communis vel plura correspondent uni instanti temporis proprii illius igitur etc quia inter duo instantia temporis danda temporis communis intercipitur tempus igitur si rota figuli et quilibet eius punctus manet in eodem situ adaequato per duo instantia temporis communis quod oportebit si duo instantia temporis communis correspondent uni instanti temporis proprii et per consequens uni mutato esse motus rotae figuli igitur rota figuli secundum se et quodlibet eius punctum quiescit per illud tempus interceptum inter duo instantia danda in tempore communi et ita interrumpitur motus eius et pari ratione nihil aliud movetur continue circa caelum multa similia possent hic argui contra eum et multiplicari inconvenientia infinita sed illud de duplici tempore debet iuvare in proposito et si non iuvet ad propositum habeo intentum illius argumenti si propter aliud in futurorum ponit istam distinctionem de duplici tempore de hoc non est ad praesens curandum

98

3o arguitur ad hoc praeter superius argumenta quod mora seu circumstantia temporis nulla alia circumstantia crescente aggravet culpam quia morosa delectatio vel retentio morosa ymaginationis alicuius illecebris quae breviter habita esset tantum modo culpa venialis ex morositate fit culpa mortalis secundum magistrum libro 2 distinctione 24 capitulo 8 ubi dicit "quando inquid multipliciter sine viro gustat aliquando est mortale aliquando veniale peccatum" "si enim peccatum non diu teneatur delectione cogitationis sed statim ut mulierem tetigit viri auctoritate repellatur veniale est si vero diu cognitionis delectatione teneatur etiam si voluntas perficiendi desit mortale est et pro eo dampnatur simul vir et mulier id est totus homo quia tunc vir non sicut debuit mulierem cohibuit" haec ille et sequenti capitulo probat illud per beatum augustinus 12 de trinitate

99

Praeterea per illud quod addit magister de bono usu vel malo temporis utcumque vitet inconvenientia ad consequentiae deducunt 3a 6a et 7a obiectiones suae contra se ipsum non tamen illa inconvenientia ad quae deducunt obiectiones suae residuae contra se ipsum prima 24a 34a neque alia etiam poenitentiae illata superius contra eum

100

Praeterea quid vocat iste bonum usum vel malum temporis vel actum bonum aut malum habentem vere ipsum tempus pro obiecto sicut tum cogito quod bonum est die dominico ire ad ecclesiam et occupare diem istum in orationibus et huius et conformiter vel difformiter volo et sic de similibus vel hoc cum executione uniformiter electioni humanae vel 3o solum habere bonum opus vel malum contractum per tempus si 3m debetur tunc omnis bene et meritorie operans per tempus bene uteretur tempore et bene et meritorie operans per maius tempus bene viceretur maiori tempore et ex opposito omnis male et demeritorie operans per tempus ab uteretur tempore et male et demeritorie operans per maius tempus ab uteretur maiori tempore et si hoc tunc numquam aliquis bene operaretur vel male per tempus quin bene vel male uteretur tempore vel per maius tempus quin bene vel male uteretur maiori tempore et si hoc tunc inpossibile esset homini contrarie opus meritorium vel demeritorium etiam per tempus quin eo ipso ceteris paribus cresceret eius meritum vel demeritum et per consequens universaliter tunc tempus augeret meritum vel demeritum bene vel materiale operantis et tunc ratio mea in prima quaestione stat fortissime contra eum quod nullus sic omnino tres possibilis augmentationis meriti si homo conservaretur in statu viatoris et ipse bene operaretur continue vel per vites et spontaneae diligeret deum super omnia saepe vel continue vel alia bona opera ex caritate voluntarie frequentaret

101

Item non vitabit tunc quin christus continue auxit suum meritum quod tamen negat consequentia patet quia continuavit per 32 annos opera optima et pari ratione non esset terminus in poena illi qui contraret mala opera vel demeritoria ultra semper et ultra vel deus non posset ita sufficienter secundum legem communem punire talem sicut ipse demeretur contra legem dei ordinatam salvo hoc quod per miraculum conservaretur et non praecipue secundum legem ordinatam ita quod non posset proportionaliter tali tribuere sicut fecit vide secundum omnia sua demerita si detur primum membrum quod bene vel male uti tempore sic habere actum meritorium vel demeritorum habentem ipsum tempus maius vel minus pro obiecto sicut exemplificavi supra velle bene vel male facere tali vel tanto tempore tunc non potest stare illud quod dicit illud non gravius peccare quia omnibus paribus vult peccare per duos dies quam qui per unum tantum quia tunc unus illorum abutitur maiori tempore quam alter si illud membrum detur si detur 2m membrorum quod bene vel male uti tempore sic habere actum meritorium vel demeritorium respectu temporis sic obiecti et simul cum hoc per tempus contraire talem bonum vel malum actum volendi facere aliquid per tempus cum executione volitiva vel sine alia executione probo quo non potest ponere meritum crescere ex bono usu temporis sic exponendo nec meritum decrescere ex malo usu opposito quia ex quo neutra harum conditionum per se id est sine aliis novis facit secundum eum ad crementum meriti vel demeriti ut iam visum est non apparet quod conditiones iste simul iuncte faciant ad crementum meriti vel demeriti et istud in probo quia si una istarum per se non faciat ad augmentum meritum habeat igitur quis unam istarum sine alia utpote sic quod aliquis velit in hoc instanti bene vel male occupare se uniformiter cum omnino per totum istum diem vel per totam istam 40am per data ab isto ipse ex hoc non plus auget sibi meritum vel demeritum quam si nunc vellet per unam solam horam sic benefacere vel male alioquin ut arguit volens per infinitum tempus sic benefacere vel male meretur vel demereretur infinite quia ut arguit tunc cuilibet diei aliquid corresponderet et infinita finita aequivalerent uni infinito velle igitur nunc per totam ista 4oam uniformiter continue vel perfrequentes iterationes consimiliter benefacere vel male non est magis meritorium vel demeritorium secundum eum quam nunc velle sic bene facere vel male per diem unitum 4ome illius

102

Si autem continuatio ista instantaneae volitioni adveniens ceteris paribus omnibus faciat quod plus mereatur coniunctis illis 2 conditionibus tunc sequatur quod solvis 2o appositio faceret ad augmentum meriti vel demeriti quod est contra eum si exponeret bene vel male uti tempore in sensu secundo divisionis praenotatae consequentia non valet quia prius non erat actus suus meritorius sola 2a conditione deficiente et sola 2a addita secundum illud fieret meritorio

103

4o et ultimo quo ad 5m argumentum principale contra rationes eius arguo sic multum evidenter apud me si omnis bonus usus temporis procedens ex caritate facit ad augmentum meriti et malus usus ad augmentum demeriti cum christus per annos 32 optime fuerit usus tempore sicut et aliis temporibus creaturis fuisset sibi ad augmentum meriti et hoc negat et in hoc bene quia praemium suum essentiale vel debitum praemii per hoc non crevit sibi et si detur excepto in persona vel anima christi quod bonus usus creaturis sibi non fuit ad augmentum meriti cum per exemplum de christo potissime arguat viam suam quod circumstantia temporis per se loquendo ceteris omnibus paribus non faciat ad augmentum meriti in aliis quia nec in christo pari et aequae vel magis evidenti consequentia arguetur contra eum quia bonus usu temporis non facit in aliis hominibus ad augmentum meriti quia nec in christo

104

Et dicam contra illum quod et ipse contra me quod concedat in christo pro 3o annis suis bene usis illam praerogativam quam concedit aliis quo ad augmentum meriti per bonum usum temporis

105

6o principaliter reduco contra responsionem suam illud quod dat quod circumstantia difficultatis maioris si concurrat vel amittatur cum circumstantia temporis ita quod difficultas maioretur ex mora tunc huius difficultas simul circumstantia temporis ratione difficultatis huiusmodi facit ad augmentum meriti si illud sit verum secundum istum magistorum in aliis hominibus et a christo secundum istum arguendo contra me posita in eo tam consimili causae in aliis non debet negari prarogativa aliis concessa et constat quod sibi difficilius pati sint eadem vel omnino similia qualia passus est diutius tam in fame et siti quam in laboribus intinorum et finalis passionis et mortis etc quam brevius igitur talis difficultas proveniens ibi ex communi circumstantia temporis fecit in illo ad augmentum meriti

106

Et confirmatur quia si circumstantia maioris difficultatis ceteris paribus augeat meritum cum fuerit christo secundum humanitatem difficilius velle pati et simul in effectu pat passionem illatam mortis quam solum velle sic pati sequitur quod ipso voluntarie in executione sic patiente et difficultatem illam voluntarie suscipiente ipse auxit sibi meritum contra ipsammet et magistrum et contra veritatem igitur etc

107

praeterea contra illud quod dicit ultimo magister iste quod ille graviter peccat qui vult mortaliter peccare per unum diem sicut si vellet per infinitas dies ceteris omnibus paribus consimiliter peccare quia tunc tum deus non sit pronior ad praemiendum malum velle huius quam ad praemiandum bonum velle quaestione contrarium sequitur quod tantum praemium meretur qui vellet vel voveret uno die stare in religione et bene obedire et facere alia quae ad religionem pertinent sicut qui ceteris omnibus paribus fe voveret vel vellet similia facere omnibus diebus vitae suae consequens videtur magnum inconveniens et contra religiosis

108

ad idem arguitur sit illud velle malum quod excludit conditionem attenuantem culpam quam aliud velle quaestione eiusdem rationis secundum speciem et indifferens nisi secundum tempus magis vel minus volitum huic in de non excludit ceteris paribus omnibus videtur esse peius et gravius sed velle semper perservare in peccato aliquo mortali scito esse tali puta tenere formationem toto tempore vitae suae vel iniuste bona aliqua retinere quod huius est tale velle respectu illius velle quo quis tantum semel vellet sic peccare quia cum hoc 2o staret quod vellet simul volendo semel fornicari et numquam alias sic deum offendere nec aliter mortaliter quantum posset cavere hoc aliquas nullo modo staret cum illo velle quo quis vellet semper vel pro ota vita talia contraire vel sine termino frequentare igitur iste qui vult semper consimilia contraire vel frequentare gravius peccat si cetera sint paria quam qui semel maneret eiusdem rei probo quia illud velle perpetue perseverare in malo excludit propositum poenitendi aliud non nunc est ita quod propositum est conditio culpam attenuans quod patet per magistrum libro 2o distinctione 22 capitulo 5 et augustinum XI super genesem quem pro se allegant ubi dicit magister cum augustino quod adam minus peccavit quam eva putavit inquid utrumque posset fieri ut et uxori morem gereret et per poenitentiam veniam haberet minus igitur peccavit qui de minima cogitavit et de di minima haec ille

109

Praeterea ad idem arguo sic eligere vel velle committere peccatum quod scitur esse gravius est ceteris paribus peccatum gravius quam solum velle committere peccatum quod scitur esse minus grave praecise ut declaravi in prologo primi per hugonem de sacramentis per rationem et alias seriosius forsitan pertractabo sed malitia ex qua crescit demeritum totaliter vel saltem principaliter consistit in electionibus et actibus interioribus voluntatis vel in omissionibus actuum interiorum habendorum sed nunc est ista secundum illum et secundum veritatem quod ab uti maiori tempore est gravius peccatum quam ab uti minori tempore saltem in omnis casu ubi libere et sponte posset ab uti minorum tempore sine hoc quod ab uteretur maiori quod addo quia sicut declaravi prima distinctione primi et tangam respondendo ad alia argumenta istius magistri non omnis continuatio boni actus vel mali per tempus aliquod auget meritum vel demeritum igitur sequitur quod velle ab uti maiori tempore libere et sponte est peccatum gravius quam velle ab uti solum minori tempore huius contrarium tenuit ut patuit in ultima eius responsione superius posita et cogitur tenere per argumentum suum cui innititur quo ad hoc quod scilicet aliter qui vellet infinito tempore consimiliter peccare peccaret peccato infinito quia pro quolibet die vel parte aequali temporis pro quo vellet actus huius continuare vel frequentare etc sicut deductum argumentum pro quo solvendo tenet illud vel adderetur aliquem certum ad gravitatem demeriti et tunc sive illud additum esse parvum vel magnum sequeretur additio infinita

110

Item ad idem potest argui per apostolum ad galatas 6 "bonum inquid facientes non deficiamus" etc id est continuemus quod sicud dicit ibi glossa non debet deficere operando qui non desinet in mte metendo si homo non inposuerit finem operi nec deus inponit remunerationem hoc glossa nec sufficit dicere quod intelligit quod praemium non finietur tunc sicut adiungit textus tempore enim suo metemus non deficientis quia immediate sequitur enim quantum enim sem?iaver?imus in operibus tantum metemus in fructibus et quantum auditas inquirendi se dilataverit tantum se aperiet ad praemium manus retribuentis haec glossa

111

dices qui vult semel meritorie benefacere vult semper interpretative quia talis non meretur sic volendo nisi esset per actus contraire si sibi praeciperetur igitur interpretative semper merebitur contra per istam causam tantum meretur quibus meritorie volens aliquid sicut alius quicumque quai non est deo carus actus alicuius personae nisi ista persona si sibi praeciperetur perata esset facere illa quae vult alius

112

praeterea gravius est peccatum consentire expresse in malum quam interpretative vel arguitive igitur cum volens peccare fornitando diu vixerit expresse consentiat in illud mortalem pro tota vita et solum interpretative qui semel prior peccabit gravius et hanc conclusionem non dubito esse veram

113

praeterea ista tam reddita quare interpretative tantum peccat etc quia scilicet privat se gratia non haberet locum de volentibus peccare venialiter isto modo patet igitur ut mihi videtur quod eius responsiones supradictae non sufficiunt nec sunt verae

114

Restat igitur respondere ad argumenta prius facta pro magistris istis in 3o articulo huius quaestionis

115

ad primum quod facit pro socio 4o licet ipse illud non fecerit cum arguitur quod nullum opus necessitatis augeret meritum igitur tantum opus supererogationis negandum est antecedens et cum probatur per apostolum si inquid evangelizaro non est nisi gloria dicendum quod si homo faciat aliquid sibi praeceptum solum necessitate violentiae vel coactionis ita quod non ex amore dei vel proximi tunc ex hoc non augetur sibi gratia nec meritum sicut ibidem sa statim sequitur si autem volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi tradita est ubi glossa quia si mercedem non habeo aliis tamen dispenso et proficio manifestum est enim quod nemo accipit remunerationem apud deum illius rei quam invitus facit si autem voluntarius facit dignus est mercede quia consentit deo et quod voluntate sit melius fit qui autem indevotus aliquid facit non voluntate sed necessitate facit quia invitus facit quod sibi praeceptum est haec glossa et est plane ista responsio quam posui

116

Item aliter qui facit solum necessitate timoris pene et non amore iustitiae non auget sibi meritum vel gloriam et hoc est quod ponitur in praellegato textu vere inquit mihi est si non evangelizaro unde glosa si evangelizaro tantum ex necessitate ita inquit glossa quod non propter dilectionem dei et proximi id faciam et ex libera voluntate non est mihi gloria apud deum et vere inquit de hoc solo non est gloria quia necesse est hoc pro iniunctione necessitas enim praecepti mihi incumbit non audeo committere quia ve erit unde subdit inquit glossa ve enim mihi est si non evangelizaro sicut iniunctum est mihi si autem nolens etc id est si ex necessitate facio non est mihi gloria si autem volens hoc ago id est si voluntas adiungatur necessitati ut ex dilectione praedictae habeo vitam aeternam haec glossa et in hic satis habetur responsio 2a

117

3o modo exponitur dicta auctoritas apostoli de necessitate penuriae et haec est etiam expositi glossae ibidem similiter si inquit glossa ideo evangelizaro ut ad illud perveniam et finem evangelii in cibo potu est vestitu collacavero non est mihi glossa apud deum quod tunc esset propter necessitatem et hoc suppositu est quod sequitur quia necessitas sustendendae huius vitae mihi incumbit si non evangelizaro quia fame cruciabor et unde vivam non habeo hic est necessitas quae mihi incumbit ut evangelizaret Si aut volens id est sine ulla necessitate huius vitae hoc ago mercedem habeo sempiternam si autem invitus dispensatio michi tradita est id est aliis provideo non mihi et est sensus si coactus in opia earum rerum quae temporali vite necessaria sunt praedico evangelium alii pro me habebunt ego aut non quia non ipsum evangelium diligo sed eius praetium in illis temporibus constitutum quod nefas est facere haec glossa

118

Ex qualibet priorum responsionum patet quia necessitas praecepti non aufert ab opere bono augmentum meriti

119

et ista veritas confirmatur per magistrum libro 2 distinctione 17 in fine a ligno inquit prohibitus est homo ut ipsa praecepti conservatio bonum illi esset transgressio mala et ideo prohibetur ut per se bonum abenie monstretur sicut homo primus a re bona prohibitus poenam incurrit non ut ex re mala sed in obedientia poena esse monstretur sicud ex obedientia palma haec ille

120

Et si prima obedientia valeat ad palmam igitur et secunda aequae bona et aeque bene circumstantia vel melius quia prima obedientia fecit crescere caritatem

121

Sed contra illud posset argui per bene de praecepto et dispensatione proprie finem quaestionis libri ubi dicit respondens q inquirentibus utrum in quibus licet praeceptis quantum obedientiam valet tantum in obedientia gravet constat inquit non nulla non fieri sine gloria et posset non fieri sine culpa ideoque si fiat digna esse praemiis non tamen suppliciis si non fiant nam et non tangere mulierem meriti est non mediocris et nullius tamen delicti propriam amplecti coniugem illius modi sunt quaecumque evagelizante illi capitulo congruere possunt qui potest capere capiat

122

Et rursus per contrarium quidam neglecta quid offensa contrahunt sed inpleta gloriam non merentur et dampnant contemptorem et auctorem non glorificant talia sunt quaecumque divinitus pu?ta lege inponuntur hominibus sine quibus nec salvari quaeunt hinc illud apud gentilem non feci fructum non pasces in cruce cervos

123

Et in evangelio si diligitis eos qui vos diligunt quam mercedem habetis et si salutaveritis fratres vestros etc Item tum feceritis inquit omnia quae praecepta sunt vobis dicite quia servi inutiles sumus quae facere debuimus fecimus ac si dicas si solum contenti estis praeceptis et traditionibus in potestate legis et non sponte etiam vos consiliis et suasionibus mantipatis libri quidem estis a dampno non tamen pro merito gloriosi evasistis poenam sed non acquisistis cor?am quae nam igitur necessitas cogit perer? vos in singulis quae invincta fuerint et formidare ultionem de transgressione et de observatione separare remunerationem ea propter in talibus haec regula generalis teneatur ut in difficilibus quidam agendis obedi?o gratior quam gravior praevaricatio indicitur et in facilioribus minus quia onerosis conceptus dampnator quam actus laudator aestimetur haec ille auctoritas videtur continere totaliter et plene opinionem magistri ultimo praenotati

124

ad illud responsio per idem per quod ad auctoritatem apostoli quod si invite vel solum timore humano vel mundano vel etiam servili dei timore et non ex gratuito dei timore vel proximi praecepta in communi data hominibus communibus servo vel quae etiam aliunde servarem omni sublato praecepto sed servo non ex amore quia praecepta sunt ab eo quem amo sed quia aliunde ex amore carnis vel cogitationis vel humanitatis fatio talia non per hoc quod sic fatio talia mereor cor?oam et tamen si human activas contrarios vel carvero istis tempore oportuno mereor poenam sed si fecero talia ex caritate quia praecepta sunt mereor palama quia qui facit aliquid ex amore praecipiatis quia praecipitur stante sufficienti et debito praeceptoris amore et datis praeceptis ita faceret aliud qui praeciperetur sicut illud et ideo non plus omitteret talis difficilia quam facilia nec ut credo est aliquid in mundo ita faciliter imple?le quin si ex amore dei praecipientis mediate vel inmediate fiat habita gratia ista quod etiam fieret ex amore talis praecipientis dato praecepto omni motivo alio circumscripto quin ad coronationem impleatur nec praeceptum in aliquo diminuit meritum quod sine praecepto haberetur ceteris paribus absit sed plurimum auget hinc est quod beatus franciscus solebat ut scribitur in vita sua omni socio cum quo habuit ire per mundum obediam promittere ut ex praecepto socii operaret aliqua meritoria bona ex obedientia redderentur gratiosiora deo hoc et fuit quae ut le?tur in vicis patrum fecit arborem aridam pullulare quia scilicet monachus ex instinctum solius obedientiae et ex amore praelati sui et dei arborem aridam ad praeceptum senioris aequivalet non tempore diuturno in numera posset faceret facta et exempla consimilia hoc probare talia praecepta quando non ex amore quia praecepta sunt sed alio motivo fiunt non augent meritum docet gregorius in omelia de apostolis nam sunt non nulli inquit qui diligunt proximos sed per affectionem cogitationis et carnis quibus tamen in hac dilectione sacra eloquia non contradicunt sed aliud est quod sponte inpenitur nullae aliud quod praeceptis divinitis ex caritate debetur obedientiae hii nimirum et proximos diligunt et tamen illa sublimia dilectionis praemia non assentuntur quia amorem suum non spiritualiter sed carnaliter inpediunt et certe hoc est illud quod tangit b in auctoritate praeposita si diligitis eos qui vos diligunt etc

125

Et tamen si homo proximos et parentes odiret vel de ipsis non curaret tempore oportuno seu neglieret eos iuvare graviter multum peccaret teste apostolo I thimeo 5 si inquit suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior

126

Idem dico de hiis qui solo terminore humano vel mundae poenae dimittit occidere vel furari etc et hoc est quod exprimit hic bene non feci furtum non pastor in cruce corium et tamen si quis huic actus contrarios constat quod punietur a deo

127

Et huic concordat dictum augustini super psalmum 49 si propterea inquit non fatis furtum quia times nihil fecisti immo addit intus fecisti immo addit in corde furti teneris

128

3o arguitur idem sic per augustinum enchiridion capitulo 86 "omnia inquit praecepta divina referuntur ad caritatem de qua dicit apostlus finis praecept est caritas quod vero ista fit sed vel timore poenae vel alia intentione carnali ut non referatur ad illam caritatem quam diffundit spiritum sanctum in cordibus nostris non fit quemadmodum fieri oportet quamvis fieri videatur quacumque igitur mandat deus ex quibus unum est non mechaberis et quaecumque non iubentur sed speciali consilio moventur ex quibus unum est bonum est homini mulierem non tangere tunc recte fiunt cum referuntur ad diligendum deum et proximum propter deum" haec ille

129

Item 4o probatio idem per glossam super psalmum 33 "declinare inquit a malo vitat culpam sed facere bonum meretur palmam notandum tamen inquit glossa quod est quidam motus declinandi a malo quo tantum poena vitatur et est quidam conclusio etiam vita acquiritur si enim quis nulla occasione pronotatus ad malum declinat a malo opere vitat utique poneam quam incurrisset si illud admisisset si autem ab inimico visibili vel invisibili pronota cuius vel lesus malum non reddit vel malo non consentit et a malo declinavit etiam palmam promeruit" haec ille

130

Item ad hoc fecit regula quam in fine auctoritas praenotatae facit b ubi dicit quod quando praecipiuntur difficilia tunc obedientia est magis meritoria quam transgressio demeritoria econtra vero quando praecipiuntur facilia haec falsa essent nisi inpletio praecepti debita fieret ad meritum et ista regula suo vera probari potest per consimilem dictum crisostomi super matthaeus mandata inquit moysi in actu facilia sunt ut non occides non adulterabis ipsa enim terminis magnitudo voluntatem faciendi reparcutit et ideo in remuneratione modica sunt in peccato aut magna mandata autem christi non irascaris non concupiscas matum difficilia et ideo in remuneratione magna in peccato autem minima haec ille sit igitur ut videtur patet regula ista supradicta

131

ad 2m argumentum pro opinione positum articulo 3o dicendum quod tam per opera supererogationis quam per opera praeceptorum modo debito facta augetur meritum et caritas de primiis isti con?nt de operibus praceptorum econverso probavi et alius etiam socius magister k ketforde hoc arguit metum primo sic quia aliter secundum legem communem primo posset contingere quod deus aeque praemiaret illum qui plus meruisset omnibus aliis existentibus paribus in utroque consequentia patet quia baptizentur hic duo qui ex baptismo recipiant aequales caritates et alter statim moriatur alter autem superiuvat et multa bona et meritoria faciat solum modo praecepta sibi ita quod nullum faciat opus supererogationis seu sci?mitatis etc

132

2o quia tunc inaequaliter operantes ceteris paribus praemiaret deus aequaliter contra scriptura dicentem et reddet uniterque secundum opera sau et multa consimilia consequentia patet in eodem casu posito quod ambo superiuvant et uterque impleat solum praecepta unus multo frequentius vel diutius reliquo

133

3o quia tunc opus supererogationis aliquod in infinitum plus valet facienti ipsum in caritate quam omnia mandata dei inplere et sola ista quod non videtur

134

praeterea opus supererogationis potest cadere sub praecepto nec ex hoc redderetur ut videtur minus meritorium alioquin opus obedientiae regularis non esset ita meritorium sicut opus consimile saecularis

135

5o quia tunc vocum perfectionis plus noceret quam prodesset quia opera meritoria bona sibi ex tunc aequivalent q bonis operibus ex praecepto quia necessitas incumbit uterque aequalis

136

Item aliquis meretur per opus ex praecepto et non praecise bonum temporale igitur aeternum nec sufficit respondere quod meretur illud ad quod prius fuit acceptus quia fit pari ratione posset quis de lege communi mereri primam gratiam per opus sequens Et si concedatur quaero cum plene istam meruit cum opera sequentia ex tunc non minus sint bona quam praecedentia quid merebitur per ista et nisi debetur quod augmentum sequitur idem quod prius quod in infinitum minus valebant quam praecedentia vel quam unum par?mum opus supererogationis quod non videtur et omnia alia inconvenientia prae illata stant contra illud

137

Item tunc ex caritate resistens temptationibus non augeret sibi meritum contra magistrum qui dicit hoc esset opus remunerabile et consequentia patet quia ad sic resistendum tenetur quibus ex praecepto

138

Item tunc sequitur quod qui rebellaret indigentiam pauperis in extrema necessitate non tantum meretur sicut qui indigentiam revelaret alicui qui non esset in extrema necessitate quia ss sensus faceret opus scu?mi?tatis seu supererogationis prius solum opus praecepti

139

Item si solum meretur homo augmentum praemii per opus superogationis sequitur in casu priori quod homo de necessitate salutis deberet dimittere actum dignum praemio aeterno posito priori casu et quod non sufficiat in tali casu uterque subvenire consequens inconveniens et consequentia satis patet

140

Praeterea tunc sicut ego surpa argui sequitur quod deus in dando praecepta sua fuerit per hoc inpediverit meriti nostri quia lias quae nunc cadunt sub praecept fuissent opera supererogationis

141

praeterea tunc professio in relatione esset inpeditativa innumerabilium meritorum novourm specialiter augmentorum gratiae et per consequens talis professio non esset licita quia nullus potest licite excludere a se possibilitatem augmentandi meritum suum

142

Praeterea meritum consistit in opere bono libro metaphysicae gratia elicito sed 1a libre et sponte potes thomo facere actum bonum eundem sine praecepto sicud aliud cum praecepto sic igitur patet quod ex operibus praeceptorum ex caritate factis sine qua etiam non inplentur praecepta ut patuit prima quaestione distinctione 17 primi prima caritas augetur et praemium Et cum arguitur incontrarium quia tunc ex omni tali opere vel ex nullo dicitur quod ex omni tali et cum arguitur in contrarium quod non quia appareret hoc per signa exteriora concedo quod talis non omitteret sciemur opus praeceptum et ideo opera exteriora significant quod habetur interius caritas inclinans in executionem eorumdem

143

Notandum tamen ut supra quod communiter caritas acquisita crescit cum infusa sed forte non ex aequo propter adiutoria sacramentalia respectu infuse gratiae augmentandae Et ulterior responsio alter parum valet

144

Ad 3m argumentum eiusdem articuli 3ii concedo illi magistro quod sola circumstantia temporis omnibus eisdem praecise manentibus et hoc uniformaliter omnino non auget meritum sed amor et libera volitio continuationis quotiens deliberate ex caritate iteratur totiens crescit meritum Et quod sola circumstantia temporis non augeat probavi distinctione prima primi per hoc quod nullus noviter meretur hoc est noviter auget sibi gratiam vel debitum praemii per illud quod non potest non facere sed non est inpossibilitate libere elicientis actum bonum dilectionis dei meritorie vel alterius volitionis bonae quin continuabit per tempus certum si illum incipiat igitur circumstantia illius temporis non augeret Et idem dico de circumstantia temporis in quo homo totaliter distrahitur nec accedit quod facit continuans tamen bonum actum quotiens tamen innovat bonos actus similes vel dissimiles et hoc vel rectos volendi respectu dei respectu extrinseci propter deum agendorum vel reflexos conplacentiae respectu eorumdem vel voluntatem actus bonos rectos continandi sicut expedit totiens augetur eius caritas sicut credo et quotiens sic se habet erga obiectum quod dilectionem eliceret si non haberet

145

ad formam igitur argumenti nego istam consequentiam sola circumstantia temporis sine plurali non auget igitur nec iteratio operis boni omnino similis et cum probatur consequentia quod non minus meretur ille ceteris paribus qui continuat actum per 3 dies quam interrumpens die medio et similem vel eundem resumens die 3o dicendum quod cetera quae faciunt ad meritum non sunt pia nisi primus istorum habeat plus quam solam circumstantiam temporis vel continuationis vel si saepe vel saltem quando alius resumit talem actum habet novum volendi huius actum tenere qualem alius tunc resumit vel mediate nova deliberatione si tunc disponitur quod reservaret illum sicut alius si istum non haberet vel sic quod nunc noviter ferretur in illud obiectum nisi haberet actum prius respectu eiusdem tunc potest bene primus esse aequalis immerito secundo vel peior et tunc plus meretur quam actum primum solummodo continuando habet enim circumstantiam aliam a circumstantia temporis adiuvantem nec est bene possibile quod aliquis retineat deum secundum actum bonum quin advertat actum bene etiam volo quod circumstantia temporis ut obiect si cetera sint paria actum arguit esse meliorem ut pote si duo essent quorum unus vellet deum diligere per instans praecise et alius non solum per instans sed per instans et per tempus iste 3us haberet actum magis meritorium cum quia maius bonum vult scienter ceteris paribus igitur plus meretur cum quia qui vellet male facere per totam vitam peior eo ipso esse alio qui solum per unum diem vellet nec sufficit dicere quod aeque diu vult unus interpretative sicut alter ideo nec peius facit unus quam alter quia hoc inprobavi sicut alias sicut facturus peius etiam est expresse velle malum quam solum velle interpretative et cum arguitur quod non quia tunc velle deum diligere per duos dies esset magis meritorium quam praecise sic diligere per unum diem et esset melius et magis meritorium velle sic per 4 dies diligere quam per duos igitur velle per infinitos sic diligere esset infinite meritorium

146

ad illud dicendum esset consequentia non valet sicud respondetur in argumento et cum arguitur quod tunc volens ex caritate diligere deum per dies infinitos si posset haberet meritum infinitum quia illud velle per quanto esset respectu unius illorum infinitorum esset alicuius determinate quantitatis immerito etiam dicendum quod illud assumptum non est verum quia respectu nullius diei est distincte et ideo ex nullpp die est meritorius secundum aliquam quantitatem praecisa meriti secus autem esse si per inpossibile ferretur voluntas mediate aliquo velle accidentali distincte super diem quaelibet infinitorum sicut solui huius in simili tractando 7 dubia primae lectionis 2a probatio non procedit contra me quia non pono quod sola circumstantia temporis in rei concurrens augeat meritum ista tamen ratio nimis arguit quod nullius temporis continuatio etiam cum conditionibus quibus posui tempus valere valeat quoniam anima christi complacuit in actum bonum continuatum saepe et posuisset illum iterum si non fuisset positus ideo respondendum est ad illam sicut de merito christi

147

ad 3am probationem per idem bene tamen volo sicud concedit responsio ibi posita argumento quod nova deliberatio et permansio n actu ex nova deliberatione per talem modum quod sic disponatur voluntas tunc quod ex tali deliberatione exiret noviter in actum huius deliberatum dato quod illum non haberet facit ad augmentum meriti et facere posset nec oppositum probat reductio illius argumenti quia continuatio eiusdem deliberationis non sufficeret tali voluntati ad noviter principiandum talem actum in quolibet instanti illius temporis si minime haberetur quia nec continuata deliberatio faceret cogitare de quolibet instanti istius temporis distinctae de illo puncto habebo in quaestione alia articulum specialem ideo hic pertranseo usque tunc

148

ad 4m satis patet per praedicta sola enim continuatio sine plurali non augeret sed frequentatio vel iteratio actuum similium bene iuvaret et cum probatur quod non per philosophum 9 ethicorum dicentem ibi capitulo 9 parentum enim tempus delectari valde magis eliget utique quam multum quiete et vivere bene annum quam multos annos qualitercumque et unam actionem bonam et magnam quam multas parvas haec iste bene concedo quod ita remisse posset quis bene vivere multis annis et alius ita intense uno actu quod 2us esset virtuosior loquitur ibi philosophus ad litteram de virtuoso in casu ubi oportet quod honores aut divitias proicere gratia amicorum et patriae et pro virtute non abicienda et certe multo versi virtuosius est in casu tali ubi oportet talia sustinere vel vitiose agere et etiam virtuose velle sustinere mortem quam velle facere turpe ut possit evadere inconveniens corporale et hoc est quod addit ibi philosophus morientibus aut et hoc forte accidit eligit utique magnum bonum sibi ipsis

149

Tu dices tot posset quis facere remissas bonas operationes quod aequivalerent in merito immo excederent voluntariam sufficientiam mortis pro causa necessaria secundum dictam responsionem igitur fatuum esset hic mori dicendum quod qui pro amore vite temporalis committeret termen in disponeret se quantum in ipso est ad unquam bene faciendum sicut dicit praedictus multipliciter cuius argumentis respondeo et in hoc bene dicit unde nullo modo debemus facere mala praecise terin?iosa ut veniant bona et certe mihi verisimile est quod qui pro amore dei contempneret in tali casu non solum vitam corporalem verum etiam profectum futurum in meritis remissis et cottidianum reciperet totum cum usur de dei gratia speciali cuius honorem et bonum rationabiliter praeculit proprio cum modo possibili in futurum unde certissimum est quod de necessitate salutis tenetur commodum tale possibile postponere in tali casu

150

Ad 5m dico quod non habeo conclusionem ad quam deducitur pro inpossibili deo Et concedo etiam quod ista anima non habet nec habere potest optimam formam in eo a deo communicabilem de sua omnipotentia absoluta immo nec omnino alia creatura

151

ad magistrum dico quod loquitur de dei potentia ordinata

152

ad 6m dicendum quod ut patet ex praenotis illud non est in aliquo contra me nec 7m multo fortius quia non pono quod sola circumstantia temporis meritum promoveat sine plurali

153

ultimo restat respondere ad argumenta principalia trium sociorum contra me ad primum igitur primi socii continuando sibi quod deus potest de sua potentia absoluta omnino facere aliquod corpus quod si esset in illa proportione excederet totum universum corporeum quod nunc est secundum valorem suae entis super entitatem illius universi corporei sicut sol ille excedit aerem quem subito illuminat vel subito illuminaret si sibi subito approximaretur sed dato tali per dei omnipotentiam sic excedente illud universum corporeum secundum valorem entitatis super entitatem sicu sol excedit aerem dico quod non propter hoc illud sic excedens illud universum corporeum posset ita subito transmutare localiter et aliis transmutationisbus ut capit ille socius istud universum corporeum sicut sol natus esset illuminare aerem si subito approximaretur haec enim consequentia nec habet colorem de se nec probatur a socio isto praeciaese cum corpus non possit subito transferri de situ ad simili ex illo quod ego dedi quod deus posset facere aliquod corpus sol natum est illuminare medium ulterior etiam deductio illius socii de transmutatione consequentia a contrario non habet locum in proposito de a et isto universo corporeo quia universum istud corporeum non habet contrarium secundum se licet bene aliqua pars universi poterit habere contrarium quod ista inperfectione entitatis excedat ipsam sicut sol aerem nec tamen sequitur propter hoc quod subito posset illud transmutare illam partem universi sibi contrariam transmutatione quae esset corruptio illius contrarii cuius probatio est quia iam de facto contingit aliqua duo contraria invenire huius certam proportionem secundum huius excessum in perfectione suarum entitatum qualis est inter solem et aerem quia solis non infinite est perfectior aere ut iste supponit et sibi concedo excedit igitur sol aerem finite solum sic verbi gratia quod in centuplo capiam igitur ignem et aliquam vel calorem et frigidus vel calidum et frigidum sic calidum c et frigidum sibi subcentuplum in perfectione entitatis de cum igitur frigidum aequale c capiendo possit dividi in infinitum poterit capi pars eius subcentupla et cum illis sic acceptis non poterit c subito corrupere frigidus d quia sicut capit iste socius et bene nulla veritus finita potest corrupere subito sibi contraria qualitatem igitur propositum habetur scilicet quod ista consequentia non valet c excedit de in illa proportione in qua sol excedit aerem igitur sicut sol subito illuminat aerem ita c subito poterit corrumpere frigus d cuius causa est quia in medio nulla eset resistentia formalis vel virtualiter respectu luminis in ipso subito producendi sicut est formalis contrarietas frigoris ad calorem

154

ad 2m de excessu possibili subiecti ab accidente suo dico quod potest reduci contra arguentem sicut et praecedens nam quantum ad praecedens ai?am non vult ut suppono socius iste negare si tamen credit deum esse omnipotentem quin deus possit facere unum corpus quantum quod tantum inperfectione excedat istud universum corporeum sicut sol aerem et quantum ad praesens argumentum non negabit si iterum credit deum esse omnipotentem quin possit facere actus accidens quoddam duplo extensius et tamen aequae intensum cum albedine hac pedali et quadruplo extensius et si in infinitum igitur vel substantia informata hac albedine pedali extendit secundum perfectionem albedinem suam infinite vel tandem duplando et quadruplando et ita deinceps albedinem talem extensive venietur ad aliam albedinem extensam perfectiorem hac substantia primo data et ita habetur unum accidens perficimus ista substantia quod tamquam inconveniens iste socius contra me concludebat duplo enim extensior albedo ceteris paribus est duplo perfectior et maior et quadruplo extensior 4lo perfectior et ita deinceps unde augustinus 7 de trinitate capitulo 11 de magnis et 40 de parvis et recitat hoc magister libro 3 distinctione 19 capitulo X et XI "in his inquit rebus supple corporalibus supptu et extensis non tantum est unus homo quantum 3 homines et plus aliud sunt homines duo quam unus homo et in statuis aequalibus plus auri est 3 simul quam singule et minus auri est una quam duae" haec ille igitur vel oportet eum dicere quod substantia et accidens non sunt secundum certam proportionem perfectionalem adinvicem comparabiles et ita respondebitur sibi vel dabit quod duplando secundum extensionem vel quadruplando et si deinceps procedendo albedinem pervenietur ad accidens perficimus substantia prima data et pari ratione non debet hic habere pro inconvenienti procedendo proportionaliter intensive secundum duplum et 4lum et sic ulterius sine fine ulteriores suae consequentiae in suo 2o argumento non habent existentiam nec apparentiam vel colorem et si haberent reducerentur de extenso aliquo accidente a deo perfectibili nisi neget dei omnipotentiam contra ipsum

155

ad 3m de anima gratia animae christi creata dico quod illa fuit finita nec tamen potuit secundum ordinatam dei potentiam proficere ad maiorem sicut dicit magister distinctione 13 3i libri et distinctione 18 sed quae fuerit causa illius respondendo argumenta 2i inpungnatoris mei explicabo

156

Ad cuius primum respondendum puto sicud supra ad primam reductionem cum inquiritur utrum vas dicitur capax tanti vel tanti corporis dico quod per propriam naturam qua tale et tantum vas est non enim sua capacitas est res ab eo distincta quia istius rei vel accidentis capacitatis scilicet si esset capax subiective aut igitur per se ipsum et pari ratione ex alia parte standum est in primis quod vas datum seipso vel inde unde est tantum vel tantum vas est corporis in eo receptibilis capax contentive sine alio accidente medio si per aliud vel sequitur processus in infinitum in capacitatibus primis primae datae et sicut se ipso sine alia superaddita capacitate vel ampli?ta potest recipere unum liquorem ipsum replentem ita potest deo agente miraculose aliunde simul recipere vel alia corpora aequalia huic ipsum replenti per se ipsum quia tantum vas est sine hoc quod amplius in aliquo extendatur non tot quin plura per istam potentiam agentem qui potest in eodem situ plura corpora simul ponere coextensa nec in aliquo propter hoc fiet capacius sed tali modo simul continuat multa corpora quam si pauca

157

ad formam tamen suae inquisitionis responsio quod ideo dicitur hoc vas praecise sit extensit sicut de facto extenditur et sic figuratur tanti vel tanti corporis capax quia potest tantum corpus vel tantum cum praeci?ne recipere per naturam vel potius quia tanto vel tanto corpore repleri potest et illud quod minus pottest corpous per naturam potest capere hoc est natura creata agente dicitur capacius dicitur igitur tantae vel tante capacitatis quia tanto vel tanto repleri potest corpore vel quia tantum aut tantum omni amoto inpedimento corpus potest recipere per naturam sed certe per eadem omnino non augmentatam capacitatem qua potest per agentia naturalia repleri corpore pedali potest a potentia increata agente mille milia priori aequalia simul capere quorum quolibet repleatur et dato quod magister iste nollet hoc admittere de pluribus simul quod sic possunt a deo fieri non deberet nominare quin loco prioris corporis recepti amoti posset deus in illo vase ponere corpus duplo melius replens ipsum vat et 4lo melius et octuplo et sic in infinitum et pari ratione in proposito de formis spiritualibus receptibus deo agente in hac anima vel in illa quo concesso sicut et videtur ab omni homine rationali concedendum meum argumentum pro hac conclusione quod omni forma in hac anima receptibili potest in ea deus ponere meliorem aequalium graduum in sua specie gradibus alterius priori datae instantia plene stat in suo robore contra eum nec solvitur in aliquo nec solvi poterit ut videtur a concedente quod deo non erit inpossibile omne verbum dicendum igitur quod non penes multitudinem corporum simul in ipso per divinam potentiam miraculo se receptibilium dicitur vas aliquod causatae vel causatae capacitatis quin talium quin tot quin plurium simul est miraculose receptum eadem penitus non aucta capacitate sed potius penes quantitatem corporis ipsius naturaliter repletim sic quod per naturam neutro difformiter se habente secundum rarefactionem vel condensationem nec secundum figurationem et huius non poterit per agentia creata simul plus vel plura recipere illud ipsum ut ante a occupante Et idem proportionaliter dico de forma spirituali et subiecto perfectibili per eandem nullum enim lego sanctum et doctorem quin concedat animam christi aliquem sanctum vel doctorem rationaliter loquendum dicere quod aliquod accidens receptivum subiective in nam illa fuerit infinitum intensive igitur illa anima finita gratia creata replebatur capio aliam creaturam aequaliter substantialiter animae christi quae vocetur a et poterit repleri tanta gratia quanta replebatur anima christi sic quantitas ista gratia exempli mille gradum aequalium uni datae dico quod a tantum proficere posset in amorem dei et proximi per frequentionem talium actuum diligendi quod poterit pertingere ad habitum caritatis acquisitum mille graduum et tunc repleretur sicut et repletur per poi?m mille graduum gratiae infusae et tunc dico quod et si in infinitum post eliceret actus similes per hoc non per viam negatur augeret sibi suum habitum acquisitum iam replentem ipsum sicut nec dolium semel unio repletum si homo superinfunderet interetur sicut prius fecit numquam plus naturaliter reciperet quia repletum esset dico tamen quod deus miraculose potest simul in illo ponere iterum tantumdem de unio sicut est illud quod ipsum dolium replet et iterum sic animam habituatam habitu caritatis acquisitae mille graduum posset deus per miraculum illis stantibus inprimere eidem animae mille gradus alios aeque replentes et iterum mille et iterum totiens quotiens placeret modo aucta in tota capacitate eius quia per eandem capacitatem qua potest recipere mille gradus naturaliter potest a deo recipere millesies mille et non tot quin plures credo tamen melius quod non sic faceret deus de facto sed quod daret donum aliquod nobilius stante priori vel amota quod sit praecise mille graduum vel paucorum aequivalens priori mille graduum et illi ulteriori quod meretur si superviveret post quam attingeret tantum gradum prioris et hoc si cum infunderet donum illud nobilius tolleret minus nobile alioquin potest sibi retribuere in specie alia nobiliori vel ignobiliori prima secundum exigentiam quantitatis sui meriti sicut volet et hoc apparet pro tali casu possibili qui non continget tamen loquendo de caritate tali qualis infunditur non de virtutibus acquisitis et ista satis excluditur prima forma huius magistri

158

ad ultimam formam primae principalis respectu suae de duobus oculis sano et infirmo et quod infirmus non potest donec sanetur recipere unionem solis ita claram sicut alter concedo naturaliter loquendo et concedo quod infirmitas est causa huius in potentiae et quod oportet etiam ipsum sanari antequam naturaliter possit videre ita clare sicut alter et cum alterius infertur igitur oportet quod sua capacitas augeatur quia oculi infirmi infirmitatem impedimentem claram visionem sanari est ipsum fieri capaciorem

159

hic respondeo primo quod ipse oculus non est immediate receptivus visionis alicuius sed anima oculi sicut alibi declaravi aut igitur magister ille loquitur de oculo humano vel de oculo bruti si primo modo tunc dico quod non requiritur quod organum illud sanetur ad augendum capacitatem principalis receptivi visionis quia anima ipsa hominis quae est proximum et immediatum receptivum huius visionis est aeque capax visionis sicut ante si actum principium non de esse organum aut se tenet ex parte principii coactivi visionis non passioni vel receptivi organum enim informatam lumini congruo et specie rei visibilis est instrumentum videndi active conprincipians visionem assumptum autem quod principium receptivum visionis scilicet vis visiva est integra et aeque capax sicut unquam patet per philosophum primo de anima parte 64 ubi dicitur sic in illo capitulo si accipiat senior oculum iuvenem videbit utique sicut iuvenis quare semum non est in sustinendo aliquid animam sed in quo sicut inebrietatibus et infirmitatibus et multo planius dicitur sententia eadem in littera commentatoris

160

dices si organum est receptivum luminis proportionati et speciei rei visibilis de capacitate respectu visionis istorum allegetur sicut de capacitate respectu visionis arguebatur in principio organum enim laesum vel infirmum non potest ita intensam speciem recipere sicut sanum etc sicut de capacitate respectu visionis Responsio vel infirmitas ista abstulit aliquam partem oculi necessariam ad hoc et concedo quod tunc oportet augeri eius capacitatem sicut et eius entitatem ad hoc ut recipere posset vel potius ad hoc ut esset capax perfecte speciei qualis et quantae est capax organum sanum et integrum vel ista infirmitas non abstulit de hiis quae sunt de integritate huius organi bene dispositi et sani sed infirmitas est in cor?tio alicuius humoris indebiti vel similis infirmitas per qualitatem aliquam superfluam quibus stantibus activa naturalia inpediuntur interim in organo sic infirmo causare suos effectus requisitos ad visionem in anima naturaliter causandam dummodo in ipso fuerit talis humor inpeditus et tunc dico quod illud organum tantae speciei vel luminis est capax sicut aliud organum sanum nec sanare ipsum erit augere ovis capacitatem sed potius ipsum sanare est inpedimentum amovere quo stante non potest interim naturaliter illud actualiter recipere cuius est capax vel quanti est capax capax enim sonat in aptitudinem unde causatae formae ignis est materia prima capax dum ipsa est sub forma terrae sicut quando est sub forma aeris vel ignis licet ipsa repleri non possit stante etiam ipsa forma terrae si autem iste magister loqueretur de anima brutali responderem proportionaliter sicut feci iam de ipso organo quia talis anima est forma extensa habens partem extra partem et nata laedi vel corrumpi in una parte substantialiter etiam alia eiusdem partis manente substantialiter integra et corrumpi potest pars correspondens uni organo parte alterius organi existente illaesa et potest etiam infirmari alio modo ut praetetigi de organo vivendi in homine et ulterius per omnia apud me consimiliter est dicendum

161

Sed contra ista potest argui per ista quae scripsit magister iste postea et arguit contra duo quae dedi ut dicit et bene scilicet quod si viator aliquis conservaretur in statu viatoris ultra quodlibet tempus finitum dandum talis posset augere suum meritum ultra quemcumque gradum finitum dandum in eo et quod deus posset stante capacitate naturali talis non aucta illum praemiare ultra quemcumque gradum praemii finiti in eo talis sed non semper in eodem genere praemii tamen in alio et alio non inquam in eodem genere sine speciali miraculo et ista proportionaliter per omnia de poena

162

Sed contra ex illo inquit sequuntur mula inconvenientia primo sequitur quod non posset imperfectissima creatura rationali data beatificabili creare creatruam maioris capacitatis respectu gratiae in praesenti et praemii in futuro quia per se utraque potest ultra quocumque utrobique in maius sine statu quia ponere quod creatura inperfectior est capax maioris meriti sine statu est ponere quod sit capax maioris gratiae sine statu hic in via aut alicuius quod gratiam maiorem si daretur aequivaleret et hoc sine statu ex quorum utroque sequitur dicit iste quod in patria erit capax ultra quemcumque gradum dilectionis consequentis visionem huius beatificam sine statu quia de potentia sua absoluta non potest deus alio genere praemii essentialiter praemiare ait iste semper tu quam visione beatifica sui et dilectione consequente et ita in patria sunt omnes potentiae sive substantiae rationales aequalis capacitatis similiter dicere quod in via ultra certum gradum gratiae seu caritatis cuius anima est capax pro statu viae non dabitur maior gratiae sed aliquid aliud aequivalens maiori gratiae est mirabiliter dictum quod ad utramque partem primo quo ad primam partem quia videtur quod non sit devenire ad gratiam sic replentem animam quod non sic capax pluris nisi miraculose ut dedi quia quando veniretur ad illam replentem per ipsam cresceret actus dilectionis ceteris paribus alioquin caritas ista sic maiorata non iuvaret in aliquo ad merendum et per consequens cum tam diu in via possit crescere habitus sicut suus actus et econtra sequitur quod poterit maior est capere gratiam huius sine statu

163

Contra aliud dictum meum de aequivalenti vel supereminenti dono respectu primae gratiae vel de illis si sint multa talia aut erit eiusdem speciei cum gratia communi aut alterius si eiusdem aut aequalis gradus vel inaequalis et sive sit sive sit eiusdem speciei ex illis augebatur gratia prior si diversae speciei opero elicita erit diversae speciei ut videtur quia non magis videtur rationabile quod ex duobus habitibus diversis speciei in proposito isto proveniat idem actus quam quod ex quibuscumque habitibus diversis speciei similiter si fuerint diversae speciei respectu dilectionis intensioris superflueret posteriori illo acquisto gratia prius acquisita et ita non maneret caritas in patria vel si maneret cum ista prius acquisita gratia posset ex communi gratia actus aliquos dilectionis elicere quos non eliceret ex illo alio posteriori dono nobiliori vel minus nobili

164

Item secundum hanc opinionem sequitur quod potentia rationalis quaecumque viatoris non est tantae capacitatis respectu poenae quin maioris quia si iste conservaretur ultra quodcumque tempus significabile finitum et contraheret peccatum pro quo deberetur primo certa poena vel sequitur quod continue sibi debentur maior et maior poena vel oporteret dicere quod deus non posset eum punire ad condignum secundum taxationem communem proportionalem suis peccatis dicere autem quod cuiuslibet poenae finitae est capax est ponere poenam esse infinitam et quod non sit dare summum dolorem eius quia sive variet deus poenas secundum species sicud positum fuit de praemiis et meritis sive non variet sed tantum augmentet poneretur tamen actus doloris sive passio continue sensibilior et sensibilior sine statu igitur ponitur infinita

165

Item contra me videtur secundum istum quod deus non possit sufficienter punire peccantes aliquo genere peccati quod posset committi immo quod esset commissum primo in aliquo instanti et continuatum per quodcumque tempus modicum cum ita intensa deliberatione sicut fuit inchoatum cum omnibus circumstantiis paribus et patet consequentia quia in quolibet instanti aequaliter demeretur et consequens est inpossibile etiam secundum istos igitur oportebit dicere quod continuatio temporis non auget

166

Item eadem ratione sequitur quod deus non potuit praemiasse christum tanto praemio quanti fuit capax secundum potentiam absolutam quia in quolibet instanti meruit si igitur alius continuando meritum diu ex hoc mereatur praemium sibi augeri videtur quod christus sic meruit vel saltem sequitur sive plus meruit sine non dummodo potuisset plus meruisse si deo placuisset sequitur inquam quod maius vel melius praemium potuisset deus illi animae contulisse quam fecerit

167

Si dicatur quod de potentia sua absoluta hoc potuisset non de ordinata etiam stante omnino eadem capacitate

168

Contra si de potentia dei absoluta fuit anima christi capax maioris vel melioris praemii igitur absolute ista anima est capax maioris praemii consequentia patet quia respectu potentiae ordinatae sic tenet et non ex alio nisi ex hoc solo quod plus potest recipere arguitur esse capacior igitur similiter respectu divinae potentiae absolute

169

Item quod virtus ista non potest secundum ordinatam potentiam maiorem gratiam recipere aut hoc habet ex in potentia sua sicut supra tactum est de infirmo oculo aut hoc solum est ex ipso agente qui autem non plus agere aut non vult plus agere si ex prima causa non potest plus igitur si ex quacumque causa facta fuerit pluris receptam ista tollet inpedimentum et fortificabit virtutem et per consequens augebit caritatem ex quacumque enim causa fuerit quod oculus nunc clare videt solem qui prius non potuit ex infirmitate ex eadem causa tollitur infirmitas et augebitur capacitas virtutis si vero in potentia ista recipiendi plus fuerit ab agente tantum non potente plus conferre aut non volente tunc capacitas illius virtutis non est attendenda nisi penes maximum quod agens illud potuit aut voluit dare et sic respectu illius maximi quod dare potuit aut quod dare voluit dicitur capacior respectu illius igitur a quacumque potentia poterit plus capere respectu illius dicitur capacior igitur etc

170

Item confirmatur istae rationes de capacitate in exemplo meo quia vas repletum corpore aliquo non potest per quamcumque potentiam recipere corpus extensius manens extensius secundum omnem diminutionem nisi amplietur ipsum vas et per consequens nisi fiat capacius et per consequens non nisi eius capacitas maioretur igitur si hoc sit vas esse capacius posse recipere corpus extensius manens extensius et adhunc intellectum adducatur a me exemplum illud ad propositum tunc anima plena gratiae cuius gratiae quantitas attenditur secundum intentionem non poterit intensiorem recipere nisi eius capacitas augeatur si vero non sic intelligatur immo quod capacitas vasis attendi habeat penes multitudinem corporum contentorum aut possibilium simul recipi aut penes nobilitate recepti tunc ex augmento numeri augeretur capacitas et similiter ex bonitate recepti et secundum istum modum intelligendi adhuc fieret virtus capacior quae plura posset recipere alias quam nunc potest aut melius aliquod recipere a quacumque potentia hoc fieri posset

171

Confirmatur hoc quia non esset vas dicendum plenum corpore aliquo quod caperet si absque augmento suae capacitatis posset pro quamcumque potentiam capere corpus extensius et pari ratione attendendo eius capacitatem ex multitudine corporum receptorum aut bonitate non diceretur plenum simpliciter praeter ea quae contineret si posset a quacumque potentia plura recipere vel meliora si igitur per omnia in proposito simile est sequitur quod non est virtus aliqua plena gratia vel gratiis non bono vel bonis quae non aucta sua capacitate potest a quacumque potentia ordinata vel absoluta intensiorem gratiam recipere si in intentione attendenda sit plenitudo igitur etc

172

ad 1a ad illud contra primum dictum meum cum arguit inconvenientia sequi dico ad primum quod non sequitur quin deus possit facere naturam beatificabilem maioris capacitatis respectu gratiae et beatitudinis quam sic perfectissima creatura rationalis data quia sicud perfectior creatura rationalis est perfectior natura et per consequens maior secundum perfectionem ita proportionaliter est sua capacitas respectu gratiae et beatitudinis perfectior et maior quia eius natura et eius capacitas respectu gratiae et beatitudinis sunt peniuts indistincta ut alias demonstravi

173

Et cum probatur quod immo consequentia bona sic quia utraque est capax maioris gratiae vel beatitudinis vel aequivalentis maiori sine statu ergo non maioris capacitatis est una quam alia dico quod hoc non sequitur nec apud me habet colorem licet bene colorem haberet quod forsan pro eodem habet sed non eius si inferret igitur non maioris gratiae vel gloriae vere vel per aequivalentiam est una earum capax quam alia et tunc responderem si sic argueret quod aliquod receptum est tanti vel tanti capax posset dupliciter intelligi vel secundum naturalem cursum et naturalem aptitudinem capiendi vel secundum obiectalem possibilitatem respectu tanti vel tanti naturalem aptitudinem non habet ad magis capiendum distinguendo nunc inter vel melius in extensis non habet niquam naturalem aptitudinem ad capiendum simul maius quam sit illud quo repletur vel quo posset repleri in spiritualibus naturis et in corporalibus tantum potest vas secundum naturalem suam aptitudinem capere quanto potest repleri non plus ampliatum per rarefactionem quam sit de facto sed uniformiter secundum se aptum ad recipiendum et idem dico per omnia sub intelligendum de corpore receptibili quod maneat scilicet uniformiter rarum vel densum et uniformiter extensum vel ampliatum ad replendendum quod oportet hic addere et quod non in spiritualibus quia secundum philosophum spiritus et spiritualia non possunt rarefieri vel condensari sicut possunt ista corporali quae per hoc possunt ampliari et constringi sed ex nunc ad brevius loquendum fit sermo cum loquatur de vase corporali secundum dispositionem eius praesentem qui non posset fieri capacius per ampliationem talem vel strictius secundum constrictionem sed ymaginetur uniformiter per expansum et dilatatum et ad istum intellectum loquendo dico quod creatatur spiritualis perfectior est maioris gratiae vel beatitudinis capax intra eandem speciem quam creatam minus perfecta quia ipsa est naturaliter apta ad plus capiendum de gratia et beatitudine talis speciei quam creatura spiritualis minus perfecta quia non ista parva gratia vel beatitudine intra eandem est speciem istorum potest perfectior talis creatura repleri sicut imperfectior

174

ad sciendum autem quanta possit repleri dixi supra exemplum de maxima caritate in prima speciei caritatis acquisitae naturaliter fieri in tali spiritu etc sed si sit sermo de gratia vel beatitudine distinctarum specierum tunc dico et concedo magistro quod non habet natura perfectior intellectualis naturalem aptitudinem ut secundum talem aptitudinem naturalem tantam gratiam vel beatitudinem recipiat in specie alia quin in perfectior possit secundum naturalem aptitudinem tanti valoris gratiam vel beatitudinem recipere in specie nobilioris beatitudinis vel gratiae melioris quae tamen gratiae melior vel aequivalens non erit tot tatorum graduum in sua specie sicut est ista ignobilior speciei quanta est secundum naturalem aptitudinem capax natura spiritualis nobilior verbi gratia sit melior natura replebilis mille gradibus tantis gratiae communis et minus nobilis 100 gradibus tantis dico quod nobilior ista natura nullam poteri recipere secundum naturalem aptitudinem suam recipiendi gratiam vel beatitudinem nullae graduum seu nulla gratia vel beatitudine mille graduum est replebilis quin natura creata minus nobilis est replebilis gratia vel beatitudine centum graduum meliori si autem fiat sermo de potentia vel paossibilitate capiendi obedientali concedo sic quod non maioris gratiae vel beatitudinis est capax in quacumque speciei beatitudinis vel gratiae de cuius specie potest utraque recipere una creatura intellectualis quam alia communiter sumpto isto termino capax tanti pro omni eo quod potest secundum quamcumque potentiam capere tantum sicut nec maius corpus secundum potentiam obedientalem potest recipi in maximo dolio plus quam in una pixide omne enim corpus quod posset deus ponere in toto in deo posset ipse miraculose ponere in pixide parvula sed secundum hoc non est iudicandum quanti corporis sic pixis capax vel quanti dolium sed secundum naturalem aptitudinem sive secundum quantitatem per quam pixis vel dolium est naturaliter replebile et constat quod non ista parvo potest dolium repleri sicut pixi nec pixis habet naturalem aptitudinem ut tantum capiat sicut dolium de liquore

175

Et si quaeras differentiam inter aptitudinem et possibilitatem naturalem et potentiam vel possibilitatem obedientalem Responsio in exemplo de gravi quod aptum natum est moveri deorsum nec sursum et tamen potest moveri sursum violenter et huius sed quidquid sic de significato huius vocabulorum de minori potest pixis repleri quam dolium et tamen totum quod capit dolium per naturam et secundum aptitudinem naturalem qua si plus super infudas non recipitur nisi aliud exeat potest pixis capere secundum potentiam obedientabilem id est quantum potest deus ponere in dolio tantum potest ipse ponere in pixide sit proportionaliter in proposito ut praedixi

176

Stat etiam responsio in duobus quorum utroque solvitur argumentum alio circumstanto unum est quod secundum aptitudinem naturalem capiendi non aucta capacitate receptibili in omni natura intellectuali creata potest deus ultra omnem gratiam minus nobilis speciei mille vel 100 graduum tantorum in sua specie facere capi meliorem gratiam vel beatitudinem non plurium graduum tantorum

177

2m est quod cum dicimus unum esse capacius alio respectu eiusdem generis receptibilium non iudicamus quid illorum quo capacius sit incomparatione ad magnitudinem in ipso receptibilem obiectaliter sed secundum magnitudinem maximi in eo naturaliter receptibilis nec dico optimi sed maximi quia quod potest recipere praetiosum et vile tantum potest recipere etiam naturaliter et secundum aptitudinem naturalem de praecioso sicut de vili millus enim nisi fatuus diceret dolium esse capacimus ex hoc quod potest recipere mille lagenas vinum quam ex hoc quod potest recipere mille lagenas aquae et similiter dico de essentiali praemio sicut et de gratia quod potest variari secundum species infinitas et cum probatur quod non sit aliud et aliud genus praemii essentialis quia omne praemium essentiale est visio vel dilectio verum est vel delectio etiam sed non tot quin plures secundum speciem sunt possibiles dei visiones et beatificae fruitiones et delectiones igitur etc

178

sic ad illud argumentum quod fecit iste subtilis magister contra primum dictum mensis quod accepit ad in probandum illud quod dictum

179

Istis etiam visis potest leviter per eadem responderi ad sequentia contra alia dicta mea ab eo ad propositum recitata et inprobata

180

ad primum igitur cum arguit quod data iam gratia communis speciei quam pono replere creaturam datam et esse maximam illius speciei ad quam simul capiendam esse habet naturalem aptitudinem ad hoc illa potest crescere dico quod non sine miraculo ita quod illud crementum fiat in subiecto verum est enim quod sine tali miraculo posset gratia crescere sine statu si tamen partes istae advenientates post terminus non unirentur subiecto subiecto prioris caritatis maxime datae sed solum illi caritati quod satis est possibile

181

Quod autem non sit dare maximam simpliciter illius speciei probo sicut probant doctores antiqui quia non est dare creaturam aliquam intellectualem ultimam seu summam possibilem igitur ultra omnem talem possibilem potest deus facere duplo nobiliorem in substantia et ita duplo perfectior et nobilior non esset replebilis gratia maxima data in subdupla creatura illius repletiva et tamen talis gratia secundum speciem vel beatitudinem etiam est perfectibilis igitur cum deus illam duplam ita possit replere sicut subduplam replevit sequitur quod maiorem data gratia poterit deus facere quantumcumque magna circa infinita si fuerit illa data

182

aliud medium doctoris ad idem est illud quod sicut ego qui vidi solem possum simplici conceptu vel ymaginatione ymaginari solem duplum ita ego qui ymaginior caritatem vel calorem mille graduum possum conceptu simplici non componendo aut dividendo ymaginari duplo intentiorem sed omne ymaginabile eiusdem rationis secundum quamcumque magnitudinem finitam quod ymaginabile est ante compositionem et divisionem factibile est a deo quia non erit ei inpossibile omne verbum nec alia contradictio inplicatur in tali ymaginato igitur deus potest tantum producere in effectu

183

praeterea si alia data eiusdem speciei totaliter distincta ab invicem sunt adinvicem unibilia secunum intentionem igitur et alia quaecumque eiusdem speciei totaliter ab invicem distincta igitur illi quae diceretur maxima poterit altera uniri igitur etc Et cum probatur quod caritas quae est maxima cuius secundum naturalem aptitudinem capax est creatura data non erit otiosa quia mediate ista gratia poterit data creatura elicere actum intensiorem quam cum minori aliter non vivaret illa ad merendum concludit et cum dicis quod causa conclusionem tam diu poterit habitus crescere sicut actus verum est usque quo alterum prius altero prioritate originis vel naturae aut durationis habuerit complectatum et sic est in proposito exemplum de habitu caritatis acquisitae et aliis etiam habentibus naturaliter possibilibus acquiri in?e?tibus actibus unius speciei donec venietur ad summum gradum me naturaliter sit causabilem illo summo gradu habito poterit voluntas in meliorem actum illius speciei id est intensiorem quam unquam prius ceteris paribus et tamen per illum actum intensiorem non intendetur habitus prior ille quia nec poterit ibi gradus novus ab actu illo et potentia produci extra subiectum quia tunc creaturae nec in subiecto illo quia repletum est re illius speciei non condensabili igitur non potest illo stante plus in eo fieri illius speciei mere naturaliter ita est in proposito

184

dices iste actus meritorius progrediens ab illo gradu repletivo caritatis habitualis acquisitae vel infusae reddit istum dignum maiori praemio quam esset sine illo igitur iste est melior quam sine illo igitur habet maiorem caritatem illa a qua processit iste actus quia secundum regulam saepe allegatam augustini omnis alio melior gratuite habet plus de caritate vere vel per aequivalentiam dicendum quod si quis ad illum possunt tum pertingeret ex tunc fieret in eo vel melior capacitas paucorum graduum et ita gradualiter minor vel non maior vel miraculo se haberet plus prioris speciei modo prius dicto

185

ad 2m quod vadit directe contra istud de dono aequivalenti maior gratiae prioris speciei cum inquiritur utrum esset eiusdem speciei cum gratia communi aut non dico quod non eiusdem sed alterius et cum infertur igitur operatio elicita erit alterius speciei debetur quia istud notabiliter faceret pro me et hoc sive maneat prior sive non et ita volo quod saepe est sicut accidit iste magister scilicet quod ab habitibus diversarum specierum possunt principiari actus alterius speciei quam ab aliquo istorum per se sumpto sicut actum fortitudinis interiorem id est volitionem exequendi opus fortitudinis interiorem id est volitionem exequendi opus fortitudinis alterius speciei posset iste principiari qui esset iustus et temporatus et prudens quam qui solum fuisset exercitus in operibus materiae fortitudinis talis enim leviter per avaritiam vel propter volumptatem occurrentem vel suadentem contrarium in pulcherrimam et sibi ardenter amabili et placibili muliere et huius dimitteret velle opus fortitudinis quod non faceret alter bene circa alia habitu cuius debetur igitur in proposito quod donum gratiae sequentis nobilioris speciei quam fuerit praecedens potest vel cum ista vel sine illa in actum dilectionis nobilioris quam voluntas cum sola priori potuisset et alterius et nobilioris speciei ulterius etiam concedo quod habitus ille posterior natus esset esse conprincipium actus nobilioris cum voluntate etiam si esset sine posteriori quam prior et iterum etiam concedo tamquam mihi multum probabile iuxta argumentum istius magistri quod voluntas habens simul illos duos habitus gratiae possit in actum nobilioris speciei quam ipsa posset cum hoc habitu vel cum illo per se sine reliquo et ideo non sequitur quod prior gratiae superflueret habita secunda

186

Si vero placeat alicui dicere quod idem actus secundum speciem esset ab utroque qui a priori haberet consequenter dicere quod multo intensioris actus est potentia receptam in prima specie dilectionis quae principiatur a communi caritate seu gratia quam anima nata est causare cum quovis habitu gratiae in ipsa causabili quia ipsa potentia incomparabiliter quaestione 1 notabiliter tribuit plus de quantitate graduali actus eliciti secundum ultimum sui posse quam facit habitus communis caritatis ita quod forte ceteris paribus habitus iste creatus de communi cursu suae accidentis sive speciali et quasi miraculose concursu dei in cooperando non adderet mille simam partem gradualem super actum talem intensissimum in quem potest potentia sine accidente gratiae vel caritatis immo forte probabiliter dici posset quod cum nullo habitu vel habitibus posset in ista intensum actum active sine influentia dei speciali seu in actum ita gradualiter intensum qui ipsam potentiam repleret et tamen semper cum pluribus vel nobilioribus habitibus in intensiorem quam cum paucioribus vel minus laudabilibus vel minus nobilibus et si haec vera essent satis pateret quod nullus habitus a deo voluntati po?l?ter superflueret si daretur neque cum prioribus minus nobilibus neque sine illis

187

Sed via prior est pulchrior et clarior et ideo plus priorem viam michi placere fateor quamvis secunda sic mihi probabilis et pro magna sui parte apud me vera scilicet quo ad hoc quod voluntas non potest in se causare active cooperante sibi deo secundum communem naturae cursum solum tantum actum quantum potest recipere ut alias declaravi in materia de ymagine distinctione 3a primi et etiam quo ad hoc quod anima met est actior respectu sui actus quam aliquis habitus communiter coactivus

188

ad 3m de potentia dico per omnia proportionaliter sicut de gratia vel beatitudine iam praedixi et omnia sibi assumpta concedo similiter illatam conclusionem sed nego consequentiam ergo potentia cuiuslibet talium potentiarum receptiva secundum quarum nulla est penalissima in ipsa receptibilis de dei omni potentia est infinita hoc tamen bene sequeretur si nulla finita potentia posset repleri naturaliter sed huius dedi prius oppositum in simili de gratia vel gratiis exemplum etiam prius posui quia non est dare maximum corpus de dei omnipotentia simul ponibile in dolio isto non magis extendendo ipsum igitur istud dolium est potentiae vel capacitatis infinite non sequitur sed si nullo finito corpore esset istud dolium replebile igitur illud consequens sequeretur

189

ad 4m satis patet ex quaestione 9 distinctione primae primi libri et ex quaestione 3 distinctione praesentis dubio 7o principali

190

ad 5m transeo breviter hic quia illud est in 2o argumento istius magistri principalis contra me facto in sua prima lectione solvendo solvendum tamen distinguo ad praesens de praemio animae christi obiectivo quod erat deus ipse et subiectivo quod erat qualitas aliqua creata in anima illa benedicta et de praemio isto 2o modo dicto concedo opinative sine omni assertione quod nobilius accidens potuisset et posset de sua omnipotentia absoluta in ista anima produxisse immo quod omni accidente in ipsa producibili videtur mihi quod posset nobilius accidens in illa producere dico tamen ultra quod argumentum hic portum de continuatione non concludit aliud sicut ibi reddam causam et tamen in probatur conclusio dato quia si maius praemium potuisset recipere vel melius igitur vel hoc stante praecise capacitate eadem non aucta vel ipsa aucta dico quod ipsa non aucta et cum arguitur quod non quia si de potentia absoluta dei potest ipse plus de praemio vel melius praemium recipere igitur absolute eset ista anima capax praemii melioris vel maioris concedo quod ipsa recipere potest absolute et maius praemium et melius quam reciperet subiectum non obiectum et ipsa melioris est capax non maioris si hoc vocabulum capax sonet naturalem aptitudinem ad maiorem recipiendam multa enim possunt fieri circa alia ad quae non est in eis naturalis aptitudo sed possibilitas sola naturalis sicut in lapide quod violenter ascendat vel obiectalis sic in proposito sed non sequitur ultra igitur potest esse capacior quam est si cum ipse velt vocabulo isto uti pro possibili recipere sive cum aptitudine sive sine aptitudine ad maiorem recipiendam potest concedi conclusio ex quo voces sunt ad placitum sed certe data in isto intellectu abusive et communiter sumpto termino capax in conclusione ista scilicet quod anima illa est absolute maioris praemii capax ex hoc non sequitur quod ista anima sit infinite capacitatis nec etiam quod possit esse capacior quam est sicut nec potest esse subiectaliter nobilior quam est sicut concedunt quasi omnes doctores antiqui de hoc loquentes multos enim vidi hoc dicere et nullum contrarium scribere salvo quod magister loquens de melioratione rerum in prima distinctione 44 dicit quod deus potest mundum et alia facere meliora quam sint sed non subiectaliter glossant illi Et si arguas sic loquendo de capaci vel receptivo vel de potente de dei omnipotentia alia in se recipere si esset aliquid quod praecise unum gradum taliter posset recipere et aliquid quod duos 2m esset capacimus sic loquendo extensive quam primum si detur 3m puta anima quaelibet intensiva quod in infinitum non tantum quin maius potest secundum potentiam dei absolutam recipere ipsum erit capacius sine fine

191

Respondeo quod antecedens includit contradictoria et ideo potest bene mirabilia inferre sed tamen si quis vellet non videretur magnum inconveniens dare quod anima quaelibet est infinite potens recipere de potentia absoluta et quod infinite sic capax abusive et communiter seu inproprie sumpto termino isto capax sed ex hoc non sequitur quod ipsa sit infinite potentiae receptive vel infinite capacitatis non plus quam quod ipsa sit infinite entitatis vel bonitatis exemplum non est aliquis actus ita remissus quo per amorem meum deum amabilius omnibus antepono et praeaccepto etiam possibilibus sine fine quin tali actu infinite diligo deum sicut declaravi distinctione 1 primi et tamen nulla talis dilectio est infinita vel infinite bonitatis vel infinite bona verumptamen ut saepe praedixi sed talem possibilitatem obedientalem recipiendi vel secundum magnitudinem taliter in aliquo receptibilium non est eius capacitas mensuranda sed secundum magnitudinem illius quo repleri potest

192

ad 2m quod ponitur ad idem unde anima habet quod secundum ordinatam potentiam non potest plus recipere aut in potentia sua sicut supra in exemplo de infirmo oculo etc dico quod hoc habet ex duobus spiritualibus quorum unum est quod deus ordinavit non infundere rebus spiritualibus ultra tantum quanto possunt repleri et aliud est quantitas perfectionalis et substantialis talis vel talis naturae et secundum sibi tolli non potest conservata entitate talis vel talis naturae nec sequitur quod si agens plus voluerit sibi dare quod tunc esset capacimus quam nunc sit quia ut saepe praedixi non dicitur magis vel minus capax in ordine ad voluntatem agentis a quo ultra omne datum potest maius recipere potentia obedientali sed in ordine ad magnitudinem qua ipsa est naturaliter replebilis

193

ad 6m argumentum quod confirmat rationes priores de capacitate quod etiam est reductio primi argumenti sui principalis contra me superius soluti a me cum primo accipitur quod vas corporale repletum cor?e aliquo non potest per quantumcumque potentiam recipere corpus intensius manens extensius nisi ipsum vas amplietur et fiat capacius vel nisi eius capacitas maioretur igitur similiter ad propositum in primis dico quod illud assumptum non est verum quia deus potest facere quod illud vas non ampliatum seu non maioratum capiat duplo extensius ad or quantitatem istam quam natum et repleri illud patet quia licet deus poneret istud vas diurinato alio dolio carente operculo ex una extremitate in duobus vel pluribus locis simul sicut potest de sua omnipotentia et nihil ad faceret circa ipsum per hoc ipsum non ampliaret nec maioraret sicud si eiusdem panem poneret sicut posset in pluribus locis eiusdem mensae ex hoc in nullo maioraret panem istum et tamen constat quod si deus poneret huius dolium sive c? nam sic in duobus locis isto modo quod ampliaret ipsum in uno illorum locorum existens ori sui ipsius in alio loco existentis alio eo modo quo potest unum tale vas ampliori alteri totaliter distincto tunc ipsum sic in duobus locis positum et dispositum posset capere corpus extensius manens extensius corpore sufficiente ipsum replere vel corpore quod defecto ipsum replet igitur assumptum illud non est verum

194

2o dico quod si pro quia si libera plicata est ita longa sicud si non plicaretur et pannus in volutus per modum rotuli sic ita longus sicut si expanderetur et tunc maneret ita longum latum et profundum vocetur aeque extensum non est aliquod corpus ita extensum replens vas istud quam ipsum vas datum de potentia dei absoluta possit simul recipere corpus extensus manens extensius absque hoc quod dati vasis capacitas maioretur in aliquo vel amplietur sed si non hic vocetur extendi sed corpus aliquod plus expandi ita quod pannus non dicatur tantum extendi sicut habet naturalem aptitudinem nisi quando expanditur et applicatur etiam secundum longum ita longo loco situ natus est expandi sic quod ita longum locum secundum litteram rectam occupet sicut natus est occupare tunc verum est quod vas corporale repletum corpore aliquo non potest corpus extensius id est maius expansum et maiori loco secundum communem divisionem applicatum simul recipere nisi vel eius capacitas amplietur vel nisi ipsum in pluribus locis simul ponatur vel nisi corpus quod magis est expansum et maiori loco applicatum quam ipsum vas non intra ipsum vas sed alibi sic expansius eo modo quo corpus christi expansius est in celo quam sub speciebus sacramentalibus et tamen sub ipsis sequentibus sacramentalibus est corpus christi extensius manens extensius quam extenduntur species sacramenti sed non manens sub speciebus illi extensius quam ipse species extenduntur quoniam ibi non extenditur debetur igitur sub sensu modificato quod hoc sic vas aliquod capacius alio ipsum esse natum recipere corpus extensius manens extensius intra se quam natum sic illud aliud recipere quod minus est et minus dicitur capax neutro per rarefactionem vel aliter aliter maiorato si uniformaliter ad recipiendum aptato sicut nunc quando sic operantur quia nec hoc est alius quam quod praedixi illud vas esse alio capacius quod non ita parvo corpore ceteris paribus repleri potest quia tamen vas quod non potest isto modo corpus extensius manens intra ipsum extensius et expansius recipere potest maius corpus complicatum vel convolutum vel plura aequalia de dei potentia absoluta recipere quo ad istum ultimum quod quovis modo sine condensatione vel rarefactione contenti vel continentis plus potest et plus sine certo statu ulterius recipere quoniam sit corpus huius quo natum sic repleri exemplifico ad propositum et exemplificavi quod ista ultra omnem gradum gratiae vel beatitudinis in anima receptibilis est ipsa in potentia obedientali ad plus capiendum miraculose sicut ibi et hoc mihi sufficit quia non oportet quod exemplum currat super 24 pedes nam in ordine ad taliter receptibilia in ipso non dicitur vas unum respectu alterius capacius vel minus capax sed solum ut saepe dixi in ordine ad talia qualibus et quantis nata sunt repleri quantumcumque sine termino obiectaliter possit plura capere cuius ratio est quia secundum hoc quod nulla est comparatio quia isto modo vas maius vel capacius non potest capere plus quam vas minus

195

ad 7m patet per idem ex eo quod innuit quod corporale vas vel receptum spirituale repletum viliori vel vilioribus non possit recipere nobilius vel nobiliora nisi fiat capacius hoc enim sape negavi et nego dolium enim repletum a qua potest capere sine hoc quod fiat capacius tantumdem de vino nec etiam est minus capax vini quod actu repletur vel semi impletur aqua pro exemplo suo de infirmo oculo lagena enim dum manet lagena aeque capax est melioris liquoris sicut vilioris nec minus est capax vini quando repletur aqua quam si vacuaretur aqua in toto vel in parte quia quod fit capax ut saepe dixi sonat aptitudinem non actum

196

ad 2m argumentum principale 2i mei inpungnatoris quod si alii semper proficere possent dum essent viatores in merito igitur et christus habuisset illam praerogativam et plus meruisset in suis 3o annis bene immo optime operando quam in principio contra magistrum et gregorium dicentes quod deus sibi contulit tantam gratiam vel gloriam quod plene sibi conferre non potuit dici potest sicut alias quod ipsi non dicunt hoc loquendo de potentia dei ap absoluta sed ordinata verumptamen quod non pleniorem ei potuisset dedisse absolute non dicunt quod quantumcumque deus sibi contulisset plus miraculose quam fecit potuisset sibi contulisse vel dona meliora quia optima possibilia conferre non potest cum nulla sint talia receptibilia per modum accidentium interminata nec optima factibilia sicut nec corpora maxima factibilia tamen plenius non potuit illa anima dotari quia non convenit dare pleno plenius nec aequali aequalius et ita de aliis quae denominant indivisibiliter

197

Et cum probatur contra hoc quia quare sibi debuit negare privilegium aliis possibile Responderi potest uno modo sicut multi respondet quod non negabatur sibi sed in principio dabatur sibi praemium totum correspondens toti vitae suae et omnibus bonis operibus unquam ab eo factis sufficienter vel ultra iuxta quod tactum est supra in 9 responsione 2i articuli contra istos sicut exemplificatum est ibi de angelorum praemio prius collato quam merito

198

aliter potest dici et magis mihi placet haec 2a responsio quod christus secundum animam a primo instanti suae conceptionis fuit perfectus comprehensor quo ad praemia essentialia et non viator quo ad illa et per consequens fuit ex tunc in termino cum angelis confirmatis vel forsan haec responsio iuvat primam quo ad aliquid licet remanserit secundum carnem passibilis et mortalis et secundum animam etiam passibilis ut sic mereretur ex tunc nobis et non sibi primo ex tunc sicut nec angeli nec animae sanctae sibi nunc sed nobis merentur et huic responsioni concordat illud quod dicit magister distinctione 31 3 capitulo ultimo ubi dicit sic "non est ignorandum in christo fuisse caritatem iuxta modum patriae non viae eundemque ordinem diligendi inplesse qui servatur in patria non in via" haec ille

199

ad 3m argumentum principale illius magistri cum probat quod secundum responsionem meam deus non potuisset christum nec aliquem ad plenum praemiasse de hoc quod meruisset ipso vel alius meretur per modicum tempus quia tantum meretur in quolibet instanti illius temporis ceteris paribus sicut in primo satis patet supra quia negatio hanc tantum mereretur quis in quolibet instanti alicuius temporis sicut in primo dato quia in primo instanti istius temporis causavit meritorie huius dispositionem satis credo de hoc puncto dixisse probando prius et respondendo hiis quae moverent in contrarium huius viae et iste magister in hoc concordat

200

ad primum argumentum 3ii socii cum accipit primo quod ista quae sunt alterius rationis minus compatiuntur se in eodem quam ista quae sunt eiusdem rationis dicendum quod est ut sic et est ut non sed si caperet universalem negarem istam sicud probavi in exemplis de dulcedine summa naturaliter possibili lacti quae compatitur secum albedinem summam sibi similiter naturaliter possibilem non autem naturaliter aliam tantam albedinem secum compatitur sicut facit aliam dulcedinem Et cum probatur illud assumptum per 7 ethicorum dicentis quod vehemens delectatio expellit omnem tristitiam non solum contraria sed contingentem dicendum quod delectatio et tristitia de quibus loquitur ibi philosophus habent contrarietatem formalem et hoc non oportet semper et ideo huius vocat contingentem tristitiam quae non formaliter contrariatur delectationi vel virtualem vel alteram istarum et quod habeant vitualem contrarietatem patet ex hoc quod talis delectatio quaecumque fuit si sit vehemens de qua loquitur philosophus dilatat cor et tristitia constringit cor constringere autem et dilatare sunt contraria formaliter vel virtualiter circa idem igitur etc

201

ad 2m de pixide dicendum est quod si loquatur de continentia totius corporis christi a pixide in altari et tunc capiat quod non est miraculum ex parte pixidis in sic continuando illud corpus verum dicit sed nihil ad propositum cum quia corpus christi non est ibi modo quantitativo habens ibi partem extra partem nec occupative nec repletive nihil enim minus capit de aliis quia est modo spirituali et deffective solum non circumscriptive si autem loqueretur de pixide repleta a qua vel corpore quovis alio non potest illo corpore remanente in eo uni?ter extensius plus recipere sine miraculo sicut patet si quis nitatur plus infundere et tamen maior pixis plus reciperet illo si praecise tantum contineret sicut minor et aliquos plus superinfunderet verum est autem quod radix huius miraculi non oritur ex pixide nec hoc dixi sed oritur ex hoc quod plura corpora talia non possunt fieri in eodem situ adaequato sine miraculo sive in pixide sive extra pixidem in eodem situ circumscriptive

202

ad 3m verum est quod iste socius legendo sententias tenuit quod animam illam videre verbum per verbum et frui eo per verbum erat eam ypostatice verbo uniri a posuit eam cognoscere verbum infinite et frui eo infinite sicut deus de se ipso licet ipse contingit et deus ipse necessario et multum consequenter in hoc sed tunc sequatur quod corpus christi in triduo non fuisset verbo ypostatice unicum ut videtur quia hoc est sic uniri sit fruenti secundum eum sed verbo ipso non fruebatur corpus christi in triduo nec patiebatur anima fruente verbo igitur quod autem verbum fuerit illi animae congruus inprobabo alias seriose Et tum probat quod immo quia novit omnia quae verbum per magistrum libro 3o dicendum quod hoc debet intelligi habitualiter ita quod verbum fuerit sibi sicut species vel habitus non actualis cognitio nec magister vult quod iste capit ab eo scilicet qudo verbum fuerit illi animae cognitio cum quia magister dicit ibidem distinctione 14 capitulo 2 quod anima christi "non ita clare nec ita perspicue eo capit ut deus"

203

Item ibidem nec est inquid eius sapientia aequalis sapientiae dei quia ista multo est dignior etc huius oppositum sicut et prioris ponit iste socius igitur minus bene innititur auctoritati magistri in hac parte idem distinctione 13 capitulo penultimis dicit magister quod "gemina est in christo sapientia" divina et humana et multa habentur ibi isti sententiae huius socii dissona vel igitur magister dicit opposita vel illius socii sententiam non intendit igitur etc

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5