Quaestio 7
Quaestio 7
Utrum actu secundum poenitentiae requisitus ad delectionem peccati mortalis sit meritorius vitae aeternae
videtur quod non quia nullus actus poenalis est meritorius vitae aeternae sed actus poenitentiae est huius igitur minor patet per descriptionem poenitentiae ma patet quia nullus meretur per illud quod est contra voluntatem suam per anselmum de conceptu virginis capitulo 4o
¶ Item si sic aliquid ex puris naturalibus possit mereri vitam aeternam consequens falsum consequentia probatur quia omnem actum requisitum ad deletionem culpae mortalis potest habere ex puris naturalibus quia dolorem de peccato et propositum considerandi et voluntatem cavendi simile et huius omnia igitur etc
¶ Oppositum videtur argui quia contritio quae est actus puniendi requisitus est meritorius vitae aeternae secundum illud eze "Si impius egerit poenitentiam" etc
¶ In ista quaestione primo videndum est de titulo quaestionis 2o movenda sunt dubia in contrarium solvenda
¶ Quantum ad primum argumentum respondet firaf sive hybernicus ponendo duas conclusiones prima conclusio quod nullus actus poenitendi requisitus ad delectionem culpae mortalis quo ad culpam est meritorius vitae aeternae quia nullus talis procedit a gratia gratum faciente nullus enim actus praecedens gratiam tempore vel natura est meritorius vitae aeternae sed iste qui requiritur ad delectionem culpae mortalis quo ad culpam est huius aliter non requireretur ergo etc
¶ 2a conclusio quod aliquis actus est meritorius vitae aeternae quia aliquis actus talis est actus bonus voluntatis procedens a caritate et omnis talis est meritorius vitae aeternae
¶ ad primum principale neganda est maior ad probationem dicendum quod anselmus intelligit quod omnis actus poenalis est contra voluntatem id est contra naturalem inclinationem vel contra affectionem commodi ipsius voluntatis
¶ ad 2m patet ex dictis quia consequentia non valet Et ad argumentum in oppositum similiter satis patet ex conclusionibus secundum eum
¶ De istis conclusionibus videtur mihi quod licet prima sit vera de virtute sermonis quia negativa unius falsae inplicationis si nemo tolleretur non tamen apparet mini vera ad mentem ponentis eam verum est enim quod nullus actus requiritur ad deletionem culpe mortalis quo ad culpam requiritur tamen quod qui peccaverit mortaliter secundum legem dei quod de sua vita mala peniteat veteri ut novam valeat inchoare sed nec iste actus poenitendi requiritur nec iste nec aliquis quia sine isto actu per alium iuvatur et sic de quovis actu alio Et per idem patet quod 2a conclusio falsa est similiter eundo ad vim vocis quia sua contradictoria est vera pro eo quod nullus actus requiritur ad deletionem culpae mortalis quo ad poenam verum tamen 2a vera est ad intellectum istum vult dicere quod necesse est cum quis peccaverit mortaliter ad hoc quod poena sua deleatur de communi lege habere aliquem actum poenitendi quae iuvet ad deletionem temporalis poenae debite sibi et quod talis actus sit meritorius vitae aeternae aeternus si ponatur Et quod prima conclusio sit falsa ad mentem ponentis eam probo et arguo sic quia pono iuvans vel simile ubi ponit requisitus et articulo Iste actus iuvans ad deletionem culpae mortalis quo ad culpam est meritorius eum de congruo dispositione ultimata ut infundatur gratia et gratia habita iste actus redditur meritorius vitae aeternae et ista possunt esse in eodem instanti etiam secundum eum aliter frustra poneret in eius probatione quod nullus actus praecedens gratiam tempore vel natura est meritorius vitae aeternae
¶ arguo igitur tam contra istam propositionem quam accidit inprobatione quam contra conclusionem sic Iste actus est meritorius vitae aeternae iste actus praecedit gratiam natura igitur aliquis actus praecedens gratiam tempore vel natura est meritorius vitae aeternae discursus est bonus et praemisse vere ergo conclusio similiter Ex alia parte ille actus iuvat dispositive de congruo ad deletionem culpae mortalis primae quoad culpam quia sine isto vel simili vel aequivalenti in deletur et iste actus de facto est meritorius vitae aeternae quia cum gratia igitur etc
¶ Unde etiam mihi videtur concedendum quod idem actus notatur facit dispositive prius nam ad deletionem culpae mortalis et posterius natura simul cum duratione est meritorius vitae aeternae vel ista potest contingere quod prius natura talis actus numero eset antequam infundatur sibi gratia sed simul tempore et tempore non est meritorius nisi per gratiam supervenientem prius natura et consequenter prius natura iuvat dispositive ad deletionem culpae mortalis quo ad culpam quam sit meritorius vitae aeternae
¶ Contra istas duas conclusiones arguebatur in ista disputatione multipliciter primo quia membra divisionis coincidunt nam omnis actus deletam culpae est etiam deletius poenae utpote contritio quae sicud delet culpa ista albuviat poenam quia commutat poenae utpote contritio qui sicut delet culpa ista abreviat poenam aeternam in temporale
¶ Item si aliquis eliciat bonum velle ex pietate naturali vel ex dictamine recto naturali et in eodem instanti deus infundat tali caritatem iste actus erit meritorius vitae aeternae propter caritatem gratificantem istam personam et tamen iste actus non procedit ex gratia per positum pro tunc igitur ratio facta pro prima conclusione nulla est
¶ Iterum contra 2am conclusionem possibile esset quod aliquis ita graviter peccaret quod non posset sic recipere poenam de condigno sibi debitam nec simul sustinere quia poena na sua est finitae capacitatis sic igitur aliquis talis actus et decedat sine hoc quod in vita ista remittat sibi deus poenam purgatorii temporalem sibi debitam de condigno talis non habebit gloriam donec egerit poenitentiam et istam sustinere non potest igitur numquam pertinget ad beatitudinem vel dato quod sit aequaliter punietur magis peccans et minus peccans dato uno qui praecise meretur quantum potest recipere
¶ Item 4o principaliter contra dicta in principali positione et conclusionibus principalibus possibile enim est quod aliqua contritio deleat totam poenam temporalem debitam pro peccato et si iste meretur simul praemium videtur quod praemium maius quam si esset remissior contritio igitur omne quod remittit actum contritionis ceteris paribus vel aliam bonam volitionem remitteret etiam de praemio quod haberetur si actus iste non remitteretur sed hoc non videtur quia omnia venialia peccata remittant fervorem bonorum actuum sicut risus et ludi et huius secundum augustinum de vera et falsa poenitentia et ponitur distinctione X 4i sententiarum sequitur quod non essent venialia quia tollerent aeternum praemium
¶ Item quod non oporteat actu quoquis remissionem meretur poenae esse meritorium praemii in vita aeterna videtur quia aliquis meretur sibi remissionem poenae pro actum elicitum contra ordinem causatis sed nullus talis actus videtur meritorius vitae aeternae igitur
¶ assumptum patet per sanctum dd 11 R capitulo ultimo Qui priusquam praeligerat pestilentiam dixit domino vertatur obsecror furor tuus in me etc Isto actu placavit deum quo ad poenam iminentem populo tamen contra ordinem caritatis quia secundum ordinationem caritatis plus deberet velle vitam propria quam aliorum
¶ Item contra conclusionem arguitur sic quia nullus actus meritorius vitae aeternae requiritur ad deletionem poenae debite pro mortali peccato quia actus bonus factus extra caritatem poenam minuit secundum magistrum libro 4 de 15 valent enim bona opera extra caritatem facta non ad gloriam vite aeternae habendam sed ad minorem poenam in inferno suscipiendam et si potest minui potest ut videtur totaliter redimi
¶ praeterea si sic sequitur quod aliquis posset licite velle peccasse mortaliter consequens non videtur verum probatio consequentiae quia si iste vult poenitere de mortali et ista consequentia est bona et scita et volita esse bona iste poenitet de peccato mortali ergo iste peccavit mortaliter ergo si vult antecedens vult consequens et per consequens vult peccasse
¶ Item peccati mortaliter iuste debetur poena aeterna Sed constat quod deus iuste punit quem punit ergo aeternaliter punietur
¶ dicitur quod poena aeterna iuste sibi debetur nisi dei misericordia ista commutaverit in temporalem
¶ Contra tunc divina misericordia minus vel non asperius puniret hominem in purgatorio quam sit poena temporalis debita poenitenti in hac vita consequens falsum est etc
¶ ad primum dicendum sicut et iste respondet quod solus deus isto se disponente de congruo sicut debet facit istam commutationem de sua mera gratia sicut etiam confert peccatori primam gratiam ista quod iste per actum contritionis qui in eo quod est contritio praesupponit gratiam vel tempore vel natural non meretur istam commutationem sed tantum praemium in caelo et mitigationem poenae in quam fit mutatio ex mera dei gratia praecedente tamen congrua dispositione et hoc per se loquendo licet per accidens faciat alia bona temporalia et conservationem vitae aeternae et huius Et tunc patet ad argumentum quod assumit falsum
¶ ad 2am conclusionem concedo illius argumenti nec in hoc teneo dictum illius quod aliquis actus minus meritorius procedat a caritate meritorius sed hic oportet vel quod sit bonus ex genere et in habente caritatem hoc sufficit saepe
¶ ad 3m suppositum est negandum quia licet non possit de condigno puniri quantum meruit simul tota poena sibi debita in hac specie poenae ymmo sit in ista specie poenae venire ad summum receptibile naturaliter in tali potentia sine miraculo tamen deus potest gravioris speciei poena eum sufficienter punire in eo simul receptibili secundum capacitatem naturalem absque miraculosa receptione eiusdem poenae etiam dato quod deus nullum ecum punire tali poena sibi debita temporali in purgatorio in prima specie et non plus simul in eo poenere de specie ista quam quanto potest repleri et tunc faceret istum primo sustinere 2am partem poenae sibi debite et post aliam et tunc post successivam redditionem poenae possit ad gloriam promoveri et in tali casu iste proportionaliter causato diutius remaneret in purgatorio quam unus alius qui praecise haberet solvere poenam adaequatam suae capacitati in ista specie poenae quam exigeret ista ulterior portio poenae quam meruit de condigno secundum communem dei legem in huius si cetera sint paria
¶ ad 4m principale concedo quod cognitio remissior meretur remissius praemium in caelo et concedo conclusionem quae infertur scilicet quod peccata venialia ratione quorum remissius operatur sunt occasio quia iste remissius praemiabitur et stat quod sint venialia nec aliquid tollunt unquam de praemio debito sed sunt causa sive occasio quod actus sive perfectio in actu non est qui si esset intensius praemium deberetur tunc quam modo unde non faciunt de debito non debitum tunc enim argumentum concluderet intentum sed inpediunt ne non debitum debeatur
¶ ad 5m nego assumptum ad probationem dico quod ex quo dicendum scivit vel rationaliter aestimavit populum propter sive peccatum occidi et pestilentiam pati et se potius dignum isto malo quam populum potuit secundum ordinem caritatis praeoptare sibi mortem quia iam meruerat secundum suam aestimationem quam ipso qui secundum suam aestimationem eam non meruerat
¶ Exemplum de isto qui occidisset innocentem pro quo alius innocens puniretur iste posset se credere morti ut evaderet iste qui non occidit
¶ Exemplum de alio qui alium falso infamasset et se diceret falsum dixisse Exemplum de moyse qui petevit deleri delibro vitae vel peccatum ydolatriae populo dimitti
¶ Item ad aliud forte conclusio est vera sicut plures probabiliter opinantur quod per actus extra caritatem factos licet non contra caritatem potest homo redimere poenam sibi debita sicut qui inpleret in mortali poenam sibi inpositam vel poenitentiam et tamen talis actus non esset meritorius vitae aeternae
¶ ad 6 dicendum quod argumentum probat unum verum ut praedictum est quod nullus actus meritorius vitae aeternae requiritur ad deletionem poenae debitae pro culpa mortali quia omni alio circumscripto posset unus alius tantum facere ad hoc sicut iste quae diceretur requiritur tamen secundum communem dei legem quod si quis mortaliter peccaverit peccato actuali poeniteat de hoc et quod habeat actum meritorium vitae aeternae contritionis de isto in speciei vel in genere ad hoc quod redimatur poena sibi taxata nisi pertineret Et cum probatur contrarium per magistrum quia bona opera extra caritatem velant dampnatum ad minorem poenam
¶ dicendum quod illud dictum magistri potest habere multiplicem intellectum bonum unum sit hoc quod ideo dicatur vel quod consequentia ibi facta valeat ideo quod dicantur minuere poenam in casu quo oportet ista bona facere secundum praeceptum dei et tunc dicuntur minuere poenam quia si non fierent peccato omissionis deberetur gravior poena quam isti inplendo tale opus inunctum licet non totam quia non ex caritate vel nisi cum caritate sicut tenerentur operantur
¶ Item aliter quia in casu priori et alias cum bene operatur tamen non ex praecepto obligatur meretur maiorem poenae temporalis debite veniabilibus vel etiam poenae temporali debite mortalibus ut quando prius de mortalibus vere poenituerat et poenae aeterna quam peccando meruerat per poenitentiam commutata fuerat in temporalem talem in quam poenam temporalem potest per bona opera extra caritatem facta redimere et in toto et in parte sicut ego opinor absque assertione isto qui opinatur ista sine merito poenitentiam sibi in poenitentiam in confessione redimere qui illam perficiunt etiam postquam cadunt in culpam et in ea permanent et aliam merentur poenam per sequens peccatum tamen non firmiter opinor sed cum fortitudine partis contrariae
¶ Item 4o potest per talia optinere mitigationem temporalem poenae aeternae sibi debitae pro mortali in quo est a parte ante ita scilicet quod ad tempus minorem poenam sustineat vel omnino ad horam differatur poena aeterna sensus sibi debita tamen non credo quod per talia opera de communi lege possit aeternam mitigationem aeternarum poenarum sibi debitarum optinere et ideo consequentia est neganda qua arguitur potest minui ergo potest totaliter tolli et ratio iam patet quia aliter sibi bene operanti satis poterit recompensari
¶ Ad 7 dicendum nego consequentiam et ad probationem dicendum quod ista consequentia in valet scio consequentiam esse bonam et volo antecedens ergo volo consequens sicud patet per glossam 15 questione prima merito super verbum vult certe ista consequentia non valet volo hic ergo volo omne quod sequitur ex isto ut iste vult fornicari ergo vult dampnari nisi intelligitur indirecte et per accidens consequens haec illi et tamen est forte secundum aliquos quia non placet sibi quod consequentia sit bona ymmo displicet quod antecedens illud infert consequens sicud est in hoc exemplo glossatorum
¶ Dices ergo saltem ubi antecedens est volitum in consequentia ibi et consequens et sic est in argumento principali quia nullus potest rationaliter nolle consequentiam istam non valere cum inpossibile sic eam non valere licet autem voluntas posset velle inpossibile non tamen rationaliter stitum esse tale secus est in exemplo glossatorum ubi consequentia tantum continguntur bona est ipsa etiam posita
¶ praetera licet displic a t homini incidi tamen scito quod haec consequentia est bona si sanabor incidar si volo efficaciter sanari sequitur quod velim incidi et tamen multum displicet mihi quod consequentia sic bona Item scito quod nullo modo possim esse episcopus nisi prius sini sacerdos et sequitur si hoc scientia et tamen volo esse efficaciter episcopus omnino scilicet sequitur quod velim esse sacerdos et tamen displicet mihi quod consequentia sic bona igitur haec non b obstant igitur similiter in proposito si omnino velim puniri quia peccavi et hoc non possum aliquo modo nisi peccaverim sequitur quod velim peccare vel peccasse
¶ ad primum istorum dicendum quod quando antecedens inplicat aliquid displicens sicud in proposito est ubi antecedens includit vel inplicat illud consequens displicens tunc licet consequentia sit bona et rationabiliter valeat esse bona cum non oportet quod qui vult antecedens velit consequens sed certe sit non est in exemplo glossatorum antecedens enim nihil inplicat displicens voluntati fornicationis sed inferat displicens
¶ ad 2m et 3m concedo quod infertur quod valet aliquid est simpliciter volitum tamquam finis est etiam volitum quidquid sequitur necessario praesupponi vel requiri ad talem fine volitum et tamen simul cum hoc satis potest displicere quod tale quid vel tale requiritur
¶ ad 4m dicendum quod sed peccanti iuste debeatur poena aeterna non tamen poenitenti et ideo non sequitur quod iuste uniatur poena aeterna nisi addatur quod permanebit in peccato tali et quod iuste semper permanebit puniendus ita sicut modo sicut non sequitur isti debetur vita aeterna igitur habebit vitam aeternam nisi addatur quod non deseret statum praesentem quo dignus est vita aeterna nunc quia si desereret statum istum per culpam mortalem desineret esse dignus
¶ data etiam responsione ista quam dedit firaf enim valet reductio quia dignus est qui non vult in praesenti exequi gratiam sibi factam de leviter redimenda est poena sibi debita quod sufficiat illam in purgatorio in quam ibi vel in aliam hic leviorem poena aeterna sibi peccati debita gratiose fuerat commutata
On this page