Quaestio 1
Quaestio 1
Iuxta istam lectionem Circa principium 4i de substantia sacramenti quaero et simul circa distinctionem 6am 3ii libri ubi in principio fit mentio de sacramento et re sacramenti utrum aliqua creatura possit in effectum sacramenti praecise producibilem per creationem et hoc est expressimus quaerere utrum aliqua creatura possit creare caritatem vel gratiam vel aliam creaturam
probo quod sic per augustinum et ponitur prima quaestione prima detrahere tanta est virtus aquae ut corpus tangat et cor abluat sed non abluitur nisi per gratiam quae est effectus ad quem specialiter ordinatur sacramentum et effectus tantum creabilis ergo aqua baptismi effective se habet ad effectum tantum creabilem
¶ 2o quia hoc est opinio magistri in libro 4o de 5 capitulo ultimo quod deus potest dare alicui ministro vel ministro potestatem tandi et dimittendi peccata licet non ut auctori tamen ut ministro vel ministro
¶ 3o sic quidquid non arguerem creaturam esse perfectionis infinite potest de potentia dei absoluta conferri creaturae sed creare aliquid de nihil non arguit ipsum terminans vel producens esse perfectionis infinitae quia terminus istius productionis est quid finitum et perfectionis finitae igitur non arguit suum efficiens infinitum
¶ contra per lyncer capitulo 6 partis 2 distinctione divinis nominibus a pure nihilo adducere in aliquid cum omne aliquid in infinitum excedat purum nihil est infinite potentiae haec ille sed infinita potentia communicari creatuare non potest igitur etc
¶ 2o augustinus super genesem capitulo 15 de magnis vel 21 de parvis angeli nullam omnino possunt creari naturam
Et ibidem capitulo 20 creare aliquam naturam causa nullus angelus quam nec seipsum creare potest sed si angelus non potest igitur nec aliqua creatura inferior
¶ Item dam capitulo 18 qui dicunt angelos esse creatores alicuius creaturae sunt omnes filii patris sui dyaboli
¶ Item athanasius libro suo contra arrium ponendo spiritum sanctum puram creaturam dicit inter alia contra ipsam creaturam creac?tem esse non posse nulli omnino esse aestimo ambiguum
¶ In ista quaestione teneo primo communem opinionem quod non primo et principaliter propter concordantiam sanctorum ad hoc sicut potuit in auctoritatibus allegatis et in multis aliis
¶ Item hoc suadeo ratione creatura non potest naturaliter creare nec etiam libere ergo nullo modo potest consequentia patet de se igitur alias probo quia vel totaliter vel partialiter non totaliter tum quia non tenetur a theologis quod aliqua creatura possit esset totalis causa alicuius effectus tum quia si sic non tantum posset creare aliquem effectum naturaliter sicut causa totalis sed infinitos quia omnis causa totalis naturalis aequaliter se habens ad plura producibilia eiusdem rationis si quae si talis si possit ipsa producere non de potentia alicuius subiecti producit omnia vel nullum et ista infinita sed omnis causa naturalis mere aequaliter se habet ad plura producibilia omnia eiusdem rationis illo ad infinita igitur etc assumptum patet haec enim est ratio quare philosophi primum principium esse causam mere naturaliter activam posuerunt quod deus nihil de novo posset producere non in subiecto nec in subiecto seu receptivo nisi in ipso aliter noviter disposito quam prius ideo cacti evidenti ratione isto in falso supposito tamquam vero posuerunt tantum unitam intelligentiam in una specie quia nullum potens producere plura eiusdem rationis determinatur ex se ad certum numerum talium si agat mere naturaliter et non libere si nullum ex numero receptivorum nihil potest si sint plura producibilia non in aliquo nec de potentia alicuius potest producere hoc infinita de facto
¶ Item haec est causa quare actum naturale non ponitur nec debet ponit activum totale alicuius effectus sui etiam in hac materia secundum numerum significata quia cum in ea et de ea non possunt tot quin plura eiusdem rationis finita producere vel producere t in ea vel de ea quodlibet ipsorum vel nullum produceret nisi esset aliquod aliud agens libere comproducens vel libere cooperans ad productionem unius magis quam alterius et materia non est nata recipere nisi unitum ista perfectum effectum simul ab isto quam effectum ipsum natam est creare in susceptivo disposito
¶ Item 3 probatio eadem maiorem quia actum naturale totale si detur non producit praecise de facto indivisibilia totaliter distincta in numero certo et determinato simul vel successive quia sibi approximantur materiae sive receptam totaliter distincta in numero certo et determinato vel forte indem vel eadem receptiva successive secundum numerum determinant tot vicibus aliunde intueri corruptis individuis prius ab eo in eis productis et per consequens semper ageret talia infinita quia non esset maior ratio quare ageret unum quam aliud de aliqualiter ab illo producibilibus et ideo cum semper ageret secundum ultimum potentiae suae ageret semper quodlibet vel nullum et non nullum si potest creare ergo quodlibet et per consequens infinita consequens est impossibile minor rationis principalis patet de se
¶ 2o probo quod creatura non potest esse principium actum partiale causativum mere naturale quia si aliquid esset huius et non suspenderetur a naturali activitate sua si deus cooperaretur sibi per generale influentiam sicut facit modo influentiam activis naturalibus secundum proportionem activitatis eorum ipsum vel nihil produceret vel infinita produceret sed non est verisimile quod c?ea naturaliter activa perpetuo suspenderetur ab agendo illud quod nata est agere vel quod deus sibi non cooperaretur ad illud quod ipsa naturaliter mere nata est producere ergo talis creatura produceret infinita vel nihil et per consequens ipsa videtur posse sic producere ex quod deus ponitur non subtrahere quod suum est sed cooperari paratus vel simul produceret infinita hoc autem est inpossibile ex X quaestione de 14 libri 3i minor patet sicut maior praecedentis rationis quia tale actum non plus determinatur ad unum producendum vel ad certum numerum producendorum quam si requireret receptiva vel materiam de quibus vel in quibus produceret tantum enim et tot posset tale simul sine materia vel receptivis sicut actum mere naturale de receptivis quia materia una vel plures nullam attribuunt activitatem actio sed actum partiale naturale sicud ignis vel solis in productione luminis vel caloris de potentiae recepti vel receptivorum quot quod habet receptiva simul principia tot potest simul producere dato quod passo non reagunt in actum ergo etc
¶ Sed huic rationi posset dupliciter obviari primo quia actum naturale modo de facto aequaliter se habet respectu infinitorum ab eo producibilium de hac materia sibi praesentata quantum esset ex parte sui et tamen non producit nisi unitum de ea et non infinita per hoc quod deus eterminat ur libere ad unum istorum ergo ista esset ibi vel esse posset
¶ Item dubium videtur assumi de activo naturali praesentatis sibi materialis passivis simul an crearet tot quot passa sibi praesentarentur
¶ Et magis dubium ad hoc an toto aeque perfecta sicut crearet in uno sibi praesentato sive aliis videtur enim quod si soli simul in eodem situ approximarentur materiali aeres quod lumina in eis tanta simul sumpta non excederent virtutem luminis unius quod causaretur in uno aere approximato igitur nec ex ea parte habebimus per illud medium quod causaret nisi unicum tantum vel multa quotquot volueris non to?tur nisi quod non excedant unicum adaequatum quaelibet enim entitas indivisibilia divisibilis extensive vel intensive includit infinitas sed cum non aequales sive eiusdem quantitatis de istis infinitis tantum et non de illis est inconveniens infinita simul ut videtur a creatura produci
¶ ad primam istorum dicendum quod actum naturale potens partialiter producere aliquid vel aliqua de potentiae materiae tantum cum materiae quaecumque non p lu ossit simul ab unico activo creato recipere nisi unum effectum aequatum virtuti talis activi cum non possit plus ab isto recipere quam ut repleatur actum tale vel producet praecise unicum unita sibi approximata materia vel omnino nullum et in si aliquid ab ipso produceretur de hiis producentibus in hac materia quae ipsum indifferenter et aequaliter respicit oportet quod actum partiale ut comproducibile deterietur praecise ad unum de illis
¶ Istis visis patet ex duobus quod ratio stat in robore suo primo quia in activo quod non requireretur passum in quo nihil esset ita quod non necessitaret ad unicum producibile vel ad 2m vel ad 3m n ec ut deus determinetur ad certum numerum vel ad unicum individuum nisiquia materia unita vel materiale indeterminate tempore vel numero praesentantur quae non possunt plura recipere quam quot ipse sunt igitur etc
¶ 2o ex hoc quod unumquodque activum non solum potest de qualibet materia infinita producere sed de infinitis materiebus si essent de qualibet infinita scilicet ista quae non essent nata produci de quacumque alia nec aliquid producibile ad eodem una est ab eo producibile de alia valet igitur in activo naturali creativo si esse rationabiliter poneretur requiri ad hic quod produceret determinatio extrinseca libera respectu infinitorum producibilium praecise ex hac materia taliter de illa vel de alia et sic deinceps non tum videtur rationabile quin deus istam in?d?am vel indeterminationem quo ad m?ta simul producenda reliquat sibi non suspendendo virtutem sed cooperando sibi aequalem de facto haberet respectu multarum materierum sibi approximatarum activum scilicet requirens materiam vel virtutem mere naturalem et ista ad hoc infinita produceret vel nullum vel deus magis arcaret ipsum a producendo quam modo facit activa naturalia et ita stat ratio in robore suo nihil est enim quod requirat unicum tantum vel plura in aliquo tantum determinato numero ab eo producibili si sic creatum
¶ Item hic confirmatio quia deus non privat perpetuo activa naturalia quae agunt secundum ultimum potentiae suae semper quando nihil de est quod requiritur sed nonquam creata aliqua quantum ratio vel experientia vel auctoritas veridica praeten?t potest aliquid saltem de novo producere nisi ipso praeexistente et non producente nisi in aliquo receptivo sibi de novo aptato igitur nec potest producere approximato sic aliter semper privaretur ex sola substractione divinae concurrente de experientia vel auctoritate planum est scilicet veridica quod non sic adhuc ymmo nec quaecumque auctoritas praehabita approbata
¶ licet enim avicenna et alii philosophi ponerent creaturam crare tamen posuerunt quod ista quae terminat ratio non possunt esse sine non possint ea creare sic id est non de nihilo producere hoc enim fuit primo physicorum concessus ab omnibus quod ex nihilo nihil fit sive conservare
¶ 2a ratio magis est ad opinionem quod de nihilo nihil fiat ab aliquo mere naturaliter agente praexistente saltem et non sic agente
¶ Item sicut nihil negandum est a dei potentia nisiquod videtur includere contradictionem ut fiat ita nihil debemus tribuere potentiae activae creaturae nisi quod potest sibi convenire per experientiam et actionem suam quia operatio manifestat virtutem et per rationem evidentem et per auctoritatem scripturae maxime autem quam scripturam non vult approbare deo sed creato est huius nec experientia nec ratio nec auctoritas est ad hoc igitur etc ymmo hugo de sacramentis ut alias in 2o allegavi dicit creatio est una de operationibus soli deo propriis
¶ ad 2m licet non posset fieri per causas naturales quod diversa corpora passiva sicut in eodem loco primo adaequato tamen quod deus possit hoc facere non debet esse dubium fideli qui tenet circa hoc mirabilius in sacramento eukaristiae si igitur plures aeres illuminationes approximarentur soli in eodem situ adaequato qui non habent virtualem contrarietatem respectu talis activi nec respectu effectus producibilis per ipsum actum puta sol illud produceret in quodlibet istorum aliquid vel in nullo et non in nullo quia non est ibi inpedimentum et actum naturale et est approximatum passo igitur etc
¶ dices forte quod si per inpossibile infinita approximarentur non in quodlibet aliquid produceret sed finita in quocumque numero volueris in quolibet aliquid produceret quanto tamen multos maior fuerit tanto in quodlibet produceret minus ita quod omnia non excedant quantitatem luminis quod in unico aere
¶ Sed haec responsio excluditur per modum statim sequens sufficienter si daretur esse vera Et prima vera non est quia ista bene videretur utrique duorum hominum vel angelorum ceteris paribus si ponerentur per deum in eodem situ adaequatum obiectum ibi prius an? eos sicut unus altero amoto
¶ Et praeterea sole stante et secundum ultimam potentiae suae illuminante habent aerem si deus ibi creare alium aerem illum enim illuminaret quid enim obstaret et tamen alius non videretur esse causa corruptionis prioris luminis in toto nec in parte igitur etc
¶ Item dato quod non possit in diversis aeribus simul in eodem situ praesentatis creare simul duo lumina vel plura quia li?bus aequale lumini quod necessitat ad hoc non inpeditur ratio quia sicut praedictum est causatum libere mere si esset non esset minimus efficax in agendo quam illud quod requirit materiam nec quo ad magnitudinem effectus nec quo ad multitudinem effectuum illud a tale est quod in hoc obiecti in quo sibi approximatur hoc passum dispositum in quo producit hunc effectum in hoc obiecti si aliud in hoc instanti et non illud approximaretur produceret alium et non illum et quod istum alium modo non producit est quia aliud passum dispositum nunc sibi non approximatur ergo si in producendo neutrum requireret passum et deus non sibi subtraheret assistentiam ad cooperandum sibi quia nec modo subtrahit utrum produceret nihil enim hic vel neutrum si aut creatura creatio poneretur librum actum non causaret libere nisi volendo vel mediate suo velle Et tunc vel sic quia eo ipso quolibet tale omne ipsum esse
¶ vel sic quod volitio ponenda causa esset istius causandi sicut volitio posita causat habitum qui nec est volitus nec cognitus per istam volitionem
¶ si 2o modo cum volitio posita causata naturaliter causet illud cuius est causa reditur ad praecedentia argumenta de activo naturali quod tamen ipsa aspiciat aequaliter multa creabit quodcumque vel nullum vel deus non cooperabitur generaliter sed suspendet et privabit eam effectibus accidentis suae nullo alio ad certum numerum determinante
¶ Si primo modo causaret libere cum voluntas creata posset velle infinita aequaliter aequae leviter sicud finita adhu u c posset ut videtur creare infinita voluntas non vult individualiter et distincte nisi cognitum
¶ confirmatur quia voluntas individualiter et distincte nullum nunc ullum creatum nec productum sed creabile est individualiter et distincte cognitum per naturam sed cognitione alius tantum specifica communi vel communiori quia prima notitia individualiter in distincta est intuitiva et ista si naturaliter deberet creari requirit rem existere cuius est ut obiecti Notitia aut communis indifferenter respicit infinita igitur per istam solam a voluntate nullum creabitur singulare
¶ dices forte et bene quod saltem deus posset in intellectu causare notitiam individualiter indivisibilem intuitivam respectu alicuius individui nondum existentis sed producibilis a voluntate libere potestate velle volitione individuali correspondente et tunc si causaret volendo huius volitione mediate tantum unicum causaret si tantum unicum vellet
¶ Sed nec hic sufficit licet ista causata evasio videtur totaliter satisfacere quia non minus requirit voluntas passum ad producendum aliquid quod minus est in potestate sua quam illud quod magis ymmo quod maxime in potestate sua ut videtur sed talis volitio individualis non posset a voluntate produci non in subiecto sit et tamen nihil plus vel tantum est in potestate productiva voluntatis quam actus suus igitur quilibet alius effectus voluntas producibilis ad ea requirit materiam in qua recipitur ad hoc ut a voluntate causata mediate volitione sua producatur
¶ 2o probo principaliter quod creatura non potest libere causare et hoc volendo tota enim ratio quare quasi res obediunt inessendo vel non essendo divinae voluntati circumstanto etiam omni receptivo de quo est quia ipsa est omnipotens Cum igitur voluntas creata non possit esse omnipotens nec poterit esse cui voluntati obediant sic licet bene posset inpetrari quod res sic obediant de facto divinae voluntati
¶ Item si sic aut ergo volendo et libere produceret substantiam aut accidens non accidens quia accidens non est natum per se esse per actionem creaturae sed tantum in subiecto nec substantiam quia vel intellectio vel volitio esset totum quod causatum respectu talis substantiae producendae per creationem vel substantiali concurreret ut per tale quo non primo modo quia contra illud stant argumenta prius facta de activo mere naturali tum qui ista productio esset aequivoca et per consequens oportet causam efficientem esse saltem in proposito perfectior est suo effectu quod quidam hic non darent cum qui licet aliquando partialis causa aequivoca sit inperfectior suo effectu sicut patet de actu et habitu et in aliis cum hoc non videtur de causa causativa totali et suo effectu eo modo loquendo quo creatura potest esse causa totalis id est talia creatura non cooperetur
¶ cum etiam quia hoc non potest poni de causa quae producit volendo libere quia sicut praetactum est ideo causat deus volendo quia res sibi obediunt in essendo et non essendo igitur si creatura crearet aliquid volendo libere oporteret quo res ab eo creabilis obediret sibi in essendo sed in excogitabile est quod aliquid sic obediat ei quia volitio sua esset quo posito poneretur illud virtute volitionis illius et non tantum inpetrative sed effective quin illud sic obediens esset inperfectum volitione et voluntate cum quia non videtur verissimile quod formalis effectus posset esse res absolutior a rreptimo quam eius priu?tm quo totale causativum
¶ Tum quia talis substantia quam crearet esset simplex vel composita si esset simplex vel esset forma materialis vel natural immaterialis vel materia
¶ Non materia quia de ista concordant sancti quod ipsa sit a solo deo producibilis nec forma materialis quia ista non plus est nata esse per se et sine subiecto quam forma accidentalis nec compositum sive non materia nec natura intellectualis subsistens per se naturaliter quia volitio non potest esse principium totale producendi huius creaturam sicut iam probatum est per hoc quod effectus suum totale principium non excedit
// Et iterum arguo sic quod angelus potissime videretur esse ista natura quae posset sic creare substantiam intellectualem per se existentem naturaliter
¶ Sed hoc non quia angelus si quid ageret extra se per intellectum ionem non ageret illud per intellectionem nisi durci?ve / nec per actum voluntatis nisi inperative igitur si executive ageret ad extra hoc eset per substantiam suam immediate exequendo vel per aliam potentiam executivam aliam unde et arg?us paris condempnatus et ex communicatus est dicere quod intelligentia movet celum per solum imperium voluntatis minus tamen satis esset movere corpus sola volitione quam substantiam intellectualem de nihilo producere igitur nec intellectio nec volitio est sufficiens principium creaturae creandi substantiam
¶ Nec potest dari quod substantia angeli ibi concurrat immediate ad producendam rem creandam sicut ipsa immediate aget cum volitione ad motum localiter vel aliud quia ad hoc non ageret nisi volendo et agregatum ex sua intellectione et volitione est actum mere naturale etiam in casu ubi substantia angeli causat volitionem libere ut alias in primo demonstravi et tunc stant argumenta priora de activo mere naturali
¶ hiis potest quis dicitur obviari ad hoc quia primo istae rationes non probant nisi quod nulla creatura potest virtute propria vel virtute sua naturali aliquid creare et hic si concederetur non tamen probatur quin deus posset supernaturaliter sibi communicare potentiam creandi
¶ 2o quia dictae rationes non plus probant si valeant nisi quod creatura non potest aliquid producere nisi in receptivo sed cum hoc staret satis quod crearet quia deus multa creat in receptivo sicud animam et gratiam
¶ Sed prima cauvillatio non obstat quia non potest ad communicari creaturae quin illud sibi communicatum esset creatura et de isto stant argumenta priora dici potest quod deus potest aliter cum creatura concurrere quam facit nec haec valet quia vel deus assistens seu concurrens esset totale efficiens et tunc ista non crearet licet sed esset sine alio non crearet deus sicut de facto est in collatione sacramentorum a ministris ecclesiae vel in creatione animae vel gratiae vel in collatione sacramentorum a ministris ecclesiae ubi creatura partialiter potest creare et stant argumenta contra hoc prius facta
¶ 2m non movet quia licet deus producat gratiam in anima et animam in corpore tamen nec in producendo animam requirit necessario corpus concurrere ut?us principium in suo genere creandi in quo ista anima reci?tur nec animam adhuc ut producat gratiam vel saltem non v?t producat illam rem absolutam quae est gratia quia utrumque posset producere sine subiecto illud aut quod si deberet producere necessario requireret subiectum in quo nec posset creare eo ipso quia hic non est creare necessario sic in producendo requirere receptivum subiectum nulla enim alia totalis causa salvat eductionem formae vel totius de potentia receptiva eius aut de potentia eius aliquid educitur vel producitur est ex con cludere creationem produci quia illud quo posito et quo ammoto etc non enim plus latitat forma ignis in materia quam animam intellectiva in corpore
¶ contra ex hoc statim sequeretur quod creatura posset creare quia ista possio est entitas quaedam positiva et si est de novo in realiter natura producitur ad entitatem aliam igitur mediate passione receptiva passi et erit in infinitum processus vel immediate sine creatione passiva receptiva materiae et tunc creatur quia per istum sic obviantem sola talis passio mediante qua res producitur sive in subiecto sive per se existens excludit illud quod dicitur creari sicut igitur persuasa est aliquo modo conclusio licet non sufficienter contra protervos
¶ Praecipue autem hoc movent auctoritates quarum alias supra adduxi Quibus ad hoc addo illud augustinus 3 de trinitate capitulo 9 quod "nec angelos bonos nec malos fas est putare creatores"
¶ Item augustinus de trinitate libro 12 capitulo 14 "non enim fas est nullius illiusnaturae quamlibet minim e umcreatorem nisi deum credere aut dicere"
// item sicut efficientia artis creaturae praesupponit effectum naturae de quo ita efficientia naturae creatae et cuiuscumque aeque necessario videtur praesupponere effectum dei de quo
¶ contra praedicta potest multipliciter dubitari et primo contra conclusionem in se 2o contra argumenta 3o movebitur quodam aliud dubium circa hanc materiam
¶ contra conclusionem in se quod sit falsa videtur quia prius naturaliter est forma substantialis vel actualis producat in subiecto ab activo creatio aliquid in se quam aliquid inhaerens alteri aliter per nullam potentiam posset illud activum conservari in essendo vel produci inesse absque hoc quod inhaereret consequens falsum secundum fidem igitur de potentia dei activa posset ut videtur aliquid activa produci ad esse absque hoc quod produceretur ad inhaerere
¶ Item aut productus rei est illius distinctus a productio aut non si sic igitur poterit poni naturaliter po?tis fundamento subiecto et ceteris vel termino sed sublato respectivo habetur adhuc terminus et fundamentum si sit res ipsa producta multo magis videtur quod non plus requiritur
¶ Item prior est dependentia formae accidentalis vel substantialis cuiuscumque absoluti ad agens quam ad respectum vel receptivum aliter a nullo agente sine receptivo posset hoc fieri igitur poterit dependere ad agens non dependendo ad subiectum qui prius potest absolvi a posteriori vel fieri sine posteriori
¶ praeterea agens naturale potest de speciebus panis et vini in eukaristia generare vel producere formam substantialem vermis et ista non educitur de potentiae materiae quia nulla est igitur creatura
¶ praeterea creatura potest adnihilare igitur creare 5o cum consequentia conceditur communiter quia non videtur aliquid magis esse facere aliquid ex nihilo quod redigere aliud in nichilum
¶ Hugo etiam de sacramentis libro primo per 6a capitulo ultimo dicit de nihilo facere sive de aliquo nihil solus deus potest Et ibidem quaestione in principio capituli dicit quod de nichilo aliquid facere vel de aliquo nihil sunt opera soli deo possibilia ergo dato quod creatura posset adnihilare sequitur pari ratione quod poterit creare antecedens probatur cum quia in corruptione compositi formatur adnihilatur cum nec in se nec in aliqua parte sui remaneat nec in actu nec in potentia naturalia quia aliter potentia esset frustra in natura cum per naturam non possit reduci ad actum Tum quia si modius frigidus separatum esset in maximo igne et calidissimo non videtur quin agens destrueret ipsum et tunc adnihilaret ipsum quia retinebatur separatum a subiecto Tum quia peccata adnihilant gratiam
¶ Praeterea omnis virtus est communicabilis creaturae alicui vel creaturae quam non oportet esse infinita nam omnis potentia finita possibilis proportionalis est creaturae sed alia potest esse virtus finita creativa ergo ista non repungnant creaturae minor probatur quia virtus creativa non oportet quod sit infinita quia hoc aut esse ratione termini productivi aut ratione modi producendi aut ratione productionis aut ratione distantiae inter terminum a quo terminum ad quem sed primum non inpedit hoc enim non exigit infinitatem quia omnis trinus creationis est finitus
¶ Nec 3m quia ipsa creatio est finita cum ipsa sit creata vel aliquid increata nec 4m quia nulla est ibi distantia nec positiva nec privativa sine negativa distantia si quae sit non est taxenda nisi secundum quantitatem termini positivi nec nec aliqua est ibi resistentia igitur non apparet ratio currit potentia creativa necessario debeat poni infinita
¶ Item certum est quod materia si requiritur omnino nullam tribuit activitatem in productione formae vel compositi de ea igitur tota productas est a parte activi et simili non videtur esse propter defectum activitatis quin creatura producere possit non de materia igitur etc
¶ Item et est confirmo sibi omnis effectus non adaequans virtutem suae causae potest a minori virtute produci quia ex quo non aequat virtutem causae non videtur quod causatam virtutem requirat sed quod minor sufficiat sed omnis virtus minor infinita etiam possibilis est creata virtus vel creabilis et infinitam virtutem divinam nulla creatura adaequat igitur etc
¶ Praeterea secundum augustinum 83 quaestionibus quaestione 48 "artifices ideo non possunt aliquid de nihilo fabricare quia per corpus operantur" si igitur hic sic bona causa igitur saltem angeli qui non operantur per corpus cum sint incorporei potuerunt de nihil aliquid fabricare
¶ Praeterea omne agens instrumentale plus potest ut est instrumentum virtutis superioris quam in virtute propria vel per se sicut calor inquantum est instrumentum ignis potest producere ignem quod non posset ex se ex virtute propria sed non est aliqua forma naturaliter producibilis de potentia materiae inquam non possit activum creatum virtute propria supposita influentia dei generali igitur ultra poterit ut instrumentum dei sed hoc non est nisi non praesupponere materiam in agendo ut instrumendi et per consequens creare igitur etc
¶ praeterea non apparet contradictio aliqua quod deus vellet active aliquid esse a creatura sine passo igitur etc
¶ praeterea plus videtur esse attingere essentiam divinam infinitam totam fri?tive quam attingere creaturam secundum entitatem eius effective sed primum potest beatus aliquo sibi praesupposito vel superaddito igitur et 2m poterit
¶ praeterea natura videtur esse repungnantia quod illud quod virtualiter continet et includit entitatem perfectiorem possit continere inperfectiorem vel saltem aliquod ens citra deum posset virtualiter et effective continere inperfectius creatura aut virtualiter et effective potest continere formam substantialem et continet de facto igitur aliqua potest continere materiam quae est entitas minus perfecta
¶ praeterea quare non possit sine contradictione aliqua producere angelus angelum eiusdem speciei sicut ignis ignem
¶ praeterea aliter aliqua essent eiusdem generis puta fides infusa et scientia vel gratia a deo collata et virtus acquisita secundum perfectionem vel in aliqua creata proporitione et tamen unum esset in infinitum difficilioris productionis vel impossibilioris respectu creaturae quam aliud quod videtur inconveniens
¶ contra modum putandi conclusionem potest etiam multipliciter sic argui primo sic arguit contra putationes supra factas omne agens naturale non inpedunt respiciens plura producibilia p aequaliter producit quodlibet vel nullum sed omne activum naturale aequaliter respicit omnem formam producibilem de potentia li huius materiae ab ipso et passis similiter et secundum indifferenter est in potentia ad receptionem cuiuslibet istorum vel illarum quia nec habent ordinem ad agens nec patiens distincte cum quaelibet istarum purae naturalis sic g producit quamlibet talem vel nullum
¶ praeterea augmentatio formae secundum extensionem vel intensionem est per partes divisibiles eiusdem rationis ista quod continue dum durat continuatio intenditur pars post partem et agens augmentans aequaliter se habet ad omnes partes in hoc instanti p otest ost hic instans successive introducendas igitur vel omnes statim introducet vel nullam Non est enim maior ratio quare statim incipiet haec pars produci quam alia igitur vel nulla incipiet introduci vel quaestionibus si ratio supra facta pro conclusion teneat
¶ praeterea Respondendo de determinatione dei libera non evadit quia rationes prius factae de partiali activo non probant nisi quod solus deus suspenderet ipsum semper a plenitudine activitatis suae absque alio limitante ad unitum vel ad plura in aliquo certo numero vel quod produceret quodlibet vel nihil igitur ad hoc non evacuat quin deo suspendente sic semper possit deo cooperante exire in actum productionis illius unius vel duorum vel aliquorum plurium in aliquo certo numero a quorum productione deus non suspenderet sed volet cooperari
¶ Praeterea ymaginemur quod ignis habeat infinita passa praesentata de quibus posset producere infinitos ignes et ymaginetur 2o 0 quod similiter habeat illud passum praesens de quo possit in finitos ignes producere ymaginemur 3o sive vere sive false et inpossibiliter quod posset infinita creare non educibilia de potentia alia alicuius passi hoc supposito quaero de infinitis quibus tu vis loqui si de puris verum est quod aequaliter ex natura se haberet et quod nullum vel omnia produceret tamen ex hoc non producitur quin quaedam alia in certo numero vel unitum una vitae tantum et aliud alia vitae posset creare ex hiiis quae essent creabilia tantum et non educibilia de talibus passis
¶ praeterea licet responsio probat de indivisibilis eiusdem rationis educationibus de diversis passis non tamen de individua educibilibus de potentia eius illis passi nam non aeque primo respicit et se habet ad omnia ista quia ignis primo producit hunc ignem de isto passo et alias alium et 3o tertium
¶ In istis igitur est falsum quod aequaliter se habet agens ad unum et ad omnia et eodem modo esset hoc falsum si duceretur de creabilibus tantum quia simul starent quod agens creatum posset ista creare et tamen quod eo ordinatione se haberent ad ista individua sicut ad producibilia ab eodem passo primo scilicet producendo unum et 2o aliud et 3o 3m et illud de producibilibus ab eodem passo patet per experientiam patet etiam in augmentatione formae alicuius quando ista augmentatio fit per aditionem partis ad partem quarum quaelibet respectu huius activi educitur de potentia eiusdem passi igitur eodem modo si produceretur nisi a potentia eiusdem passi non esset inconveniens quin ex natura sua primo determinaretur ad producendum illud et 2o illud et 3o aliud et sic deinceps non igitur oportet quod actum naturale totale si crearet quod aequaliter se haberet ad unum et ad omnia
¶ praeterea ratio superius facta inplicat quod actum naturale determinetur aliunde quam a se utpote per passum vel per actum aliud libere determinatum ad producendum modo determinatum individuum et hic non est verum quia licet agens naturale sic indifferens ad diversa individua eiusdem rationis producenda de diversis passis tamen respectu producendorum de eodem passo non est sic immo respectu eiusdem passi convenit sibi producere hoc primo ex natura sua et 2o illud et 3o aliud et sic deinceps igitur si eodem ordine ex natura sua determinaretur primo ad unum 2o ad aliud et sic consequenter si posset creare esse illud quod aequaliter se haberet ad verum et ad omnia unde argumentum tuum si valeat probat quod deus posset producere infinita in actu consequens includit contradictionem consequentia probatur quia non minus potest deus modo producere infinita quam si ageret necessitate naturali sed si produceretur necessario necessitate naturali produceret infinita et omnia t qua posset producere vel nullum vel quodlibet ab eo producibilium eiusdem speciei et non nullum 26o quodlibet
¶ praeterea ad idem deus potest producere non tot quin plura tunc sic in permanentibus ubi una res non est in com possibilis alteri quot sunt compossibilia in potentia tot sunt compossibilia in actu ergo cum secundum te non tot quin plura sicut compossibilia in potentia ita quod deus potest producere tot et plura semper in infinitum producendo igitur poterit se habere aequaliter ad unum et infinita producenda et producere ea simul ex quo non sunt incompossibilia ad simul existendum in actu
¶ assumptum patet quia ut videtur omnis passio communis uni individuo alicuius speciei potest convenire alteri cuilibet eiusdem speciei vel similis sed aliqua in?ca huius speciei sunt compossibilia et infinita possibilia sunt eiusdem rationis cum istis igitur infinita huius sunt cuilibet vel eiusdem speciei vel consimilis sed alia ulta huius speciei sunt compossibilia et ista sequitur quod deus non posset producere infinita in actu qui includit repungantiam ut praetactum est
¶ 3o principaliter potest hic esse dubium quod movit philosophos ad tenendum quod ex nihilo nihil fieri potest ut patet ex primo physicorum
¶ Sed istis non obstantibus teneo conclusionem quam prius tenui et addo rationem redditivam causae quare creatura non posset creare licet non sit multum efficatis evidentiae ad probandum contra proteri?um
¶ arguo igitur quod universaliter nulla creatura possit creare quia sicut causa formalis et materialis secundum totum genus suum necessario requirunt se invicem in causando rem in esse numquam enim forma est causa formalis alicuius nisi materia sit simul causa materialis eiusdem sic totum genus causae efficiatis quod includit omnino efficiens limitatum habet necessariam concomitantiam cum materia quo ad fieri rei ista sicut enim materia et forma sunt casuae in esse sic efficiens et materia in fieri sicut enim inpossibile est materiam creare intrinsece nisi forma simul intrinsece concausante nec possunt causare intrinsece nisi concurrendo et concausando compositum ita inpossibile est aliquod efficiens limitatum agere ad effectum producendum nisi simul concurrat materia cum principium ex quo requisitum ad fieri in quo recipiatur forma quae est primo productum
¶ Et ideo omne post productum ab agente limitato est compositum ex prasci?ta materia et forma per se producta in ea et de ea sed non primo pro et si non non est pro dicta nec primo et adaequate producibili ab activo limitato
¶ ad primum in contrarium dicendum est quod accipitur prius natura sicut dicitur 5 metaphysicae pro isto quod potest esse sine illo et non econverso verum est absolute sicut nobis innotescit ex creditis quod forma substantialis vel accidentalis absoluta prius natura est aliquid in se quam sic pars alicuius totius et inhaerens aut informans aliud et non consuevit dici quod partes non sunt priores toto et in fieri possunt sine se invicem et sine etiam toto a potentia dei absoluta lato sed philosophus non diceret hoc nisi de parte receptiva et inter formas de anima intellectiva quia materiam eadem materia na?iata forma continue sed tamen philosophus de anima concesserit et etiam commentator quod manet naturaliter toto destructo per accidentia naturalia sed de aliis formis non contingit hoc naturaliter quia aliqua maneat materia sua ablata vel variata
¶ si aut aliter vocatur prius natura quod per agentia naturalia et creata potest fieri sine alio et non econverso tunc praeter animam intellectivam nulla forma substantialis vel accidentalis prius natura est quam informaret
¶ Si aut 3o vocetur vel accipiatur prius natura omne principiatum respectu principiati sive possit esse sine eo sive non tunc generaliter et physice loquendo partes sunt naturaliter priores toto et forma liter prius naturaliter est talis entitas quam informat id est quam cum materia intrinsece causet compositum
¶ ad formam igitur argumenti consequentia non valet nisi forma esset prius naturaliter ens quam informans ad 2m sensum ad primum sensum suscipiendo prius natura tantum sequitur naturaliter quod possit esse ens et non informare per aliquod actum et hoc concedo per deum et non per creaturam
¶ ad 2m dico quod sufficit ponere unicum regulum termini actionis causa respectu passim quam respectu formae ita quod iste unicus respectus sic quo passum patitur et quo forma caput esse in passo Sed hoc ego non video si debeant poni respectu distincti a rebus absolutis omnibus realiter Tum quia non videtur ponendo huius respectus quod plus possit unus respectus habere terminos distinctos realiter et hoc alterius rationis omnino et ita sancti dei q seu bifurcari et dividi indistincta quam habere alia fundamenta distincta Tum quia qua ratione actio haberet tales terminos distinctos passum scilicet et formam eadem ratione passo haberet formam respectivam et agens ista passo posset esse sine agente et sine forma ista quod isti in lectura sententiarum dicunt includere repungnantiam sed hoc non video scilicet quod idem respectus distinctus ab omnibus absolutis respiceret sicut per se terminos entia etiam essentialiter et etiam situaliter distincta cum quia secundum istam viam relatio non semper requirit rem productam distinctam ab ut absolutis sicud patet secundum ipsos in motione locali sed praecise habet actionem motivam pro termino ipsum mobile quia locum circumscribentem non omnem ponere sicud patet de motione primi mobilis Et ista posset esse de aliis quia actum creatum ponitur movere ipsum mobile sed actio e productiva non videtur esse plus entitas beatificata quam motio activa igitur praeter regulum ad passum erit secundum viam de respectibus huius alius ad producendum posterior aliquo modo illo primo respectu primori sicud ponit scotus requirens sicud effectum primum vel primum pro immediato termino formam vel totum productum ac etiam respectus productionis passive habet praecise secundum eum pro immediato subiecto horum alterum tenerem si ponerem respectus distinctos realiter ab absolutis quod non faciam licet ponam aliquod absolutum esse respectum diffinitive sicud patuit in quaestione de actione et passione an sint idem in lectura norvitensi quia tum quo d licet alterum creatum ad hoc quod agat requirit aliud conprincipium concurrere secundum viam de respectibus etiam quod similiter habeat respectum ad formam istam ideo non sequitur quod creatura possit producere formam circumscripto passo quia passum est est illud ad primum quod requiritur concurrere
¶ eodem modo si ponatur productio ipsa res producta ipsa non potest ab actio creato esse res producta sine concursu passi principiantis totum
¶ ad 3m assumptum est falsum de dependentia formae ad agens creatum quod simul dependet ab utroque nec potest dependere ab uno non dependendo a reliquo nec econverso infieri sed inessendo bene potest aliquando dependere a subiecto non dependendo ab activo creato et ideo illud argumentum magis est ad oppositum a deo tamen posset dependere non dependendo a materia nec tamen eest est concedendum de virtute sermonis quod prior sit dependentia formae ad activum increatum quam ad materiam in forma dependente ab utroque quia inplicatur falsum quod esset una dependentia prior et alia posterior quod falsum est secundum veritatem quia non est ibi nisi univca depedentia ipsamet scilicet forma dependens hinc inde et prius natura a deo quam a passo pro eo quod posset dependere ab eo non dependendo a materia non autem econversus
¶ ad 4m dicendum est quod assumptum est falsum sed deus ibi vel terminat materiam vel recreat de qua producitur vermis in instanti quo produceretur ibidem alia hostia consecrata vel non consecrata vel deus facit ibi quidquid fit miraculose quale alibi faceret circa hostiam non consecratam
¶ verumptamen si sic quantitas realiter distincta ab omnibus qualitatibus quae sic immediatum receptum omnem qualitatum seminalium sicut tenet communis opinio in ista fu??t omnes transmutationes primae productum substantiali
¶ Si vero non sit ibi talis quantitas distincta sicut opinantur quidam moderni tunc omnia absoluta quae ibi producuntur immediate et totaliter producuntur a deo miraculose nisi ultima forma substantialis producatur ibi ab activo creato si deus creet ibi materiam vel recreet ut praedictum est
¶ ad 5m de adnihilatione dicit hotham quod adnihilatio potest dupliciter sumi sicut et creato uno modo pro destructione formae vel compositi totalis sit quod nihil eius remaneat et sic secundum eum forma in corruptione verissime adnihilatur sicut enim ante eius productionem nihil eius fuit sed penitus nihil erat ita nec postquam in corruptione naturali destruitur ad eius manet sed quo ad istum sensum dico pro me ego dico correspondentur sicud de productione formae quando naturaliter producitur quod nec tunc ab aliquo agente capitur nec ab aliquo agente adnihilatur quia deus non potest cooperando creare vel adnihilare sed tantum totaliter agendo nam partialiter producere vel corrumpendo producere est aliquid producti praesupponere et sic destruere est aliquid destructi relinquere
¶ alio modo sumitur adnihilatio sicut homines communiter accipiunt ut opponitur creationi stricte sumpto vocabulo pro prodictione nullo subiecto vel receptivo praesupposito vel ex co actio et sic creatura non potest adnihilare
¶ dico ergo ego licet hotham aliter diceret quia illud solum dicitur creare sumendo ut communiter sumitur quod producit aliquid de nihilo non coexisgendeo necessario materiam ita aliquid dicitur adnihilare quod reducit ad nihil nullam materiam vel compositum relinquendo
¶ de isto 2o sensu est dubium speciale et videtur aliquibus sicut hocham super 4m ut patet interpretatione quaestionis de actione et passione accidentium separatarum in eukaristia Et probatur scilicet quod creatura posset adnihilare sed non creare quia agens naturale aequaliter se habens ad infinita producenda vel creabit quodlibet istorum vel nullum et ita cum non infinita nullum quia cum quodlibet istorum penitus nihil sic non plus appropinquat unum istorum agenti quam aliud vel ad esse agens a est voluntarium cuius volitio est causa rei aliter se habet quia in voluntate sua est producere unum vel aliud sicut in voluntate sua est producere vel non producere sed sic non est de adnihilatione quia agens causatum naturale aliter se habet ad verum ad nihilabile quam ad aliud eo quod aliquid eorum est in actu et plus appropinquat agenti naturali quam aliud ideo inquid concedo quod creatura potest adnihilare sed non creare unde ut dicit mirabile esset si medius frigidus separatum approximaretur maxime igitur quod iste ignis non possit illud frigidus destruere
¶ Item adhuc ergo arguo quia si ad oppositum non videtur movere nisi quod eiusdem potentiae videtur valeant esse deducere illud quod nihil est ad esse sicud illud quod aliquid est ad non esse vel ad nihil esse hic movere ut videtur non debet tum quia facilius est destruere quae non possunt eandem producere sicut ignis aerem corrumpere similiter aqua potest aerem corrumpere et alia accidentia q innumerabilia quorum nullum potest aerem producere tum 3o quia non videtur quod per hoc quod separatur a receptivo habeat plus vim sas?di se quam aliud tum quia agere et corrumpere potest quando non separatur quia igitur non pati vel destrui
¶ Et si arguitur in contrarium per auctoritatem hugonis in argumento allegatam responderem sicut a ad alios doctore quod verum dicunt si intelligant illud nullus miraculo concommitante sed nunc est ita quod frigus vel alia forma mere naturalis non potest fieri sine subiecto absque miraculo ideo etc
¶ verumptamen hiis non obstantibus dico quod mihi probabilius videtur quod non possit adnihilare propter auctoritatem hugonis et aliorum ponentium esse proprium deo posse adnihilare sicut creare licet cum aliquali murmetur et haesitatione propter evidentiam rationum iam tactarum maxime istius de modico frigore separato in maximo igne et haec conclusio etiam tenetur in reparatione hocham super 2m quaestione 5 in solutione 2ae ratione
¶ Et ad hoc dicendum moueo?m etiam propter hoc quod creatura ut praedictum est ita limitatur ut no plus posset aliquid destruere quam construere seu producere nisi materia concurrente in uno genere et origine causandi Tum quia experientia docet quod non corrumpitur unus calor in eukaristia quin alius introducatur et ad praesentiam eiusdem activi ad cuius praesentiam corrumpitur frigus inducitur vel producitur calor igitur negando quantitatem ibi distinctam ab omnibus qualitatibus sicut iste facit videtur quod sic fit destructio caloris a deo sicut productio frigoris ab eodem enim actio videtur unum fieri et aliud destrui Et ita si agens creatum adnihilaret ibi crearet etiam non ponendo ibi quantitatem receptivum Et licet posset aliquo modo evadi quod deus suppleret activitatem activis circumscriptis i bi n illud quod aliud agens ageret naturaliter in materia si ad esset sub illis accidentibus causando et non adnihilando est multum probabiliter teneo tamen oppositum sicut dictum est ad praesens
¶ ad primum in contrarium dicendum quod verum est quod probabilius diceretur actum creatum adnihilare quam adnihilare creare quia rationes factae non procederent contra adnichilationem sicut bene tangit hocham Sed ultima quae reddit causam est contra hoc scilicet quod actum limitatum limitatur ad requisitionem materiae in omni actione sua tam constructiva quam destructiva et ideo est quod ad praesentiam eiusdem activi producitur unum contrarium et destruitur reliquum
¶ ad 2m concedendum est quod actum creatum potest facere utrumque et tamen nec creare nec adnihilare Et concedendum est quod eiusdem potentiae est adnihilare et terminare nec valet aliqua naturalia possunt quaedam destruere quae non possunt producere ergo aliqua possunt adnihilare et tamen non creare propter causam dictam de requisitione passi
¶ et tum 3o arguitur quod accidens separatum non plus habet vim salvandi se quam unicum materiae igitur modicum frigidus adnihilare in maximo igne
¶ dicendum quod non destrueretur frigus illud in maximo igne sed hic non esset propter maiorem virtutem illius qualitatis separatae quam unitae sed propter hoc quod ignis iste non potest creare aliquid vel producere vel corrumpere nisi materia cum causante in suo ordine et hic etiam est dictum praehibitum
¶ Nam aristoteles primo de generatione dicit sic materia aut secundum quod materia passivum ignis quidam igitur habet in materia causandum Si aut aliquid separatum erit hoc per accidens secundum hoc non patietur igitur forsitan est inpossibile esse separatum si autem sint aliqua talia in illis utique quod verum dicitur haec iste super quod dicitur commentator averrois sic si inveniatur hoc agens quod non sit in aliqua materia omnino necesse est ut non patiatur aliquod modo nec accidentaliter nec essentialiter cum quod appareat quod materia est causa passionis Et consequenter assignat ibi differentiam inter causam formalem finalem activam et motivam et quod nomen rem de eis dicitur aequivoce et tunc addit de causa materiali consequenter textui allegato de causa autem materialis differt ab istis in hoc quod recipit formam ignis si igitur aliqua forma fuerit absoluta ubi gratia ubi calor abstractus quamvis hoc sit inpossibile in calore in eo quod est calor necesse est quod sic agens non passionis aliquo modo
¶ Et si arguas in contrarium per argumentum quorumdam propter quod tenent creaturam posse adnihilare licet non posse causare et hoc minus principaliter et sub deo quia ponatur quod deus adnihilet omne subiectum luminis in medio non adnihilando nec corrumpendo ipsum lumen ista tamen quod ipsum lumen eius subiecto adnihilato adhuc dependeat in esse a deo et ab eo conservetur in esse sicut prius et fiat subtractio solus per angelum circulantem solem ita quod conservatio active dicta solus subtrahatur deo non efficacius conservante illud lumen quam ante tunc illud lumen desinet esse absente sole et hoc per adnihilationem quia non habet materiam aliquam igitur creatura puta sol per eius subtractionem potest adnihilare posito casu possibili
¶ Responsio quod non est possibile per aliam potentiam quod subiectum luminis in medio adnihiletur et quod ipsum lumen sine subiecto maneat in esse quin deus efficacius ipsum lumen in actu teneat quantumcumque sit sol aeque praesens ut prius nec tamen plus conservaret illud lumen totaliter vel partialiter quam sanctam cuius tamen oppositum sed secundum huius probatione accidit argumentum Ex hiis patet quod antecedens est falsum in argumento quinto
// Et ad primam probationem dicendum est quod forma in corruptione naturali compositi non adnihilatur non obstante quod nichil eius intrinsece maneat nec hoc sufficit dummodo materia maneat quae respectu agentis creati requiritur contrare in destructione huius compositi
¶ ad 3am probationem dicendum peccator quod non adnihilat gratiam sed deus active vel non conservando eam et peccator demeritorie
¶ contra si creatura demeretur ut gratia eius adnihilaretur et deus active ipsam adnihilat positive destruendo vel subtrahendo manutenentiam aut in primo instanti quo ponitur actus culpae tollitur gratia aut ante a post si autem igitur prius tolleretur gratia quam iste peccaret et ita absque demerito illius tolleretur si post igitur simul stetisset culpa mortalis et gratia quod non tenetur saltem de potentia dei ordinata nec in eodem instanti in quo ponitur actus culpae quia in illo instanti non est igitur nec in illo instanti tolli potest
¶ Tum etiam quia quando formae aliquae sunt incompossibiles prius natura tollitur vel expellitur forma destruenda quam forma producenda informet receptivum utriusque et ille forme scilicet gratia et culpa sunt incompossibiles saltem secundum legem dei ordinata
¶ ad illud dicendum quod deus in instanti quo primo ponitur actus culpae mortalis adnihilat gratiam non positive agendo Sed influentiam suae manutenentiae subtrahendo usque scilicet tun conservando sed tunc non sicut enim in eodem instanti quo ponitur obstaculum puta fenestra vel simile subtrahitur radius solis in in isto instanti quo primo ponitur obstaculum non est radius qui praefuit in domo et tunc primo non causatur nec conservatur sed usque tunc ita hic usque ad instans in quo primo ponit homo obstaculum actus culpae perserverat in anima sua radius divinae gratiae Sed tunc substrahitur id est non manutentur nec conservatur a deo et simile esset per omnia si v in libera potestate domus assistente sibi generali influentia dei esset ponere obstaculum tale sicut est in potestate voluntatis creatae ponere actum culpae male volitionis
¶ aliud exemplum potest poni de generatione et corruptione naturali formarum naturaliter in compossibilium pro quanto illae formae gratia et culpa sunt incompossibiles saltem ex divino statuto sicut igitur ignis debet de aere producere ignem et hoc ymaginando ad praesens ignem de aere subito producibilem sed forsan non sit ista forma aeris manent in materia sua usque ad instans in quo producitur forma ignis in ista materia ita quod tunc primo forma aeris non est qua usque tunc fuit in illo instanti primo non conservatur a deo et natura et ista etiam esset si deus usque tunc manutenisset actum dispositum usque ad hic instans et non in hoc instanti si in hoc instanti poneret ignem eam actum praesens iste corrump e i t aerem id est producendo formam ignis faceret quod forma aeris quousque tunc fuit modo non esset quia non permitteret naturaliter in materia sit necessitatam ad formam ignis introducendam formam sibi naturaliter incompossibilem in eodem passo cuius est forma aeris sicut in quam est hic de destructione formae aeris et introductione formae ignis ista est ex alia parte de destructione gratiae vel conservationis suae et depositione actus culpae primum non esse gratiae et primum esse culpae simul d?one ut ita loquar simul ut nec prius nec posterius destruitur gratia quam producitur actus culpae sed in eodem instanti Et cum arguis quod non quia in illo instanti gratia non est dico quod nec aliqua forma quae per naturam corrumpitur est in isto instanti quo corrumpitur sed est usque ad illud instans et tunc primo non est et hoc est eam destrui vel corrumpi et simul cum hoc formam aliam sibi naturaliter incompossibile tunc primo ponitur in eadem materia
¶ Et cum dicis quod saltem prius natura corrumpitur una formarum incompossibilium quam forma sibi incompossibilis introducatur in eadem
¶ ad propositum illud quod assumitur verum est ad hunc sensum scilicet logicalem quod ista consequentia est bona ista forma introducitur ergo ista destruitur et non econverso quia si non ista sed alia in alterius speciei introduceretur ista quae fuit destruetur sive enim forma ignis sive forma terri sine forma aquae vel mixti introduceretur in materia aeris forma aeris destrueretur econverso non oportet eundo determinate ad aliquam istarum et eodem modo sequitur ex alia parte iste actus culpae ponitur gratia ergo quae praecessit destruitur et non econverso quia ista destrueretur ad positionem alterius culpae et alterius speciei sicud ad possent istius
¶ dices si ad hunc vel ad quemcumque alium sensum sic prius natura tollitur gratia quam ponitur actus culpae igitur absque demerito illius vel prius quam ille demeretur tollitur vel tolleretur gratia sibi quia iste non demeretur nisi per possent alicuius culpae saltem hoc sequeretur quod prius natura tollitur gratia quam demereatur quod videtur inconveniens
¶ dicendum quod non sequitur igitur absque demerito quia simul duratione contingit utrumque nec sequitur tunc quod prius tolleretur gratia quam demereatur ille eundo ad ordinem signorum mensurae con cuiuscumque si velis ire ad bonitatem consequentiae in terminis generalibus istis tollitur gratia sibi demeretur vel econverso iste demeretur moraliter postquam habuit gratiam igitur tollitur sibi gratia non prius natura hoc est quantum est de lege dei ordinata De potentia autem dei absoluta posset fieri hoc sine illo et econverso in terminis speciebus tantum tenet una consequentia et non conversa sequitur enim a culpa ponitur ergo b gratia tollitur et non econverso quia 1ea tolleretur ad positionem alterius culpae sicut istius
¶ Si quis autem velit ire ad proprietatem consequentiae talis diceret quod quia iste ponit actum culpae et demeretur igitur tollitur sibi gratia et non econverso et si istam proprioritatem veret quis prioritatem naturae tunc habet dicere quod prius natura ponitur actus culpae quam tollitur gratia nec ex hoc sequitur quod simul stent pro aliqua mensura culpa et gratia quia ex hoc ista prioritas non est prioritas mensurae licet enim sit ordo durationis et mensurae inter esse gratiae praecedentis vel esse actus culpae sequentis tamen tunc inter primum non esse gratiae et primum esse culpae nullus de mundo est ordo mensurae sed simul sunt ista ut ita loquar id est tunc primo non est gratia quando primo est culpa non am quod non esse tunc vel numquam sed talis modus loquendi
¶ aliter etiam pater dici ad ideo quod sicut ignis simul duratione corrumpit aerem antequam generet ignem ita voluntas nostra simul duratione demeritorie destruit gratiam et ponit actum culpae et tamen prius natura demeretur ad conservationem gratiae quam ponit actum culpae ista quod ista responsio vadit ad voluntatem non ad culpam vel actum culpae quia numquam forma succedens dicenda est destruere vel formam primam tollere nec in naturalibus nec in gratuitis
¶ ad 6m dicendum quod minor est falsa et similiter assumptum in probatione eiusdem cum dicitur quod non oportet virtutem creativam esse infinitam et cum inquitur quare et qua ratione dico quod aliquando ratione producti aliquando ratione modi producendi ymmo semper et ratione producto sed frequenter ratione distantiae istius al non quam ratione produci quia materia primaria si animam intellectivam et angelum et caritatem infusam et multa similia qua non possunt effici nisi a voluntate infinita
¶ dices magis est producere formam quam materiam cum forma sic nobilior et perfectior quam materia sed virtus productiva formae non est infinita cum sic in agentibus naturalibus igitur nec virtus productiva materiae oportet quod sit infinita cum producto materiae non sit nisi per creationem
¶ dicendum quod si li magis intelligatur de maioritate perfectionis producti verum est quod assumitur et non ad propositum quod maior potest argui est virtus istius principii productivi et perfectior et potentior ex hoc quod ipsa producit vel potest producere formam quam materiam
¶ Notandum est quod licet forma sit in se entitas perfectior quam materia et posset ab activo creato produci in materia et de materia tamquam de anima concausa non tamen materia potest a creatura produci quia creatura limitatur ex natura sua ad non causandum effective aliquid nisi materia in suo ordine conprincipate totum et materia non est creabilis de materia quia tunc esset processus in infinitum activum tamen causatum nec materiam nec formam potest creare propter idem et propter causam in arguendo tactam in pede responsionis principalis
¶ ad probationem dicendum quod licet temrinus finitus sic et parvus tamen inpossibile esset quod esset ista parvus quin eius productio requireret vel potentiam productivam infinitam totaliter producentem vel partialiter eandem producentem cum activo creato requirente passivum in omni actione sua unde mirabile est in operibus dei quod aliquid citra deum potest aliquid producere de non esse ad esse
¶ Cum 2o probatur quod ratione modi producendi non requiritur esse potentia infinita quia motus ille finitus est cum sit aliquid in creatura
¶ dicendum quod motus in causatis infinitus motus creandi et motus creati finitus si praeter hic aliud quaeras non invenies si vocetur motus productionis istius producere nullo receptivo praesupposito hoc enim non est aliquid ideo nec finitum nec infinitum sed aliquid sic producere
¶ Cum 3o probatur quod creatura non requirit virtutem vel potentiam infinitam quia ipsa est quid finitum verum est ipsa res producta nulla materia praesupposita in qua vel de qua vocando creationem actionem dei elicitam et transeuntem secus est si divina volitio vocaretur creatio sed finitas ipsius non obstat quin requirat principium virtutis infinitae quando produceretur non de subiecto receptivo quia ut praedictum est omne producibile creatum quantumcumque parvum requirit suum principium totale scilicet quod esset virtutis infinitae vel quod si in finitum ipsemet us producat quod hoc sit coexigendo materiam
¶ De 4o dico quod distantia non obstat quia nec est ibi aliqua distantia prior Et de hoc bene scotus prosequitur contra thomam prima quaestione super 4 sententiarum et alibi in primo in multis aliis locis
¶ ad 7m dicendum quod licet materia nullam habeat activitatem respectu producendi in ea vel de ea habt amen creabilitatem sui ordinis quam causalitatem necessario requirit concurrere si agere debeat omnis virtus activa praeter virtutem infinitam Et ideo propter defectum vel inperfectionem activitatis est quod non possit producere aliquid sine requisitione passi sicud conprincipii et concausae sui effectus subiectum tamen se habet active respectu sui activitatis sed hoc per accidens quia non est per se in eo quod receptivum illius
¶ ad 8m ma est falsa verbi gratia Creatio causa activa quam passiva sensationis humanae quae est forma spiritualis non adaequat nec activitatem animae humanae nec passivitatem et tamen a nulla minori virtute potest creari id est nulla creatura citra animam potest istam activitatem supplere
¶ Item patet quod creare totum mundum cum omnibus creaturis in eo contentis non adaequat virtutem divinam quia tunc deus aliquid magis vel in talis is creare non posset Cuius oppositum tenent sancti et magister sententiarum libro primo et cum totus ille mundus non posset creari a minori virtute quam divina
¶ ad 9m dicendum quod beatus augustinus tangit unam causam sed non praecisam istam aut causam ipse declarat libro 83 quaestionibus quaestione 56 quia secundum eum ibi omne corpus agit secundum contactum et motus extendendo scilicet nomen motus ad omnem mutationem mutatio autem et motus praesupponit subiectum Et ista 2a causa ista convenit omnibus partibus per motum et mutationem scilicet non agere sicud corpori humano agere per contactum proprie dictum quia spiritus nullatenus sunt extensi
¶ ad 10 dicendum quodlibet instrumentum multipliciter accipitur sicud tangit scotus libro 4 quaestione 1 et 4a quaestionis eiusdem quam nota ibi bene uno modo pro omni activo 2o ita quod omne agens instrumentale sit idem quod non esse primarium activum et minus principale respectu alicuius effectus producendi et per oppositum independenter agere est principaliter agere et tunc est verum quod omne agens instrumentale plus potest etc licet non forte de virtute sermonis quia nihil omnino possit in hoc independenter agente principaliter agente et cooperante virtute tamen propria habet formam ab alio principative unde esse possit 2ario et dependenter actum respectu huius effectus sed ad illum sensum non est difficultas quia consequens est ar?re plus potest sic loquendo igitur creare potest alio modo magis proprie sumitur et non ita generaliter pro omni causa 2a sed pro ista causa 2a quae est pars per quam totum agit et sic loquitur philosophus 2o de anima vocans organum sensuum et aliarum potentiarum instrumenta et de illo modo instrumenti ad propositum respondendum est sicud de sensu primo
¶ 3o modo sumitur pro causa activa ad dispositionem primam sive pro causa dispositiva quae non attingit effectum principalem et nec isto modo potest creatura aliquid producere n isi on in materia vel de materia quia actio dispositiva est ad praeparandum et disponendum subiectum unde bene potest in cum creatura aptare subiectum aliquod ut deus subito sic aptato libere tenet formam sicut agentia naturalia disponunt et organizant corpus ad hoc ut in ipso tenetur anima vel corpus vel materiam sic disponunt ex pacto dei vel ex materia relari sua benevolentia in corpore sic disposito tunc creantis animam intellectivam et isto modo fit ex pacto dei cum ecclesia quod quando aliquis sic disponit se per humilem susceptionem sacramentorum vel contritionem post peccatum mortale absque positione obitis quod tunc deus creet in eo gratiam Et propter hoc sacramenta vocantur ab aliquibus instrumentalia agentia respectu gratiae creandae et huius
¶ 4a modo accipitur instrumentum proprissime pro instrumento artis scilicet pro securi vel serra Et de hiis dicunt aliqui ut sancto 4 quaestione 4 et prima 4 quod non est activum per aliam formam suam nisi forte per formam quae est motus dum est actum instrumentum per quod aliquid operatur utrum autem hoc recte dicatur vel non non discutio sicud de proribus
¶ ad formam igitur argumenti dicendum quod ista maior est vera in isto casu quo actum natum est per se causare aliquem effectum stante generali influentia vel multos de diversis materiis sed tamen cum agente aliquo alio potest in aliquem effectum aliquo modo in quale non poss e i t per se ubi gratia calor per se sine aliquo alio activo creato potest aliquid calefacere et tamen accidente intellectus non potest in intellectu causare intentionem quam forte solus causare non posset et ita de similibus quia de exemplis non est multum curandum
¶ et tunc non sequitur potest plus ergo terminare Ita forte est de voluntate naturaliter quod per se cum generali dei influentia potest in aliquos effectus naturaliter et cum caritate infusa vel cum spiritu sancto supplente activitatem voluntatis vel caritatis potest esse instrumentum dei et liberum respectu aliarum volitionum quas sola creare non posset
¶ vel forte etiam quaelibet creatura vel saltem mediante possent sic esse instrumentum dei respectu alicuius producendi quem tamen generali influentia producere non posset
¶ Sed cum dicitur in argumento sic agere ultra illud quod posset naturaliter non est nisi non praesupponere materiam in agendo falsum est etiam quod assumitur in exemplum argumenti quod calor ut est instrumentum ignis potest non producere ignem potest tamen materiam disponere ad hoc ut de ipsa ignis producat ignem
¶ ad XIm dicendum quod verum est quod hic non apparet evidens ex terminis licet aliunde posset fieri evidens nec patet ex terminis contradictio quin sonus videretur sed aliunde quam ex terminis per rationem vel per auctoritatem vel per experientiam hoc innotescit
¶ ad 13m assumptum est falsum immediatis ignis enim potest producere ignem et tamen non potest producere caritatem vel fidem vel frigus propria virtute nec totaliter nec partialiter maxime hoc verum est quia non omne activum quod potest producere de potentia passi rem perfectiorem potest producere rem inperfectiorem sive imperfectius sine concursu passi materia autem non est communcabilis a passo igitur etc
¶ ad 14m esset difficile reddere causam de rebus quare si una est activa rerum similarum aliqua simul secundum speciem et alia non nec est ad propositum sufficit enim quod nulla creatura possit creare vel a creatura produci nisi de potentia passi angelus non est producibilis de potentia passi si est natura simplex etc
¶ ad primam rationem contra responsiones leviter respondet hocham sic quod illud videtur sentire in repertis 4i licet faciat hic unam hanc obiectionem et non solvat
¶ dicunt enim quod illud agens naturale de eodem passo non est in aeternum natum producere nisi unicum individuum eiusdem rationis adaequatum suae activitati de eodem passo secundum naturam et quod ista forma redit quotiens idem agens producit individuum eiusdem speciei in hac materia
¶ Et istud totum tenet scotus esse multum probabile in 4o libro et magis videtur ad hic declinare et per illum modum levissime responderetur fere ad omnes obiectiones supra tactas contra rationes positionis
¶ contra tamen illud probo quod idem a g i ?ens numero possit de eadem materia numero producere diversa individua suae virtuti adaequata et eodem modo argui poterit de aliis activis naturalibus quia producat de facto ille ignis de hac materia summe disposita ista perfectum ignem sicut potest quo facto separet ibi deus formam prodictam et ponat eam in alia materia romae vel alibi extra omnem distantiam ad quam virtus illiius ignis in agendo possit attingere et ponat disparatam vel contrariam quae fuit in ista materia in illa vel aliam non curo quam et approximet eam igni priori ex hiis ponentis satis possibilibus secundum veritatem et secundum fidem sequuntur multa inpossibilia ubi nisi iste ignis vel numero possit de hac materia producere aliam formam numero quam prius quia iste ignis potest naturaliter destruere illud contrarium quia ponamus quod vincat eum notabiliter et etiam si oporteat ponatur quod deus praeservat istum ignem actum ab omni corruptione aut igitur aliam formam substantialem introducet in hanc materiam aut nullam si nullam ergo agens naturale potest per activitatem suam naturalem relinquere materiam primam nudam quod videtur magnum inconveniens et inpossibile si aliam aut eadem quam prius aut aliam si aliam habetur propositum si eandem primo sequitur quod eadem forma absoluta sine sui interruptione bis produceretur et iterum agens naturale poterit virtute propria per se materia dei generalem influentiam assistentem facere quod eadem forma numero simul perficiat duas materias quia per casum ista forma perficit aliam materiam alibi quodam similiter est inpossibile
¶ Et etiam quod idem numero sic simul in diversis locis multum ab invicem distantibus scilicet quod ista forma quae est romae ipsa ibi manente sic hic quod similiter inpossibile est fieri per activa naturalia aut 2o poterit separare istam formam ab ista materia in qua est et introduceret eam in hanc et hoc similiter est inpossibile Tum quia destrueretur unum compositum eiusdem speciei cum ipso quod videtur inpossibile tum 2o quia illud compositum est extra distantiam proportionatam activitati huius per positum Tum 3o quia ibi relinqueret materiam nudam si non esset ibi agens natum introducere in eam formam substantialem Tum 4o quia tunc iste ignis transferret subito formam ad tantam distantiam quae omnia sunt inpossibilia igitur stabit principale intantum quod iste ignis de eadem materia multos ignes successive producere possit quorum quilibet proportionatur activitati suae
¶ ad hoc et est philosophia aristotelis et commentatoris et omnium philosophorum communiter approbatorum quantumcumque hoc secundum veritatem ut aestimo non si esset cum hoc quod prima tam non contingenter et libere agat nunc sed mere naturaliter et necessario
¶ cum quibus in hac parte teneo et dico quod quodlibet activum naturale de quolibet passivo de quo posset unicum individuum producere infinita eiusdem rationis active producere posset si duraret vel non tot in numero finito quin plura
¶ Et ideo argumenta ista contra rationes praedictas licet non tangant hocham hic tamen sunt contra me
¶ Et ideo ad primum istorum aliter responsio quod illud actum determinatur ad producendum de potentia passi si quid producet de aut passum non esse est natum ab ipso recipere nisi unicum individuum adaequate virtute illius activi et ideo naturaliter determinatur ad tantum unicum producendum una vice ex unico passo sed quia ex se non plus determinatur ad unum quam ad aliud ideo si aliquod producet requiritur quod determinetur per agens liberum Et ideo hic ut alias dixi mihi videtur esse officacissimum argumentum ad probandum divinam libertatem contra philosophos scilicet continentiae et ideo deus non artat potentiam agentis creati ex quo agens creatum ex natura sua determinatur ad agendum in materia et de materia quae non potest ab eo recipere nisi unicum unita vite sibi adaequatum et ideo naturaliter determinatur ad unicum producendum sed deus limitat et determinat illud vel secundum illud et aliter activum naturale nihil omnino possit agere quin omnia ageret vel nihil omnino sed si t non esset determinato naturali s ymmo deus vel in perpetuum si semper artaret ipsum et non solum determinaret vel ipsum produceret in finita quia nihil est per quod naturaliter determinetur ad unum producendum tantum
¶ per idem ad 2m de augmentatione dico quod ab eodem activo nec potst nec subito nec continue nec successive idem passum recipere nisi unicum individuum sibi adaequatum et ideo oportet ibi quod liberum agens scilicet deus determinet et cooperetur ad certum individuum ponendum subito vel partialiter et hic est ista determinatio de qua intelligi potest illud 2i physicorum quod agentia naturaliter diriguntur ab activo intellectuali licet in aliquo erret quia ponit illud principale intellectuale naturaliter agere
¶ ad 3m dicendum quod satis est magnum inconveniens quod deus vellet nollet semper necessitaretur ad non assistendum sibi scilicet tali activo creato si esset secundum generalem influentiam ad secum agendum vel co agendum secundum ultimum potentiae illius et ideo multo versimilius quod potentia creandi sibi non conveniat quam tantum derogare deo
¶ Et prima ex quo foret actum mere naturale non potest vitare quin semper aliquid saltem actu crearet vel deus semper quando non crearet subtraheret se semper gratis a cooperando quod non est verisimile quia secundum philosophiam et etiam sanctos praecise augustinus scit deus res quas condidit amministra ut proprios motus agere sinat saltem magnum inconveniens est quod non possit sinere quod agant proprios motus
¶ ad rationes 6 sequentes dicendum quod m?te earum nullius sibi momenti sunt contra hocham contra quem fiunt quia sicut praedictum est opinio eius est quod idem activum creatum de eodem passivo non potest in aeternum producere nisi unitum individuum suae potentiae adaequatum quod tamen dictum hocham in materia de augmentatione formarum sufficienter inprobavi sed contra me plus movent et pro quanto sunt contra me Responsio nam istum hokam non tangit
¶ ad primum quod est 4m in ordine cum quaeris quia de quibus infinitis volo loqui dico quod de quibuscumque volueris quia de quibuscumque stant motiva tacta in arguendo quia nihil posset tantum unicum creare et illud semper crearet quia nulla causa naturalis deesse requisita ad eius productionem dato quod posset de nihilo aliquod producere sed si illud limitaretur tantum ad unum creandum ita quod quotiens deus illud adnihilaret semper hoc actum naturale illud restiret tunc non valet dicitur video de eo quare non sic esset de activo naturali respectu passi huius de producibili ab ipso naturaliter ex ipso vel si posset plura creare simul sequitur quod infinita quia nihil esset hic quod naturaliter determinaret ad unicum et ista vel deus necessario artaret ipsum et privaret ipsum plenitudine naturalis activitatis suae quod iste non dat nihil producit infinita simul quod est inpossibile vel nullum poterit creare et habetur intentum
¶ ad 5m dicendum quod falsum est quod non aeque primo respiciat etc sed deus determinat ut dictum est Et cum dicitur quod ista posset dici de creabilibus falsum est quia eo ipso quod activum determinatur ad requisitionem passi determinatur ad unicum tantum adaequatum suae veritati naturaliter producendum id est non ad plura de isto producenda ex alia parte nihil est quod ipsum determinat ad unicum ut dictum est Et ad illud in contrarium de experientia et augmentatione responsum est quod augens liberum determinat quid prius et quid posterius in talibus produceretur
¶ ad 6m per idem assumptum in quo pendet falsum est non enim ex natura sua determinatur ad producendum hoc primo etiam et 2o illud etc licet ex natura sua determinetur ad unitum aliquid producendum et si non determinetur ad ali quod naturaliter primo Quod autem limitetur ad unitum ex natura sua est quia ex natura sua determinatur ad requisitionem passi et unitum passum non potest simul recipere ab eodem activo naturali nisi unicum effectum adaequatum virtuti talis agentis etc
¶ ad 7m dico quod consequentia non valet ad probationem consequentiae dicendum quod si deus necessitate naturali ageret forte sequitur utrumque contradictoriorum scilicet quod aliquid produceret ad extra et quod nihil produceret ad extra Et hoc saltem sequitur quod posset vel non terminare nisi unum individuum talis speciei et tunc necessario semper crearet illud vel si plura quod infinita semper crearet vel omnino quod nihilo posset creare quia tunc non esset aliqua ratio quare plus vel prius unum quam aliud Et dico quod antecedens includit manifeste contradictionem quod deus posset plura eiusdem speciei producere in hac materia et tamen necessitate naturali ageret quidquid ageret ad extra vel etiam in materia scilicet eadem se ipso vel totaliter vel partialiter etiam eidem activo 2o naturali mere modo aut sicut nec tunc non potest forte deus infinita individua simul non facientia aliquod per se unum non propter in potentiam suam sed propter repugnantiam ex parte effectuum quam et repugnantiam communiter philosophi concesserunt et etiam ego probavi 14 quaestione de 14 3ii huius Et quando dicit quod non minus etc dico quod forte producere infinita simul non potest nec tunc posset modo cum plura potest quam tunc posset quia nunc successive infinita potest et simul et ultra quemlibet numerum determinatum potest simul plura producere tunc aut vel naturalis omnino posset producere vel tantum unicum creare posset et etiam tantum unicum de passo edoem repletum quibusdam passi
¶ ad 8m in permanentibus etc dicendum quod huius contrarium infertur dicendum quod haec conclusio quae inferri primo ex praemissis infinita sunt compossibilia in actu et producibilia a deo simul distinguendum est eo ex quod hoc quod dico infinita potest teneri cathegorimatice vel sincategorimatice si primo modo falsum est et significat quod multitudo m?or individuorum totaliter distinctorum non adinvicem componentium nec aliud cum aliquo eorumdem multitudo inquam talium maior omni multitudine finita esset simul possibilis et ponibilis in actu et hoc ponitur communiter includere repungnantiam et hoc ex parte effectus
¶ 2omodo vera est ad hunc sensum non tot talia in aliquo numero finito sunt compossibilia quin plura ad hoc et quin ad hoc plura essent a deo simul producibilia et in hoc sensu cont i etur conclusio et minor similiter ad hunc sensum exprimitur minor sed sumendo cathegorimatice minor quae sit accipitur infinita sumi compossibilia in potentia ipsa esset falsa inferens ad hunc sensum conclusionem falsam
¶ Et cum probatur assumptum scilicet minor falsa quae posset sumi scilicet quod infinita sunt compossibilia in potentia sumendo li infinita cathegorematice et eitam cum probatur quod infinita sunt in compossibilia in actu quia medium aeque e valet ad utrumque si aliquod valet omnis passio communis uni individuo alicuius speciei potest convenire cuilibet verum est quod quilibet istius speciei ista vel similis passo saltem potest convenire et illud dictum datum est ab hocham in numero singulari sed ex hoc arguere ad numerum pluralem est filia dictionis Non enim oportet quod si sortes et plato sint duo quod propter hoc sortes et plato et cicero sunt 2o nec ista duo nec alia duo in alio etiam peccat ista probo quia infinita huius quorum possibile est quodlibet non sunt eiusdem speciei nec alterius quia non sunt aliqua n ec on entia nec etiam esse possunt entia nec aliqua quamvis quodlibet huius possit esse ens vel aliquid modo regula dicit quod quando alicui alicuius speciei aliquid communicat cuilibet potest convenire simile
¶ 3o etiam dico quod regula ista quae allegatur pro regula est propositio falsa et plurimas habet instantias quia non sequitur iste effectus causatur a causis talibus et iste similiter ergo effectus quilibet eiusdem speciei causatur a talibus vel causari potest sicut supra primum declaratum est et quod ista regula tenet de creabilibus et habitualibus causarum ad effectus non econtra quia et generaliter discutere istam non est necessariam ad propositum sed ad praesens sufficiat hoc exemplum non enim sequitur ista visio potest esse huius verisimilis a ista visio habet huius visibilia et alia et 3a et sic de infinitis igitur quaelibet quia non est ista quae est respectu alterius ab a nam hoc visibile natum est videri visionibus infinitis quarum nulla est aliquid visibile et hoc a qualibet infinitarum potentiarum visi?arum creatarum
¶ Contra hoc quare petrus aureoli libro 4 quaestion prima articulo 1 Et similiter tene cum scoto in quolibet quaestione ultima quia deum creare aliquid de nihilo secundum philosophiam non est inpossibile sed numquam deum creare aliquid potest deus secundum opinionem philosophicam aliquid vel de novo producere vel creare non in subiecto seu de nichilo nec etiam in subiecto de novo nisi ipso de no vo aliter disposito quam prius et rationem supra tetigi quia si sic cum tenet deum naturaliter agere produxisset infinita semper secundum eum vel tantum unicum in una specie et illud non est de novo sed ab aeterno quia secundum eos semper agit secundum ultimum potentiae suae
¶ Et omnia quae obicis petrus aureoli in contrarium ubi prius inpungna et solve distinguendo in caelum et per idem per quod dictum est omnia argumenta eadem ymaginantur quod nulleitas esest aliquid quod deberet tolli et non sic est sed illud quod modo est aliquid prius non fuit aliquid et modo est aliquid non est enim ibi plus veritatis substractum Quidquid autem addat de repungnantia ex terminis per se 2o modo et quod deus potest istam tollere totum est male dictum et procedit ex falso intellectu de virtute propositionis vere per se 2o modo de omnipotentia enim tota sua non posset sed deus posset facere propositio veram per se 2o modo falsam sed iste vocat veram 2o modo per se quae non potest falsificari per activa naturalia licet absolute possit ut haec supra corporea habet partem extra partem
¶ ad rationes principales ad primam dicendum augustinus non vult quod aqua abluens corpus elicitive sumi productive attingit gratiam qua abluitur anima sed quod ablutio sacramentalis est qua posita et non posito obice deus dat gratiam in anima sicut totale actum sicut organizatio et productio formae carnis in dispositione apta ad animam est causa productionis animae id est quo facto deus creat animam sed illud ex statuto communi naturae illud ex pacto cum ecclesia ut supra tactum est
¶ ad 2am hic magister communiter negatur scotus et tamen petrus aureoli glossant eum ad intellectum iam tactum Non quod intellexerit quod sacramenta vel minister ecclesiae aliter causarent quam ministerialiter nisi sit quod aliquid faceret quo facto deus dat gratiam sic petrus aureoli probat in 4o quaestione prima quod haec debet agere vel causare quia aliquis intendiarius dicitur praescise quia applicat ignem passivis combustibilibus et ista minister ecclesiae habent ex pacto voluntario dei cum ecclesia applicare veritatem divinam ad creandum in anima dona sua et gratiam et per consequens ista proprie dicerentur minister ecclesiae creare vel producere gratiam sicud intendiarius dicitur domum intendere
¶ ad 3am dictum est prius quod maior est falsa rationes in oppositum argumentum unum verum primum cum ponit causam quem non valet scilicet distantiam et aeque probaret quod creatura nihil potest agere non enim minus distat forma a nichilo vel non minus non est aliquid ante sui productionem quando producitur a creatura quam quando producitur a deo nec est ibi distantia positiva sicut dictum est Sed privativa quae non est dicenda parva nihil magna nisi secundum magnitudinem termini positivi Et sicut terminus positivus aliquando est maior id est perfectior et aliquando minor et ideo distantia ista est privativa est infinita id est indeterminata potest enim esse magna abusive et metaphysice loquendo non proprie et sic in infinitum non et aliquid finite distat et aliquid infinite scilicet deus et ideo omne aliquid id est totum aliquid id est universitas entium infinite distat ad omne genus loquendi istius universitatis sed per aliquo sic potest glossari uno modo dictum lyncis conceditur tamen sibi a pure nihil adducere t in aliquid principaliter agendo et independenter tale infinite est potentiae semper vel etiam qualitercumque sine materia et receptivo in quo vel de quo producat non tamen propter distantiam quia nullum creabile infinite distat a non ente forte tamen aliter sumit lyncis infinitum excessis pro omnimoda in proportione et tunc verum est quod dicit quod nihil est nullam habet proportionem ad aliquid et omne creatum si debet producere oportet quod producat de aliquo habente proportionem secundum proportionem ad totum effectum producendum et ideo nulla creatura creare potest
On this page