Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum posse creare gratiam vel aliquid aliud repungnet propter virtutis active insufficientiam cuilibet creaturae
et videtur primo quod hoc non repugnat creaturae quia sol potest creare lumen in medio igitur etc antecedens ppotest sic probari ponatur quod deus suppleat actionem solus in una parte medii puta a ita quod non agat nisi supplendo vitem solis et creet deus proprie unum aliud lumen in alia parte medii et sic b et creet sol in 3a lumen et sic c tunc lumen in b est vere creatum igitur lumen in a similiter est vere creatum et per consequens lumen in a et in c sunt simili modo producta per positum quia deus non creat lumen in a nisi praecise supplendo vicem solis
¶ Et prima consequentia probatur scilicet quod si lumen in b sic creatum igitur et lumen in a cum ista duae lumina simili modo per omnia generentur et sint eiusdem speciei Et assumptum probatur cum deus non agat aliter in b medium quam in a cum per assumptum sit idem et agens idem et productum omnino simile numero solo differens et omnis alia circumstantia consimilis ergo nec aliter agit deus in b quam in a igitur terminat lumine in a
¶ Respondeo negando consequentiam quia et si sint similia per omnia ea quae in una actione hiis et e quae in alia et tamen deus facit lumen in a de a sed facit in b de nihil non de b
¶ Contra facere lumen de a non est aliud quam facere lumen in a respectu cuius materia vel a habet potentiam naturalem Non enim videtur aliud facere lumen de a sed sic facit deus lumen de b quia b est in potentia naturali respectu luminis receptivi igitur ibi facit deus lumen de b non de nihilo
¶ praeterea quod hic non repungnat cuilibet creaturae propter virtutis insufficientiam videtur quia aliqua individua eiusdem speciei extensa sunt inproportionalia secundum extensionem proportione naturali sicut patet de costa et dyametro et quadrato et pari ratione de potentia dei absoluta aliqua individua sit possibilia nulla proportione proportionalia secundum perfectionem
¶ Praeterea nihil excedit finitum secundum perfectionem infinite nisi infinitum sed substantia co?lque excedit suum accidens infinite et sine proportione igitur quaelibet talis substantia est perfectionaliter infinita magister probatur quia aliter argumenta substantia modica corporea extendi posset ab albedine aliqua sibi possibili consequens falsum quia quodcumque accidens tale positum in tali modica substantia natum esset dependere ab ea si enim poneretur per potentiam divinam quocumque partes pedales albedinis in li ergo pedali eadem ratione qua una earum dependeret ab eo et alia quaecumque si ergo uniantur vel haec substantia excedit compositum ex omnibus quot quot dentur et habetur intentum vel non sed exceditur a tali composito et tunc posset accidens suum subiectum excedere quod non videtur concedendum aliquatenus
¶ ad oppositum quia repungnat creaturae probatum est quaestione praecedente auctoritatibus et rationibus multum clare
¶ ad hoc etiam est praeter loca allegata in praecedenti quaestione augustinus in libro de vera innocentia propositione 146 rei nullius quamvis minime nisi deum creatorem dici aut credi licet
¶ ad hoc etiam est augustinus 3 c c?is X XI usque ad 16 per totum Et iterum super genesem capitulo 5 de magnis in principio quod angeli autem nullam naturam omnino creare possunt et damascenus 11 sententiarum capitulo quicumque dicunt angelos esse creatores cuiuscumque substantiae hii omne sunt filii patris sui dyaboli
¶ Item probatum est ultima quaestione 3ii et penultima quod nulla creatura potest esse infinita et sola natura infinita potest creare ex praecedent quaestione
¶ prima conclusio sit haec quod cuilibet creaturae repungnat creare et hoc patet ex praecedenti quaestione
¶ 2a conclusio quod nulla creatura finita excedit aliam infinite et haec probatur quaestione vel 3ii
¶ ad hic etiam arguit quidam magister sic si una creatura finita extendit aliam infinite vel sine proportione utpote filectio qua beatus diligit deum dilectionem qua idem beatus diligit creaturam tunc si dupletur dilectio et quadrupletur et sic sine fine dilectio creaturae in specie priori nunquam pertingeret ad perfectionem dilectionis qua idem beatus diligit deum consequens videtur inconveniens igitur etc et falsitas consequentis probatur quia si esset dilectio talis creaturae infinita excederet dei dilectionem aliter ipsa dei dilectio esset infinita sed ubicumque convenit reperire magis et minus convenit reperire aequale saltem secundum aliquam aequalitatem et si non secundum suppositum
¶ dicetur consequentia hic inprobatur 15 propositione 3ii enchiridion sed hic excluditur per ista quae dicta sunt de angelo consequentiae in ultima quaestione 3i ulterius igitur sequitur quod secundum ymaginationem contingit reperire aequalem dilectionem dilectioni dei tamen secundum talem multiplicationem Et cum deus posset facere quia secundum ymaginationem esset citra infinitam Si dicas quod ex tali dilectione posita infinita secundum ymaginationem sequuntur contradictoria et idoe non probat
¶ Contra tali dilectione posita infinita sequitur saltem ex una parte quod excederet dei dilectionem et quod contingeret reperire aequalem dilectio dei sed ex ista aequali posita non sequuntur contradictoria quia esset infinita igitur ad hoc sequitur quod deus potest eam facere et quod per multitudinem finitam contingit ad eam devenire et tenet idem argumentum sive concedatur proportio sive non id est dummodo concordatur ibi excessus et per consequens aequalitas similiter in ea debet transitum ad talia similiter si per talem multiplicationem non convenit devenire ad aqeualitatem alterius Cum talis multiplicatio procedat in rectum universaliter et tamen non sit invenire terminum id est per talem multiplicationem non contingit istam distantiam inter istas dilectiones pertransire igitur distantia est infinita quia propter proportiones aequales et duplas vel alias finitas non convenit eam pertrasire similiter dilectio dei excederet illam aliam dilectionem secundum hanc alterius speciei infinite quia ultra omnem proportionem et mensuram igitur distantia infinita et per consequens terminus infinitus cuius oppositum supponitur exemplum ad hoc de excessu in numeris
¶ ad idem dilectio dei excedit dilectionem qua diligitur creatura et non in proportione certa ut apparet ex hac responsione sic igitur dilectio qua diligitur deus a et dilectio qua diligitur creatura b a excedit dilectionem duplam ad b eiusdem speciei aut igitur aequaliter sicut b aut minus nec maius sicut est manifestum si aequaliter tunc quadruplum eadem ratione et sic secundum omnes proportiones et sic in genere qualitatis non esset unum primum quod esset mensura in isto genere quia primum illud si esset diverse speciei non mensuraret b et dilectionem illam duplam ad b eiusdem speciei cum b quia non magis excederet unam quam aliam ut dictum est et hoc est contra aristotelem 4 10 metaphysicae Si minus excedat duplam dilectionem ad b quam b sic in certo aliquo tunc in tanto quanto ista dupla excederet b quia non apparet respectu quarum minus ex quo ille excessus solum est causa
¶ Et aliter etiam illud quod est diverse speciei ab aliis non esset metrum et mensura inperfectione quia non in quantum aliquid magis ex accederet ad illud esset perfectius quia duplex perfectio non adderet diversitatem excessus nec aequalis diminutio inperfectione aequalem diminutionem in excessu ideo per compositionem ad talem nonquam mensuraretur nec unquam esset scita praescisa perfectio mensurati ex mensuratione per talem mensuram igitur in tanto minus excedit duplam ad b quam b in quanto b exceditur ab ista dupla et si hoc tunc iterum in quadruplo minus excedit quadruplum dilectionem ad b quam facit dupla et similiter sit ulterius procedendo igitur cum per tales augmentationes excessus diminuatur continue contra et aequaliter sequitur quod si sic finitus ultimo per tales augmentationes aequales omni modo diversas auferretur totaliter vel sequitur quod aliquod finitum haberet partes aequales alicui certo dando vel eo maiores non communicantes ad invicem in partibus infinitis consequens est falsum quia omne finitum per ablutionem partium finitarum et dividentarum aequalium omnino consumitur igitur omne finitum per divisiones aequales omnino diversas consumetur totiens posset replicari si vero excessus poneretur n infinitus contra hoc essent praecedentia argumenta
¶ Item ad principale potest sic argui pro 2a conclusione si una creatura finita excederet aliam et infinite quantitate esset perfectionis tunc si deus infinitatem earum faceret in 2lo meliorem et 4lo et sic sine fine et perfectiorem earum etiam subduplam secundum perfectionem et sub4lam et sic sine fine procedendo ex una parte addendo vel ascendendo et ex alia parte descendendo nonquam pertingerent ad invicem processus huius ad invicem obviando quod non est apud me intelligibile de na?is et cons? plana est cuilibet advertenti
¶ Item si sic sint igitur duae creaturae quarum una inproportionaliter extendit aliam et sic excessus a albedo et eius excedens b et capio unum angelum putat michaelem excedentem notabiliter creaturam a tunc quaero an a excedatur infinite a michaele vel non si non igitur b excedit michaelem infinite consequens est inpossibile ergo et antecedens contra patet quia si solum finite igitur b non excedet a infinite quia duo effectus simul iuncti vel duo excessus simul i?i non integrant infinitum Si aut infinite exceditur a michaelis cum michaelis non sit natura perfectionis infinite poterit deus ratione e qua primum creare unam aliam creaturam sive e circa proportionem excedentem michaelem contra patet in numeris quantumcumque enim numeris finitus aliquis excedit in eadem proportione potest numerus iste excedens excedi ab alio et in magnitudinibus patet idem Notum est etiam quod non potest maior ratio assignari pro conclusione una quam pro alia sed hic consequens falsum est sicut et primum et utriusque falsitas sic probatur quia sic ista creatura intellectualis quae dabitur infinite excedere michaelem c et beatificetur a deo causa michael quam c proportionaliter naturae suae ita quod beatitudo c tantum excedit beatitudinem michael sicut c excedit michaelem una igitur illarum beatitudinum excederet aliam infinite sed consequens inpossibile quia aliter cum deus possit beatitudinem c destruere et ponere in eo beatitudinem michaelis sequitur quod eadem creatura intellecutalis possit beatificari diversis beatitudinibus quantis quarum una aliam excederet infinite consequens inconveniens
¶ Et si conceditur conclusio ut quidam concedunt et male in in eo individuo arguam de excessu proportionali corporis ad corpus attractivam ferri et similiter quod unum infinite velocius traheret ad se alium distante quam reliquum quod includit contradictionem ex quaestione 18 1 et 3i et consequentia patet quia aliter virtus aliqua attractiva ferri data et alia virtus istam excedens infinite sit attractiva eius ceteris paribus inaequalitate ipsam traherent per aequale spatium quod est inpossibile apud philosophum et apud omnem rationalem intellectum
¶ praeterea tunc isto angelo nobiliori in ista proportione suam virtutem motivam applicante ad modum localiter celum vel corpus aliud vel semetipsum in qua nunc michael nunc applicat suam ipse movere in infinitum velocius quam nunc movet michael alioquin si in tempore duplicando vel quadruplicando et octuplando virtutem suam motivam michaelis veritati tandum haberetur quod virtus nullo modo motiva s?a et aliqua talia infinite illam excedentis secundum ultimum potentiae suae agentes eodem moverent tempore per aequalia idem mobile etc Et conclusio concludit repugnantiam quod in instanti fiat etc
¶ Ex hac conclusione sequitur 3a quod non quodlibet individuum speciei semper superioris quodlibet inferioris infinite excedit quia generaliter per 2am nulla creatura aliam inproportionaliter sic excedit
¶ Item tunc angelus sine proportione excederet animam christi et per consequens si proportionaliter nullae suae beatificaretur inproportionaliter plus frueretur deo et plus congauderet de deo quam anima christi tamen ille nullae differant specie quia angelus aliquis est nobilioris speciei quam ista anima hoc est falsum scilicet conveniens est falsum quia etiam anima beatae virginis et multo fortius anima christi ex altata est super thoros angelorum
¶ Item ad idem arguitur sic quia tunc peius esset in natura ministerium angelum destrui quam infinitos homines vel non tot finitos quin plures vel infinita pecora et sic de individuis specierum aliarum infinitarum angelo Et similiter peius est pari ratione unam guttam aeque destrui apud naturam et secundum se non habito respectu ad utilitatem hominem et animantium quam totam speram terrae destrui sicud patet consequentia et consequens est inconveniens ut videtur
¶ Item si sic quolibet calor sine proportione esset perfectior frigore igitur et sine proportione virtuosior igitur nullam resistentiam haberet a frigore et etiam tunc sequitur quod si frigus possit agere ad distantiam pedalem posset calor agere ad distantiam quantumcumque significabilem consequens notum est esse falsum et consequentiae videntur esse plane igitur etc item si angelus sic in infinitum virtuosior quam anima igitur cum anima possit movere aliquod corpus sibi resistens poterit angelus movere duplum et 4lum et totam terram et omne corpus ymaginable igitur etc consequens falsum et contra philosophum similiter tunc posset movere caelum et aliquod corpus in instanti Cogito enim et desiderium in eo et executiva quae sunt principia movendi localiter sine proportione ut videtur exced e unt principia motiva fr?ie
¶ Item si sic hoc praecise diceretur propter auctoritatem philosophi in topicis Sed quod hoc non sic de eius intentione patet quia secundum eum ad videndum quae species sic perfectior alia videndum est si optimum unius sic melius optime alterius innuens per hoc quod non propter individuum speciei superioris quantumcumque remissum sit melius quolibet possibili speciei inferioris
¶ 4a conclusio et ultima sic quod nulla virtus creata est infinita et quod consequens quaelibet est insufficiens ad creandum huius probatio satis patet ex mediis aliquibus positis ad praecedentes conclusiones ex 4a quaestione et 15 3ii libri
¶ ad quod respondet quidam doctor praenotans tamen quod aliud est producere aliquid de materia et aliud est producere aliquid in materia potest enim produci aliquid in materia in aliquo instanti quam non producatur de materia sicut intellectus humanus sicud patet libro 2 distinctione 17 capitulo 17 Et sic posset deus facere formas materiales in materiis si vellet scilicet quod essent in materiis et quod non dependerent in esse ab illis et tunc crearentur quia tunc non fierent de materia non enim intelligo aliud fieri de materia vel ex materia quam sit fieri in materia ut de facto forma quae facta sit pendeat in esse a materia ista et ideo si deus formas materiales crearet a materia proprie loquendo sine dubio non pendet in primo instanti in esse a materia ymmo si materia tunc adnihilaretur formae tamen tunc essent quod deus per suam propriam substantiam gratiam istas in isto instanti sustineret et semper postea nisi fieriet ut inesse dependeant a materia
¶ per hoc ad primum argumentum quod arguitur quod lumen in b est creatum et tunc non fit de materia ut prius ibi responsum est sed lumen in a non causatur sicut probat argumentum quia sit a deo praecise sicut posset fieri a terminata in primo instanti sui esse verum p tamen eest de vi vocis quod omnes circumstantiae in generatione luminis a et in generatione luminis b sunt similem quia circumstantiae non sunt nisi res istae verae existentes quae circumstantiae quae res similes sunt totaliter sed tantum una res aliter se habet quam alia per praesentiam potentiae infinite scilicet coniunctae scilicet lumen in b quia per istam possent sustentatur ut non dependeat a subiecto quod non fit in lumine ipsius a Et consequenter tenet quod in c actu quo deus creat accidens in subiecto ipse supplet vicem efficientiae subiecti respectu huius accidentis puto enim in quid quod subiectum sic est causa efficiens respectu sui accidentis quod ab eo in eo in esse naturalis cursus communis dependent
¶ Ista responsi non est ex toto vera ut credo primo quia tunc vel gratia numquam crearetur in anima vel pro tunc in nullo per modum accidentis dependeret a subiecto suo quod non videtur verum quia satis bene stant simul quod ista qualitas creatur et tamen quod sicut accidens dependeat a subiecto
¶ 2o videtur falsum et nihil dubito quin ita sit quod ista forma vel quod omnis forma secundum naturalem cursum dependens in esse de suo subiecto eo ipso efficitur ab eodem quia tunc calor aque violenter calefactae efficeretur ab aqua vel eius materia quod falsum est quia propter virtualem contrarietatem ad ipsum nititur ipsum destruere quantum potest et ista simul ageret ipsum et intelligetur ipsum destruere quantum posset
¶ praeterea ad videtur dependere per modum accidentis a subiecto quam effici ab eodem nam activitatis esse esset in eo dem quod accidit est in esse aut nihil accidere non est effici ab eodem cui accidit ut videtur quia tunc gratia in instanti suae creationis non esset accidens quod falsum est quia simul creatur et infunditur sicut intellectiva
¶ Item deus non posset se solo producere active accidens in subecto quod videtur inconveniens quia accidere est ab eo cui accidit dependere igitur nichil est ibi aliud genus dependentiae activitatis ad subiectum quam efficientiae ab eo et hoc est intentum vel patet consequentia hic probandum
praeterea constat quod omnes materiales formae primam materiam informantes ista necessaria secundum cursum naturae dependent in esse a suis materiis sicud accidens a subiecto et tamen una crufa esset divinae quod materia prima active comproducit et conservat formas materiales in esse aliud igitur est formam fieri de materia quam coeffici ab eadem non est igitur dicta responsio vera nec formas materiales a suis materiis secundum cursum communem nullae dependere in essendo est quovis modo effici ab eisdem
¶ Dico igitur aliter ad argumentum quod casus est inpossibilis quo ad primam partem suam quia deum agere a sine coactione solis est creare a et tunc dico quod a active a nullo dependet nisi a deo sed cum hoc stat quod a dependat ab aere subiective sicut accidens a subiecto
¶ dices si accidens sic illud a ista dampnat per modum accidentis a subiecto in quo recipitur sicut c igitur actum naturale ista creat sicut deus qui non plus effectus agentis creati videtur tunc effici de subiecto quam si ipsum de eodem subiecto crearetur a deo nec aliud videretur esse formam talem produci in subiecto quam eam produci de subiecto nec econverso
¶ ad illud dico quod nulla est notabilis dicitur ad propositum de forma tali causa creabili in hac materia quam producibili de eodem in ordine talis forme ad subiectum vel conceptum sed solum in ordinatione ad agens
¶ Cum enim producitur forma talis sive in subiecto sive non in subiecto a solo agente quod subiectum non pro supponit nec requirit ad hoc ut talem formam producat creatur tamen ab a?te praesumpte vel necessario coexigente subiectum ad hoc ut talem formam in ipso producat hoc est producibilis vel educi de potentia talis subiecti sic ad intellectum
¶ 2m dubium est contra primam conclusionem quia videtur quod ignis agens in historiam consecratam creet calorem quia ibi facit calorem de nihil igitur creat per diffinitionem creationis poni causa vel 2o distinctione 1a
¶ assumptum probatur quia ignis facti calorem sicut sensus docet et non facit ibi calorem de materia quia si sic igitur de quantitate vel de qualitate et si de quantitate nonquam posset philosophus vel alius probarue necessitate materiae primae cum actio naturalis perficiatur secundum hoc in quantitate vel qualitate sicud in materia si poneretur
¶ Respondendum est hic sicut in praecedenti quaestione ad 4m argumentum 2i articuli est responsum et huic concordat fir qui recitat circa istam difficultatem opinionem gandavensis thomam scotum et tenet in hoc cum scoto libro 4o quod articulo vel generatio substantialis simul quae fit ibi fit a deo et in hoc quod si quantitas non sic aliud a materia et qualitatibus quod accidentia hostiae sunt manisinabilia ab agente naturali sed totum quod apparet in eis de alteratione successiva et transmutatione fit a deo
¶ aliter etiam dici posset ponendo ibi substantiam panis simul cum corpore christi ab accidentibus quod tunc possent omnia faciliter salvari respondet quod omnes auctoritates obiectas per magistrum in contrarium posset quis leviter gloriare et multas deducere ad oppositam conclusionem
¶ Tandem tamen quia ista non est communis opinio sed contraria magistro sententiarum et aliis doctoribus qui communiter tenenter teneo cum eis tandem etiam videtur sibi quod sive debeat poni quantitas distincta a materia et qualibus sive non sed quod quaelibet talis per se ipsam habeat partem extra partem sive sic sive sic quod totum quod fit in hostia consecrata quantum ad alterationem fit immediate a deo per supplicationem alicuius naturalis causando illud quod agens naturale ibi ageret si illuc esset substantia vel materia in quam posset agere quia materia ut videtur praesupponitur actui alterative cuiuscumque agentis naturalis Et ideo negat assumptum respondendo ad argumentum scilicet quod ignis ibi causat calorem sed deus et quod deus ibi successive formam ignis introducti si ista fit secundum gradus vel si non habet tales partes quia tunc in instanti forte quo corrumpitur substantia panis si ibi esset creatur materia a deo sub accidentibus hostiae vel quod totum quod ibi fit sic a deo
¶ 3m dubium est contra eandem conclusionem de forma corrumpta solis sit a una forma ignis generata ab isto igne in hac materia demonstrata et corrumpatur
tunc arguitur sic Iste ignis demonstratus potest generare a formam igitur potest creare i consequentia patet quia corrumptum non potest redire vel numero per actionem naturalem sicut patet et philosophus versus finem assumptum probatur quia ista materia demonstrata est aeque in potentia naturali ad a sicut ad aliam formam consimilem futuram igitur iste ignis ita natus est producere vel generare de ipsa a sicut b vel c assumptum probatur quia si deus recrearet a in isto materia ipsa sustentaret a et fieret totum naturale compositum ergo tunc ista materia esset in propria potentia respectu illius formae ita verae sicut quando primo producebatur naturaliter in ista
¶ ad istud respondet firaph quod si a fuerit forma vere corrumpta secundum totum non solum per divisiones quia sic posset regenerari per agens naturale dico inquit quod non potest per aliquod agens naturale regenerari dico igitur ad argumentum quod materia ista in qua a fuerit non est in potentia naturali ad a sed in sola potentia obiectali scilicet respectu agentis infiniti Et quod si deus recrearet a in ista materia propter hoc ista materia in potentia naturali ad a nec sustentaret eam sicud nec modo animam intellectivam nisi deus specialiter influeret illi materiae ad hoc ut posset a dependeret in esse ab ista ipsa secundum primam responsionem ad primum argumentum quam magis inquit aprobo nisi specialiter deus isti materiae influeret de novo posuerunt enim duas quarum primam supra posui ad primum dubium nec fieret secundum eum aliter compositum ex materia a et a nisi sicut ex intellectu et subiecto suo non sicut ex forma dependente a subiecto suo et ex subiecto absque speciali influentia
¶ Sed haec responsio eandem patitur calumpniam quam eius Responsio in primo duo et per media eadem quantum ad 2am partem eius est inprobanda ita enim secundum veritatem dependet postquam a deo recreatur in priori materia ab ista materia sicut unquam prius et ista vere unum naturale constituitur ex illis sicut prius et ita esset per naturam corrumptibile illud corpus sicut ante
¶ aliter igitur videtur mihi dicendum quod iste ignis nec potest per cursum naturae regula rei a formam in hac materia nec etiam agens aliquod praeter deum et ideo concedo quod non potest redire idem numero secundum cursum naturae nunc infinitum a deo nisi per creationem eius causam nescio aliam nisi quod deus instituit non iterum concurrere cum activis creatis ut ipsa semel corrumpta secundum totum iterum reproducant sed similia in ca r su non eadem
¶ Sed hanc responsionem dicti magistri inprobant quia si deus restitueret ad vitam eundem tamen vel eundem ignem iste esset omnino incorruptibilis per naturam quod nec est credibile nec verum
¶ Et consequentia probatur per hoc quod forma ista per eum non plus dependet a materia sua priori quam intellectiva a corpore nec plus quam si separetur a subiecto sicut forme accidentales in eukaristia quae secundum eum et bene a solo deo possunt destrui licet nulli subiecto ibi inhaerent Cum igitur accidentia naturalia nullam formam accidentalem vel substantialem possunt per cursum naturae facere per se esse sequitur quod nec possunt destruere talem ignem
¶ 4m dubium contra primam conclusionem est de intellectiva hominis videtur enim quod ipsa fieri possit ab homine et ipsa non potest fieri nisi per creationem secundum fidem quia non educitur de potentia materiae igitur homo potest creare assumptum probatur quia si non etiam de facto fieret intellectiva ab homine sed a deo posset igitur deus eam non creare quando homo generat non inpediendo actionem naturalem hominis in generando ponatur igitur et sequitur quod tunc homo generat naturaliter ab brutum et irrationale nisi detur intentum quod generabit unum animal ut videtur quia semen eius tantam vim habet generandi quantam semen alterius animalis igitur potest tam perfectam formam generare alias homo videretur esse debilioris conditionis quam cetera alia sequitur etiam quod species hominis aliter non esset pars universi essentialis nisi homo naturaliter posset generare hominem cum influentia generali quia esset naturaliter corruptibilis nec posset perpetuari a se cum influentia generali sicut ceterae species possunt
¶ praeterea natura numquam deficit in necessariis sicut patet 3 de anima commento 45 et 2o de caelo commento 50 et commento 53 et in textu dicitur quod si stellae moverentur per se tunc natura dedisset eis instrumenta motus sicut dedit animalibus cum natura sic magis ingeniosa circa magis nobilioa quam circa minus nobilia igitur a simili si natura dedit potentiam generativam sufficientem aliis generandi sibi simile m in specie igitur multo magis homini
¶ De isto teneo alibi in quaestione de hoc speciali quod in homine sensitiva non distinguitur ab intellectiva et similiter hoc tenui de prima primi libri
¶ ad praesens autem volo solum recitare opinionem firaf quem mecum in hoc gaudeo concordare respondet igitur finaliter quod non debeat dici aliud nisi quod intellectiva creatur a deo sit et quod nullo modo sic ab homine sicut patet in quaestionibus veteris et novae legis quaestione 23 Et sicud plane tenet augustinus in ecclesiasticis dogmantibus capitulo 10 ubi dicit sic animas hominum non esse abinvicem inter ceteras intellectuales creaturas
Item istud tenet magister libro 2 distinctione 17 et omnes doctores et cum arguitur quod homo generaret brutum animal suspensa creatione animae intellectivae Responsio inquit quod videtur huius perplexitas quia ponere quod eadem forma sit vegetiva sensitiva et intellectiva in homine est articulus condempnatus ab archiepiscopo Cautuariensi Roberto vilewarbi ymmo multi articuli tendunt ad hoc
¶ ad ista igitur partem sunt rationes positae quae videntur cogentes valde secundum sententiam philosophorum
¶ Sed ad partem oppositam est augustinus expresse ubi supra sequitur ibidem neque continue duas animas esse in homine eodem uno sicut iacob et alii suorum scribunt unam animalem qua animatur corpus et aliam spiritualem quae rationem amministrat sed dominus unam anima esse honinis qui in corpus sua societate vivificat et semetipsam sua raitone disponat habens in se libertatem arbitrii ut eligat quod vult solum hominem credimus habere animam et substantiam quae exuta corpore vivit et sensus suos atque ingenia vivaciter tenet neque cum corpore moritur
Et sequitur capitulo 13 animalium vero animae non sunt substantiae sed cum carne in aliqua carnis vivacitate nascuntur et tunc cum carnis morte moriuntur et ideo nec ratione coguntur haec ille ¶ et capitulo 12 finaliter ponit idem capitulo 10
¶ praeterea aliter anima christi sensitiva fuisset mortua morto christo et ista deposuit quod assumpsit quod non recipit fides vel corpus christi vixisset in triduo mortis vel sensitiva et vegetativa christi distincte ab intellectiva descendisset ad informis quorum nullum est verum nec admittitur igitur etc de hoc doctor solmpnis loquitur 3 quolibet quaestione 6
¶ Tamen contra hoc videtur sententia philosophi 16 de animalibus ubi dicit quod solus intellectus venit ab extrinseco et primo de anima quod solus intellectus separatur a corpore sicut perpetuum a corruptibili
¶ ad istud inquit videtur mihi probabilius dicere sicud dicit doctor sollempnis 3o quolibet quaestione 6 quod non est in homine nisi anima intelletiva quae est sensitiva et vegetiva sicut allegat augustinus de spiritu et anima
¶ ad argumentum igitur principale hic dicendum quodlibet homo habeat potentiam generativam perfectiorem quo ad dispositionem materiae quam cetera animalia tamen nobilissimam quo ad formam quam producere potest et natura diminuebat ab ipsa per melius scilicet ut haberem formam nobiliorem a primo principio naturae et alia anima superfluerit in homine tum per intellectivam creatam possent homines sufficienter ex se est species humana species essentialis et aeterna sicud ceterae species et hoc est propter melius ut dictum est
¶ ad articulos kilewarbi respondendi in quaestione speciali de hac materia quod non est de illis curandum quia augustinus est in contrarium et hic condempnat in ecclesiasticis dogmaticis et pauci curant de hiis articulis
¶ ad auctoritates philosophi ultimo positas quod intellectus solus veni ab extra et solus separatur sicut perpetuum etc verum est ad litteram sicud sona ex hoc enim non sequitur quin sensitiva hominis esset ab extrinseco et separatur etiam sicut perpetuum a corruptibili quia sensitivi hominis est intellectiva sed vult dicere quod nulla anima quae non est intellectiva sic venit et sic separatur
¶ 5m dubium contra primam conclusionem est de excessu accidentis super subiectam quia data ista conclusione creato ut videtur est solius potentiae infinitae et cum possit creare lumen intensio in duplo quam sic lumen solis et in quadruplo intensius et sic in infinitum igitur deus posset facere lumen quod esset perfectissima creatura mundi consequens est inpossibile quia ad hoc illud foret actus igitur foret inperfectius substantia
¶ hic respondet firaf uno modo quod non sequitur Respondeo inquit sicut alias quod non sequitur si deus potest duplare lumen et 4rpla l re et sic in infinitum quod possit facere lumen nobilissimam creaturam mundi quia semper angelus esset perfectior nec possunt habere proportionem ad invicem inperfectione sicut nec motus localis et alteratio possunt habere proportionem secundum quod probat philosophus 7 physicorum et commentator diffuse
¶ vel potest concedi conclusio quod deus potest facere accidens perfectius quacumque substantia creata
¶ vel potest dici quod perfectius dupliciter sumitur vel materialiter vel formaliter materialiter conclusio est vera formaliter loquendo de magis perfectio conclusio est falsa
¶ praeterea prima pars responsionis satis est inprobata in reprobatione conclusionum primi articuli in conclusione ultima distinctione 14 3i libri 2a et 3a sunt probabiles maxime modificando 2m per 3m
¶ 6m dubium contra primam conclusionem et 2a 4am est quod videtur quod aliquod agens est infinite virtutis igitur potest creare aspectum probatur quia luminosum quocumque est virtutis infinite sive potentiae probo quia quantum est de se posset creare lumina in actu infinita quia si essent dyaphona actu infinita simul crearet lumen in quolibet istorum quia si crearet in aliquo istorum et sic increando non se debilitaret igitur craret in quolibet quia non est maior ratio quod in uno plus quam in alio nec crearet unum lumen in duobus quia tunc idem lumen non esset educibilis de potentia alicuius istorum dyaphanorum cum non dependat in esse ab aliquo eorum igitur foret creatum quod est inpossibile et quod est tunc intentum igitur sequitur quod sol crearet tunc infinita lumina in istis infinitis dyaphanis et ista sequitur quod sol sit potentiae infinitae
¶ Item potest argui de igne gehennae qui combussit corpora dampnatorum et etiam agit in animas etiam si essent infinitae causaret simul in illis passiones infinitas et ista in exemplis aliis et potest tunc argui informa sit quod infinita dyaphana sint simul est inpertinens potentiae luminosi corporis ergo isto posito nullum sequitur inpossibile ex parte potentiae semel
¶ sic enim arguit commentator in ultimis 4 libro physicorum et sic etiam arguit pluries aristoteles et similiter commentator de tempore commento 7 et super hoc modo arguendi fundat se commentator et philosophus contra platonem et tempus non est motus caeli quia tunc posito quod essent plures caeli sequitur quod essent plura q?a
¶ ad istud satis respondendi in simili in quaestione praecedenti et concordat hic firaf nego inquit istam consequentiam illud corpus luminosum potest creare lumina infinita quantum est ex se actu distincta igitur est potentiae infinitae quia non posset in actu nisi medianto virtute accidentia potentiae infinitae et quia non ex multitudine actionum largitur fortitudo potentiae a quae non repatitur in agendo ex hoc nisi aliquod fuerit remotus ab agente motum quam aliud vel propter similem aliquam cirumstantiam aliam per accidens aliquid posset difficilius est enim fortiter et intense agere in duo quorum unum est remotius ab agente quam aliud quam ub in unum istorum solum et hoc maiorem potentiam requirit non sic si essent simul ut tactum fuit in 10 quaestione 2 ultima 3ii et alias saepe Sed excellentiam et fortitudo talis potentiae arguitur ex fortitudine actionis suae
¶ 7m dubium contra primam conclusionem est quia videtur quod deus posset creaturam mediante creatura creare et per consequens quod creatura posset saltem partialiter creare quia per magistrum in fine distinctione 5 4i libri deus posset dare ministris ecclesiae potestatem quam non dedit
¶ ad illud satis respondi in quaestione praecedenti et mecum concordat firanf dicendum hic quod deum mediante creatura creare potest intellig dupliciter uno modo quod deus creat creaturam quae immediate creat creaturam sicut dicitur quod caelum agit mediante lumine et sic loquendo de creatione proprie dicta non creat deus nec potest creare mediante creatura alio modo potest in esse creare mediantes creatura quia dat potestatem creaturae aliquid faciendi quo facto ipse vult immutabiliter creare sicut dedit potestatem homini sic disponendi potentiam seminis vel materiam in generatione hominis ut sic praesupposita certa dispositione ipse immutabiliter velit animam intellectivam creare Et isto modo potest ipse multa creare per creaturam quae ipse non creat sic enim posset conferre sacerdoti potentiam creandi aliquem effectum naturale in puero vel faciendi aliquid circa primum quo facto inmutabiliter velit ipse creare gratiam et ita mediante isto diceretur creare et sic posset conferre minister ecclesiae quam nondum contulit puta quod quandocumque dicerent econverso baptizo te in nomine meo deus immutabiliter mundaret interius sed tale potentiam non contulit ut baptizent dicentes In nomine meo etc hoc aut ponit sed non fecit alicui sed potuit conferre sicut dicit omelia 5 super ioannis beatus augustinus et allegat illud magister 4o libro distinctione 5 et sic intelligit magister quod deus potest per creaturam creare non ita quod actio creaturae attingere rem creatam
¶ contra 2am conclusionem videtur dubitari posset videtur enim non esse vera nam contra eam essent argumenta quae solvi quaestione vel 3i per argumentum principale praesentis quaestionis
¶ Item 3o arguitur contra eam quod non valeatur negandum unam creaturam excedere aliam infinite nisi quia quod excederet infinite quantum datum eo ipso esset deus quia eo ipso est in excessibile et quo maius cogitari non potest sed hoc non est verum quia manifestum est quod omnes albedines pedales quae secundum philosophum praeterunt si iam essent excederent infinite unam istarum nec tamen omnes essent simul ita bonae sicud tam prima quia tunc eorum destructio esset ista mala sicud destructio primae causae
¶ praeterea aquae duae creaturae in infinitum plus differunt quam aliae duae datae igitur una creatura excedit aliam infinite assumptum probato quia sicut duae albedines per obiecta aequales tunc certum est quod una est similior alteri in 2o individuo quam suae subduple et iterum in 4lo quam suae 4le et sic infinitum igitur cum quaelibet albedo sic cuilibet album possibili in infinitum similior quam ingredi igitur etc
¶ praeterea albedo differt a nigritudine et cum in indivisibili solum igitur indivisibili dividatur igitur divisibile per quod differunt in duas mediantes et creentur aliae duae creaturae quae sic differunt secundum quantitatem illius medieantis divisibilis et aliae quo secundum mediantem illius mediantis et sic poterit procedi in infinitum ergo primo data plus differunt quam duae creaturae per omnia aequales
¶ Et istud determinatur quia si duo corpora distarent per spatium divisibile duo alia corpora possent poni quae in duplo minus distat quam prima et alia quae quadruplo minus et sic in infinitum igitur in infinitum plus distant ista duo prima quam alia quae non distarent si essent immediata
¶ praeterea argui potest quod una umbra extendit infinite aliam umbram eiusdem obstaculi per quantumcumque parvum appositum in lato corpori luminoso prius aequali obstaculo ipsi vel econverso per appositum secundum latum ipsi obstaculo donec aequatur secundum latum ipso corpori luminoso
¶ ad argumentum 2m principale quaestionis quod similiter est contradictam conclusionem quod etiam ese ratio fundamentalis quasi quorumdam per conclusione contraria
¶ dicendum quod ista non deberent movere nam ista aequaliter arguerent omnem formam substantialem materia sive corpor e am nturaliter ab ipsa producibilem excedi aliam prima dependet enim ab eam secundum cursum naturae ita ubi et necessario sicud forma accidentalis
¶ ad argumentum igitur neganda est minor et ad eius probationem conceditur illud ad quod deducitur scilicet quod substantia corporea posset extendi ab aliqua albedine in ipsa per deum facibili vel receptibili immo et ultimum consequens argumenti totius est satis pon ibile ere ad intellectum alibi et etiam superius hac conclusione concessu est de accidente receptibili miraculose in hoc subiecto per modum quo multa corpora possunt simul recipi in eodem subiecto
¶ verumptamen consequens non est concedenda de aliquo agente accidente naturaliter mere producibili in subiecto aliquo praecise repletivo ipsius subiecti quo ad naturam speciei talis accidentis maius enim mere naturaliter produci non potest id est non intensius nec argumentum probat hoc de aliquo accidente mere naturaliter creabili in hoc subiecto
¶ ad illud uqod 3o adducitur quod non negaretur creatura una excedere aliam infinite nisi quia eo ipso quod sic excederet esse deus
¶ dicendum quod si repugnantia esset aliquid praeter deum esse infinitum sine simpliciter sive in tali vel tali specie sicut secundum rei veritatem est sicut potest colligi ex quaestione X et 12 3i tunc posset quis reddere d illud pro causa si vellet et tunc minor includeret contradictionem includente contradictoria si aut non sic repungnantia quantitatem vel qualitatem esse actu infinitam intensive vel extensive redderetur tunc ista causa male quae ibi capitur Et secundum veritatem ista non est causa redicenda sed potius ficta est ab opponente ut habeat similiter quid fingere argumentum
¶ ad 4m dicendum negando assumptum dummodo utraque sic finita et quanta de qualius exemplificat argumentum nec secundum veritatem sunt aliae
¶ Et ad probationem querendum est aut loquitur de similitudine qualificativa vel quantificativa si 2o modo sicut videtur loqui cum statim ponat ibi duas albedines esse aequales etc tunc falsum dicit tum dicit quod quaelibet albedo est similior etc hoc est magis accedens est qualitatem valoris quantitati illius quam alicui nigretudini quia forte certitudinaliter non poterit dari nigredo cui aequatur vel a qua excedatur secundum quantitatem bonitatis indivudaliter licet non specifice Et habet etiam iste ponere qui ponit quod non omne individuum superioris speciei excedit quodlibet inferioris si loquamur de similioritate qualitiva tunc assumpsit verum nec mirum quia duae albedines per obiecta aequales vel similes vel sunt infinite similes vel individualiter seu summe similes sed in isto sensu non probat primum assumptum quia comparatum supponit positum et istae duae albedines in nullo natura differunt ad propositum loquendo de differentia similis id est in nullo sunt dissimiles excursu sicud bene probat quod aliqua duo in infinitum minus habent vel assimilantur ex hac concedo quia ille infinito minus conveniunt vel assimilantur sicud arguens in proprie loquitur ille albedines in proprie et hoc gratis quantum potest coniuncti tam in praesenti quam in sequenti argumento quia si proprie loqueretur non haberet argumentum colorem
¶ ad 5m dicendum quod si assumptum sit intelligentiae ad propositum li differt stat ibi pro distat vel excedit et si loquatur de excessu quidditativo non oportet quod possit c esse quod nigredo aliqua aequatur albedini datae vel quod aliqua excedat eam si de excessu qualitativo concedo quod non esset dare tot specie distincta inter ista quae sit distant finite et differunt secundum speciem et isto modo dividendo istum excessum sicud ymaginatur argumentum quin ad hoc plura et semper minus et minus proportionaliter specifice vel qualitative distantia et tamen ex hoc non sequitur quod primae data infinite plus distant quam omnia lia et similia et aequalia quia omnio similia et aequalia nullo et isto modo distant nec s ic unt dissimilia quod tamen inconvenientia inplicatur et per hoc satis patet in ex?o apposito Quod enim per pedalem lineam tantum distat ab alio corpore secundum locum distat quod finite et non infinite distat ab eo et tamen inter se distantia et indistantia contingit sumere infinities sub 2lo solum distans ab eodem et sub 4lo et octuplo et sic in infinitum et tamen non sequitur quod prima plus infinite distant quam indistantia quia consequens inplicat contradictionem vel contradictoria quia eo ipso quod haec plus distant quam alia tam haec quam ista distant et per consequens neutra sunt indistantia sed si immediata possunt notari quae indistant unde sunt in infinitum propinquiora quam alai quae distant pedaliter quia indistantia sunt summe et infinite distans seu propinqua et indivisbiliter Et sic concedo ex alia parte quod duae albedines per anima similes et aequales sunt infinite similiores quam albedo et nigredo immo etiam quam albedo sit intensa increata et alia albedo remissior quia plusquam 2lo similiora et plus quam 4lo et sic in infinitum
¶ ad 6m si luminare aequale obstaculo crearet modo loquendi per spectivorum umbram infinitam et etiam omne maius luminare maius secundum latum umbram finitam propter hoc quod luminare utrumque creat lumen secundum lineam rectam ubi non habet obstaculum et obstaculum aequale corpori luminose secundum lineas aeuqae distantes relinquit umbram inter lineas aequae distantes numquam concurrent etiam si in infinitum protenderentur infinitum secundum eorum ymaginationem sin inquam ita esset argumentum esset bonum sed haec non sunt vera quia omne luminare quantumcumque non inpediretur tantum ageret ad finitam distantiam maiorem tamen vel minorem secundum proportionem activitatis suae virtutis et secundum veritatem nihil mali sequitur nisi quod nunquam concurrerent si in infinitum protenderentur infinitam secundum eorum ymaginationem si inquam ita esset argumentum esset bonum sed nec infinitas etiam umbrae sequitur quia umbra non eset tunc in longius protensa ut abusive loquar quam lumen protenditur si obstaculum non inpediret quia umbra non est aliud quam privatio luminis per obstaculum ubi tamen foret amoto obstaculo ceteris paribus
¶ 9m dubium quia non videtur quod 3a conclusio sit vera et hoc potest primo argui quia non minus videtur quod individuum speciei superioris excedat quodlibet individuum inferioris quam color versus speciem tantam in medio ab eodem utpote viror vel rubor viti it virorem vel ruborem tantam in medio vel in pariete obiecto ad transitum radii solis Nam hii duo ista sunt propinquae speciei quod per visum vix possunt iudicari specie differre immo in tantum assimilantur quod ab aliquibus creduntur specie non differre et tamen versus color excedit speciem a se causatam in medio infinite igitur et quodlibet individuum speciei superioris excedit quantum individuum speciei inferioris infinite
¶ Et iterum non videtur accidens corporeum excedere magis aliquod accidens in corporeum ista propinque speciei quam spiritus excedit corpus Et huius assumptum probabo quia accipio albedinem alicuius corporis spissi lati uniformiter albi sicut lacter et lapidem quod corpus uniformiter sit ista album sicut lux vel ita ingenium sicut cornus si illud causat speciem in medio illud est vel ista est alicuius perfectionis quantitative constat quod cum habeat latitudinem intra speciem suam infra quam intendi valeat et remitti Capio igitur quantitatem perfectionis indivisibilis istius speciei in medio creatae et quaero utrum infinite excedatur a quantitate perfectionis indivisibilis albedinis vel nigredinis ipsum creantis et habetur intentum vel non et hac probo esse falsum quia totiens continetur continens virtualiter et exceditur a nigritudine vel albedine ipsum creante quot totaliter distincta in sua tam si per se essent sunt quae sufficerent ipsum creare vel similem et aequaliter
¶ Cum igitur nec tam unica nec aequivoca suffiat ad sic creandum totaliter effectum perfectiorem se sicud in proposito color lapidis totaliter creat istam speciem ita quod non concurrit in ratione agendi id est tamquam causa activa nisi quod lumen uniforme est ponatur et deus secundum generalem influentiam conci?s vel pluries excedit iste color qui creat in medio istam speciem vel aequivalentem ei quod eius partes sufficerent quaelibet sine alia totaliter ab ea distincta aequalem speciem creare sed tales sunt infinite igitur iste color infinite excedit hanc speciem minor ultima patet quia si auferatur medietas coloris totius secundum profundum remotior a specie ad hoc remanebit tota species vel si medietas propinquior causabitur species aequales quod probari potest quia aequali vel eadem visione ad quam innuat species videbitur Cuius primo est quia aeque intense alba vel nigra est medietas totius uniformis alb?l sicut totum igitur aeque poterit poterit apparere album et non nec in ponente aequali visione igitur visio semper habebitur aequalis Et sicut argumentum est de mediante totius uniformiter colorati sumpta secundum profundum ita arguitur de mediante residui secundum profundam et sic in infinitum reservata semper eadem latitudine igitur infinita sunt ibi quorum quodlibet aequivalet huic specie vel excedit ipsam ergo totum excedit infinite sive inproportionaliter quod erat probandum Et si dicatur linea indivisibilis causat superficiem in 3o londiniensis inprobatum est
¶ Et praeterea illud non evaderit ad quod deducitur nam si extremitas indivisibilis excederet hanc speciem cum totus calor cuius ponitur extremitas indivisibilis in infinitum contineat vel variat istam extremitatem indivisibilem sequitur illud quod prius
¶ Praeterea pono quod deus omnes partes a albedinis graduales ponat simul ista quod quaelibet inniteretur alteri quod nulla inpediavit actionem alterius tunc videtur quod creabitur species infinita intensive et inproportionaliter excederet primam quae communiter causaretur et per consequens cum causa non excedatur ab effectu tota prima albedo infinite excedebat primam speciem causatam vel econverso fiat argumentum sibi species est infinita et hoc albedo finita haec species excederet hanc albedinem infinite
¶ ad primum istorum respondetur quod quia verisimile est quod nulla albedo infinite excedit speciem quod causat et tum quaelibet albedo causans speciem si duplicaretur vel subduplicaretur secundum profunditatem sublata mediante remotiori a medio in quo creantur species esset imperfectior ideo haec est concedenda haec est esse possibilis albedo a spcie quam creat in medio exceditur
¶ Sed certe aeque vere diceretur quod haec sit vera de facto albedo excedatur a speciei quam causat in medio quia omnis albedo particularis secundum profunditatem aequalis tamen secundum latum intra quam et medium ipsum in quo causatur data species nihil interponitur causat istam speciem secundum hanc Responsionem quo ad hoc probabilem sed aliqua talis excederetur ab argumenta specie data quia species solum finit a e excedebatur a tota albedine secundum istam responsionem et veram quo ad illud dictum igitur minus in duplo ab eius mediante secundum profundum et quadruplo minus a mediate residui et sic in infinitum procedendum donec excedatur a proportione prima data inter primam albedinem et speciem datam habebitur ex tunc albedo ymmo non toto finite albedinis quin plures quarum quaelibet excedetur a causa n ta specie secundum istam responsionem
¶ Praeterea non est verisimile quod in creatione mere naturali effectus excedat congregatum effectuum causativorum illius effectus
¶ Aliter posset forte dici in casu ubi causatur species in medio sicut est de lumine a corpore luminoso vel de speciei rubei viri mediate radio solis quod illud quod creat istam speciem primo et adaequate est alicuius spissici?is quae si minuatur minuitur species creata secundum intentionem et etiam forte secundum extensionem et eodem modo dicetur de visione talis rei secundum latitudinem versam ad oculum quod ista visio tanta in tanta distantia a tali visibili ceteris paribus requirit unam determinatam spissitudinem obiecti colorum in corpore opato quoddam modo vel perfectiorem de qua spissitudine si tollatur secundum profunditatem distantem ab oculo remittetur prior species et visio Et si quaratur quare primo magis creatur talis species vel visio ab una spissitudine quam ab alia maiori vel minori
¶ dicendum quod eadem est causa ibi quae in pergameno quia linea protractae nigre ab una parte non percipiuntur ab alia parte opposita constat quod aliqua spissitudo ad hoc sufficit et aliqua non
¶ Similiter causa est sicut pergameno posito pro fenestrella quoniam patet quod spissitudo unius solii solum non inpedit totaliter transperantiam luminis 2m appositam plus inpedit et tandem toto potuerit addi quod lumen non apparebit alioquin si infiniti libri sublatis assimilibus ibi ponerentur adhuc transperaret lumen quod falsum est igitur similiter in proposito cum color secundum philosophum videtur secundum extremitatem corporis opati et requiratur certa opacitas corporis colorati quod debet videri et in medio suam speciem causare adda causa visionem vel speciem creandam quidquid diminuet opacitatem istam diminuet activitatem illius corporis ceteris paribus puta lumine linea vel aliis circumstantiis requisitis sed aliqua est determinata profunditas vel spissitudo corporis colorati videndum quae si minuatur secundum profundum minuetur talis determinata opacitas sicut iam probavi per exempla igitur quando ista minuetur visio et species minuentur et non prius ceteris paribus
¶ Et haec responsio potest salvare quod omnis color causans in medio speciem excedit eam secundum speciem quod tamen prior Responsio negare cogitur
¶ Aliter ad hoc forte dici posset quod color visibilis licet sit activus speciei in medio vel visionis in potentia cognitiva non tamen est causa sufficiens in agendo nec principalis ymmo quod lux respectu speciei in medio vel in oculo causando et ipsa potentia visiva cum luce respectu visionis causandae tanto est activior et efficientius agit quam color ipse secundum excessum argumentum licet non secundum proportionem geometricam quam vis est in possibile sit quod species tanta in medio vel visio mere naturaliter causata in potentia unquam excedere poterit aliam partem etiam in infinitum procedendo secundum spissum sive profunditatem creati visibilis requisita ad conservationem prius servatae speciei vel aequalis seu etiam visionis et ideo etiam non habebitur quod ubi unquam effectus excedat causam suam totalem creatam sed haec responsio non est ista certa sicud prior
/ Et potest prima inprobari per hoc quod stante eodem omnio lumine possunt causari in eadem parte medii toto species specifice distincte et ita minnui secundum profunditatem obiecta creantia cum lumine istas species quod istae simul sumptae excederent tam lumen illud quam obiecta ideo teneatur prima responsio
¶ ad 2m diceretur quod quolibet visio albedinis a nata est repraesentare albedinem quantumcumque similem a et per eandem simplicitatem visionem videtur una pars integralis et alia quacumque sibi unita et simul et eodem modo species repraesentat et ideo in casu argumenti non causaretur perfectior quam de facto causatur
¶ Sed haec responsio multis falsitatibus plena est probo quia haec albedo causat hanc visionem vel speciem una alia si poneretur secum in eodem situ adaequato et sibi similis per omnia adhuc causaret similem speciem vel similem gradu Nam in diverso situ hoc faceret sicut patet ad oculum de duabus candelis duplo a intensius illuminantibus d?m facret una sive alia et unitas situs hoc non inpediret sed potius adiuvat quia virtus unita est fortior se ipsa dispersa et duplo etiam efficacius duae tales formae in eodem situ positae resisterent contrario corrumptivo igitur similiter in proposito duae albedines ad invicem aequales positae in eodem situ duplo efficacius agunt distinguendo et causando speciem et visionem et sic de similibus effectibus earumdem
¶ Sed hic respondetur quod utraque aget et aequaliter si sint aequales sed utraque in duplo minus efficaciter quam ageret per se tamen neutra nata est in potentia visione disposita causare visionem erroneam sed talem qualis vere repraesentalis est Sed illud non est verum nec satis facit cum una non est minus activa insitu eodem cum alia quam indistincto situ alioquin unum simile positum cum alio in eodem situ natum esset destruere effectum sui similis et quia unus angelus ibi praesens perciperet utramque quia non magis unam quam aliam si neutra etiam nata est causae in potentia disposita visionem erroneam ut ille dicit medietas autem visionis sibi proportionatae esset erroneae ipsum nata repraesentare non minus quam in duplo visionis proprietate proportionatae ideo non est in duplo minus efficianter agens quam si per se ageret quia tunc quantum esset ex parte sui causaret erroneae repraesentatum sui nisi diceretur quod 2o adveniens agit idem quod prius agebatur ab alio sed tantum utrumque minus efficaciter in duplo quam alterum faceret si esset per se
¶ Sed hoc vieetur falsum esse quia tunc pari ratione numquam actus succedentes generarent habitum ut duae candele in eodem situ posite causarent in eodem medio intensius lumen quam alta per se nec distingueretur cognitio individualis sibilis a specifica ex quo cognitio individualis sibilis unius individui nata est esse cuiuslibet individui vel si distincte haec individualis et utrumque repraesentat et cognitio communis confuse tunc quaelibet cognitio individualis esset aequivalenter cognitio infinita sine notitia id est potens infinita simul quodlibet distincte ane repraesentare
¶ praeterea albedo in duplo intensior priori data est activa duple speciei et duple visionis sicut docet experientia sed sola ipsius me?tum divino a deo fieri possibilis secundum intensionem vel gradualitatem ipsis manentibus ut prius non tolleret eis mediantem efficientiae in agendo
¶ Praeterea secundum eum per eandem visionem simplicem videtur pars integralis et alia quaecumque sibi unica et similis igitur si prius videretur albedo aliqua et deus in instanti intenderet eam in duplo visio remaneret aeque remissa sicut prius quod falsum est quia non potest crescere ad esse albedo per intensionem sensibilem partibiliter quin visu perciperetur igitur multo magis si duplicatur crementum vel medietas perciperetur et non praecise per visionem priorem ergo oportet dare novam totaliter vel in parte nam prior non sine errore omni repraesentaret totam albedinem vel in parte duplam prioris si oporteat unam duarum in duplo remissius agere ne sit errorum cum simul in eodem situ repraesentantur
¶ praeterea si dictum illud esset verum numquam aliqua albedo repraesentaretur sine errore vel assensu perciperetur consequentia patet quia semper quaelibet talis albedo videbatur per visionem proprtionalem suae medianti quia positio quod una me??as praeexistat alteri tali et sibi subito a deo uniretur 2a Et patet consequentia ista habita priori responsione et pari ratione arguam quod nec medietas adaequate et sine errore perciperetur nullae pari ratione medietas medietatis nullae medietas medietatis residue et sic in infinitum ex quo semper per unitam simpliciter videtur quia pars et alia similis sicut dicit dicta Responsio
¶ aliter igitur dicendum mihi videtur vel quod posito casu argumenti albedo ista non videtur cum non maneret extensa et nihil potest videri oculo corporali nisi extensum per philosophum de sensu et sensato capitulo penultimo nec etiam agere in speciem extensam in medio et etiam constat quod medium nihil recipit in se subiective nisi extensum hic saltem naturaliter vel si argumentum arguetur aliter quod totiens ibi ponantur co extense albedinis simul priori inferi quotiens contingit continum ultimi et ultimi in partes proportionales dividere et hoc per tales divisiones secundum profunditatem albedinis primo sumptae sequitur sequitur quod infinitam speciem vel visionem potuerunt dictae partes albedinis in medio vel in oculo causare sumendo saltem hic infinitam si cathegormatice Et sed sic arguitur tunc dicendum est quod vel tandem deveniretur ad minimam tenuitatem ubi non remanebit opacitas requisita sicut in priori casu ad crandam speciem ista intensam sicut spissior faceret vel si sic fiat divino co quod semper reservetur sufficiens opacitas ut potentiae si reliqua medietas albedinis proximor medio vel visui integra et applicentur in extremitate versus oculum partes abscindendae in infinitum de medietate remotiori ab oculo Tunc dicendum videtur et sicut dici potest admissa possibilitate casus argumenti licet non oporteat dicere sic in casu argumenti nec ut forsan hoc si certa spissitudo semper in minus eundo requiritur ut motivas uniformiter sensum vel medium sicut et maior quod tunc causa oculus quam posita visiva quam etiam medium sunt receptiva capacitas finite naturaliter ideo reciperent quantum potuerunt recipere naturaliter a talibus et non habebitur habere ibi effectus adaequat u o s activitati naturali omnium albedinum possibilium sic dispositi sed patientur ab illis naturaliter quousque inpleatur opacitas naturalis passivi quantum scilicet poterit inpleri per causas naturales sine miraculo ab illis etiam quantum placuerit deo coagere et eodem modo tali a agent sicut repleto vasae alicuo quantum potest naturaliter per causas creatas inpleri non recipit plus ab aliquo creato principio licet a deo miraculose plus receptivo valeat per miraculosam coexistentiam pbu corollarium sicut in eodem loco
¶ ad 2m dicendum quod antecedens est verum et probatum per Campsale in suo commento super 7m 10 euclidum Et pari ratione consequens sed cum hoc stat et verum est quod aliquod parvum quantum graduale vel extensum in costa vel forma proportionali coste quadrati aliquotiens finite replicatum reddit plus quam totam dyametrum vel plus quam proportionale dyametro informa igitur argumentum nichil potest concludere contra conclusiones superius demonstratas
On this page