Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 8

Quaestio 8

Utrum quilibet qui commisit peccatum mortale teneatur secundum legem dei communem de i st ll o conteri

quod non quia nullus tenetur ad sibi inpossibile sed alicui qui commisit peccatum mortale inpossibile est conteri quia sit ista quod sit totaliter oblicus illius igitur etc

Contra nullus arbiter suae voluntatis constitutus potest novam vitam inchoare nisi poeniteat eum veteris vitae igitur etc

dicendum quod sic quia posset sibi occurrere vel quando sibi occurreret et tenetur quilibet talis conteri saltem virtualiter vel formaliter ut alias declaravi super primum librum

Sed in contrarium potest obici quia aliquando unum peccatum est iusta poena alterius hoc probatur per multas auctoritates ii sententiarum distinctione 36 capitulo 1 Similiter dicit gregorius omelia 15 sicut ibidem habetur capitulo 3 quod peccatum quod per poenitentiam non diluitur mox suo pondere trahit ad aliud

Item ysidorus de summo bono capitulo 3 9 secundum firaf quod deus ocultam superbiam vindicat per manifestam luxuriam

Item diffinitive dicit magister ubi prius capitulo 5 quod in nullo fieri praeiudicium veritati putatur si quis dixerit ipsa eademque peccata etc addit tamen quod non numquam peccata sunt poena peccati isto modo et tamen inquantum peccata sunt privationes boni sed causaliter et active ut dixerat distinctione 15 arguitur igitur sic unum peccatum est iusta poena alterius sed quaelibet iusta poena potest optari alteri qui meruit eam sed ego non teneor conteri de aliquo quod in suo simili licite possum alteri optare igitur etc

Probabiliter potest ad istud dici quod peccatum 2arium gravius non est proprie poena recompensativa alterius peccati praecedentis sed sic quod per primum demeretur praeservari a 2o graviori si tamen perseveret Et tunc ad formam alterius videtur etiam quod 2a propositio neganda est sive intelligatur de poena recompensatia quod non possit alteri viatori op?ris poenam aeternam licet meruerunt istam sive etiam intelligatur de poena in quam permittitur homo cadere ratione peccati sui quomodo unum peccatum est iusta poena alterius id est in quam iuste permittitur homo cadere et a qua meruit minime praeservari quia non possum fornicari op?re quod cadat in homicidium licet in id sit casurus in poenam et confusionem suae prioris culpae quam on vult dimittere sed potius teneor sibi optare emendationem per viam licitas et poenas et confusiones personales quae non sunt culpae

videtur tamen quod augustinus et alii sancti ponentes posteriores culpas esse iustas poenas priorum non dicunt verum quia nullum iniustum est iustum sed omne peccatum est iniustum ergo nullum peccatum est iustum et si non est iustum non est aliquod iustum ergo nec poena iusta quia tunc esset hoc iustum demonstrando poenam istam et tamen non esset aliquod iustum quae non possunt se compati ut videtur istam materiam tractat multipliciter diffuse libro 2 distinctione 26 et tangit quaestione idem argumentum Et ponit ibi auctoritates augustini gregorii et apostoli ad hoc respondit secundum viam tentium nullum peccatum in quantum est aliquid esse a deo quia peccatum non est iusta poena essentialiter sed solum active quia infert poenam corrumpendo bonum naturae vel minuendo sicut alias expositum est

Secundum aliam viam respondet quod peccatum quatenus est a deo est bonum et iustum quale quatenus a libro arbitrio peccantis iniustum est et ideo licet secundum eum secundum hanc aut viam quae magis concordat cum auctoritatibus sanctorum idem sit peccatum et poena in multis sicut ibi declaravit tamen illud quod solum est peccatum et poena non est poena nec poena iusta ex hoc quod est peccatum sed quantum ad cumulum poenae agregandae et permittitur iste iii iuste in aliud peccatum cadere Scotus ibidem dicit quod si culpa in eo quod est culpa sit poena ipsa sub hac conditione non est a deo efficiente sed deserente et sic glossat augustinus primo retractandum quod omnis poena a deo est

2o potest argui contra dictam conclusionem quia tunc posito quod aliquis habeat multa peccata aut tenetur de quolibet sigillatim poenitere aut non si sic hoc esset periculosum ptu quia posset non habere tempus sigillatim uniendi de quolibet ante mortem et ista videtur non esse in statu salutis quia non faceret ad quod tenetur et etiam tunc de nullo perfectissime posset conteri occurrente alio consequentia patet quia per actum circa aliud remitteretur actus respectu prioris

Ad hoc dico quod expedit tali ut convertat se ad deum primo hortando in confuso quod deum offendit mortaliter cum spe venieat desiderando et inplorando veniam et gratiam Et ex tunc discurrat lamentando et amplificando materiam doloris et voluntarie assumendo sibi poenitentiam et sive praeoccupetur morte antequam percurrerit isto modo singula sive non ex quo est cum in voluntate emendandi conscientiam suam plene et puniendi est in toto apud deum vel tuto

Et si arguitur quod si in confuso de omnibus debet poenitere prius hoc inpediret eum a perfectissima poenitentia singulorum

dicendum quod non est malum incipere ab inperfecto sufficiente ad salutem dato quod totus processus non potest perfici et ad perfectionem poenitentiae postea quantum licuit tendere singulorum

3o potest argui si conclusio ista sit vera tunc de peccato pro quomodo debe poena intensive infinita teneretur conteri infinite sed tale est in possibile sicut si aliquis voluisset christum occidere sciens ipsum esse christum per anselmum cur deus homo capitulo 14 et 15

Item si quis vellet mortaliter peccare per unum diem deberetur illi poena gravis in certo gradu et si vellet per duos ceteris paribus in duplo gravior vel saltem si per dies multos igitur per infinitos infinite consequenta negatur

Contra si quis velit male facere et non stat per eum quin male faciat aeque peccat sicut si faceret quia etiam parte opus exterius non addit meritum vel demeritum nisi per accidens quatenus auget voluntatem bonam vel malam sed velle committere per infinitos dies vel in aliquo casu si committeret peccata infinita successive vel simul si posset erit ista inputabile ad poenam sicut si actu committeret et tunc meretur poenam infinitam igitur et tunc Respondeo ad illud dicendum quod nullum potest esse peccatum pro quo alicui debeatur poena aeterna infinita intensive et cum probatur quod ymmo per anselmum de peccato quo quis voluisset christum occidere

dicendum quod si quis invitatur anselmo magis est ad oppositum quam ad propositum quia dicit quod nullus hoc potuisset voluiisse dicendum tamen quod si aliquis posset esse ita perversus quod ex minima malitia et iniquitate vel perversitatem et creduelitate posset velle deum hominem ipsum offendentem velle occidere et de facto faceret quod non clare apparet s?r inpossibile

dicendum inquit quod adhuc illud peccatum non est infinitum per intrinsecam quantitatem malitiae intensivam sed solum per extrinsecam denominationem qua vult occidere illud quod infinitis bonis creaturibus deberet praeponere in amore et citius velle infinita bona tollere quam tollere tantum bonum praecise dato quod crederet per errorem se posse occidere infinitam ipsam diminuentem et non solum sibi iniuriari in infinita sibi unita sic igitur esset infinite malus non quippe proprie in infinitum non sic de aliis peccatis crudelitatis quorum aliqui aliquibus per se et directe volunt inferre mortem vel iniuriam sunt bona infinita licet alio modo sint etiam talia crimina consequentia infinite mala quia fiunt contra praecepta dei qui est bonum infinitum quia non dimittitur ob amorem boni infiniti quia deus est et quia sunt digna puniri secundum communem dei legem poena infinita secundum extensionem sed praeter hic omnes tales habitudines communes omnibus peccatis mortalibus haberet vel de quo est sermo conditionem infinitis propriam ex obiecto quod directe respicitur aliter quam alia quare sit infinitum malum secundum talem habitudinem extrinsecam ad infinitum bonbum tum hoc tamen stat quod sit intrinsece finitum malum et ista debetur sibi poena finita intensive et infinita extensive

ad aliam qua probatur quod est dare peccatum infinitum quia volens peccare per infinitos dies etc Respondendi alias quod assumptum non est verum et quod probo apposita ideo non tenet quia nullus posset excedi infinitis diebus noviter aequaliter peccando nisi mediantibus infinitis distinctis volitionibus nec sic esset in isto qui solum confuse pellet vel cognoscere peccare infinitis diebus dicto modo Contra tamen istam responsionem reducit s skeleton contra me ad cuius argumentum ita responderam in 2o libro quaestione 5 quod assumptum suum erat de circumstantia temporis dixi enim ut recitat iste magister inscribendo et bene quod in circumstantia temporis maioris non arguit actum meliorem si cetera sint paria et tamen arguit contra me quia tunc iste qui vult peccare per infinitos dies in aliquo habet peccatum suum agravatum qua tenus est respectu unius diei dixi sibi ut recitat et bene quod ex nullo determinato die est actus istius meritorio vel demeritorius alicuius praecisi meriti esset tamen si distincte sequeretur super quaelibet infinitorum diorum

Contra istam responsionem arguit iste magister primo sic quia ex ista positione sequitur oppositum po?ti si sint duo homines aeque volentes peccare in omnibus praeter quam quod unus velit post lapsum proxime diei futurum peccare infinitis diebus sequentibus et alius isto die toto etiam cum infinitis sequentibus sub hac forma volo semper ex nunc peccare si igitur non sit aggravatio alia praecisa respectu unius diei non gravius peccaret nolens plus de tempore consumere et citius incipiere quam volens tardius post volendo continuare aequaliter cuius pono optimum ut mihi inponit praedictus magister

aliter secundum illud sequeretur quod non foret gravius velle peccare die pasche ceteris paribus aut conclusionibus die festo quam alio die non festo et probat consequentiam magister iste supponit quod ad praeceptum dei ecclesia statuerit aliquo certo anno non fore servandum aliquod falsum festum nec festum pasche nec aliud velint tunc duo homines aequaliter peccare per omnia praeter hoc tantum quod unus velit peccare per unum totum annum in quo festa forent servanda alius velit solum in isto anno peccare in quo statutum est nullum secundum fore servandum quia neuter ferat distincte intensionem suam super aliquem diem sui anni sed confuse tantum et aeque confuse super omnes dies anni huius Tunc sic ex nulla die est hic aggravatio facta unde in aliquo praecise esset additio in demerito si peccavit in ea po?o secundum eum igitur non plus ex die festo quam ex quocumque alio die quae fuit conclusio probanda quae tamen est irrationalis Et forte ecclesia dampnaret hoc

Quod autem ista conclusio sit falsa probo nam sequitur iste vult toto isto anno contingere peccatum suum ergo est reus illius continuationis volitionis transgressionis de non servando aliquod firmum alius non ergo in aliquo praecise aggravatur retractus huius volitionis quatenus est respectu diei festi et non plus quam respectu alterius diei igitur inquit secundum istam conclusionem meam ego haberem concedere istam suspectam conclusionem vel quod respectu cuiuslibet diei sic propria agravatio quod est oppositum positi Item contra aliam responsionem in qua dixi sicut communiter dicitur et ponitur ad consimilia argumenta concludentia infinitatem meriti vel demeriti quod scilicet non sequitur ista conclusio propter confusam vel confusiorem cognitionem

Contra hoc inquit arguo sic et rogat quod ego respondeam clare solvendo illud et tunc adhaerebit mihi in hac parte scilicet ceteris inquit paribus non foret data aliqua certa aggravatione ex certo tempore Item ex additione tanta temporis additio causata aggravatione nec duplum tempus duplo aggravaret propter confusiorem cognitionis qua cognoscitur maius sequitur quod infinita confusio totam tolleret aggravationem ex tempore possibilem probatur sic consequentia aliqua cognitio confusa finitorum temporum aliquid diminuit vel minuit de aggravatione quae foret dupla forsan si fuisset aeque distincta cognitio sicut prius igitur iuxta proportionem cognitionis ad confusionem erit dummodo huius aggravationis respectu alterius aggravationis quia ipsa est praecisa causa diminuitionis et quare igitur non crescet proportionaliter aggravatio cum tempore iuxta proportionem temporum invicem quis igitur nisi sponte proferens quod quod mente non potest concipere negabit sequi ex infinita confusione infinitam diminuitionem aggravationis et ita per consequens minus grave foret velle per infinitum tempus peccare omnibus aliis aeque paribus quam per unum diem

Idem inquit argumentum saepe feci contra istum modum respondendi nec unquam audivi solutionem

Item inquit ista duo sunt opposita vel antecedentia ad opposita quae secundum eum ego pono valet quod velle peccare per maius tempus cong?tur esse tale ceteris paribus est gravius quam velle per minus tempus et haec aliud scilicet quod in huius volitione quae ui est respectu multorum temporum confuse cognitorum non est additio aliqua respectu dici unius de illis diebus confuse cognitisi quia ex uno istorum inquit infertur oppositum alterius quia sequitur ex primo quod subducto uno die de maiori tempore minus est demeritum in aliquo ceteris paribus cum hoc quod cognitur ista subductio ergo ex opposito tantum crescit quantum diminutio l ceteris paribus igitur aliquid praecise est aliquid additum respectu cuiuslibet diei et econverso si vel respectu diei praecise additur igitur nihil diminuitur per eius subtractionem consequens est contra primum positum

Item ex ista responsione videtur quod continuans malam voluntatem respectu fornicationois vel alterius criminis sive actum ipsum mortalem nihil cogitando de tempore nec cognoscendo actualiter confusa cognitione vel distincta tempus non aggravaret actum suum nec augeret actum suum plus ex tempore maiori quam minori consequentia patet ex quo procedit diminutio aggravationis in infinitum iuxta diminutionem distincte cognitionis igitur ubi nulla actualis cognitio nulla erit aggravatio

ad ista respondeo ad primum nego illud quod accipit quod ex ista mea positione sequitur oppositum positi

Et ad primam probationem bene concedo quod sensus iste quid statim ex nunc vult incipiere simile peccatum per omnia sicut et alius die crastina et deinde post infinitis diebus illud continuare gravius peccat sic volendo ceteris paribus quin de exequendo non est dubium quin suum peccatum sic gravius extensive quia citius inchoavit et continuabit inquantum stat per eum pro nunc sicut peccatum alterius Causa una quare gravius peccat est quia habet velle efficax alius non sed velle dilativum et si cras ille haberet velle consimile huic quod 2us habet horae ista quod cras eligat sic ex nunc volo peccare sic ita graviter peccare peccabit iste cras ut credo sicut alius hodie ex hoc quod sicut preci se vult quia consimilem actum per omnia habebit tunc sicut 2us hodie

Exemplum longe meliorem actum habet iste qui statim propter deum vult relinquere mundum quam qui vult hinc ad annum non solum propter tempus sed propter meliorem actum secundum se quia unus est dilatus boni operis et inefficax et alter efficax

alia causa potest esse quia alius potest facere cognitiones suas per obiecta sicud prius ista quod cogitat sic volo incipere statim et continuare usque cras et deinceps in infinitum ubi alius dicit volo differre usque cras et deinceps usque in infinitum peccare tunc iste qui statim incipit vel vult incipere habet duo peccata unum quia distincte vult peccare per unum diem et aliud quo vult confuse ex tunc per omnes dies confuse conceptos in infinitum continuare vel alter habet tantum unum aequivalens vel quasi alteri eorumdem distinctorum peccatorum alterius si igitur primo modo sic solum velle prius 2ii gravius peccatum quam velle prius primi hoc non erit in iota ex uno die contento sub tempore pro quo nunc eligit peccare quia dixi quod si primus omnino actum eligat ita graviter peccabi iste cras per positionem primam sui actus sicut secundus homine per actus sui causationem poenam dico tamen quod ille quod quid incipit hodie gravius peccabit ex circumstantia primae diei quam iste qui cras inc i e pi e t simile peccatum secundum omnes alias circumstantias sive nun cessabit ante alium sive nonquam ex mora maiori distincta quia quantitative aggravabitur noviter et distincte peccatum utriusque ex mora et continuatione voluntaria ex quo posset dimittere peccatum malum et tenetur et tamen libere continuat eum sed istud non esset ad propositum contra me in praesenti puncto sed solum esset hoc ad propositum de maiori vel minori tempore praesentialiter poenibili nolito tamquam duratione in quo modo vult malal agere in 2o modo casus est adhuc planior multo et satis expressus quare 2us peccat gravius Et ibi concedendum est quod est distincta et singulre aggravatio ex primo die et nullo alio nisi ponatur aliter casus Ita enim posset casus poni quod distincta aggravatio proveniret ex hoc quod nullae peccare per duos de priores dies vel per tres primos etc sed semper minus et minus esset consequenter continet transit ceteris paribus quanto de pluribus si sic simul cogitaret antequam veniret ad confusionem dierum multorum infinitorum sequentium et ex tunc nullo die confusionis aggraveretur secundum aliam quantitatem certam et distinctam

ad 2m argumentum illius magistri dico in principiis quia velle violare sabbatum non est eo ipso quod est tale velle violatio sabbati non plus quam hic ad unum velle percutere clericum sit percusus clerici sed si quis in ipso sabbato praesente male faceret vel vellet malefacere tunc violaret sabbatum peccando realiter in sabbato et hoc sine actu cogitet de sabbato nec ut propter istam reverentiam sabbati dimittere sive non cogitet recolligere se quia causetur iuvare cogitando de deo et sabbato et aliis circumstantiis rectractis a peccato et cogitare quod si peccatum suum fieret in sabbato esset violatio sabbati contra praeceptum dei nihil enim deliberate debet quis facere nisi scito vel firmiter opinato quod ipsum non sit contra aliquod dei praeceptum si recognitaret autem ut sequitur surgente temptatoine et deo et praeceptis dei statim occurreret illud memento quod diem sabbati sanctifices et ista haberet unde se retraheret ab opere peccati et quod non cogitet non excusatur a toto saltem licet a causato in casu isto praecise stante atanto ubi conscientia sua sibi dictant et similiter etiam dato quod conscientia sua dictet sibi ex post facto quod non dimisisset propter sabbatum ad hoc si nihil cogitavit de sabbato attenuatur peccatum suum ex hic quod non ita expressam irreverentiam fecisset sabbato tunc sicut si de sabbato cogitas sed et nihilominus peccare destitisset

2o videtur mihi quod iste qui vult peccare per annum in quo festa festa sunt servanda si omnia alia sint ibi paria gravius peccat quam qui solum per annum vult peccare in quo statueretur festa esse non servanda maxime si propter festa si essent servanda ipse dimitteret in festivis diebus peccare vel intenderet dimittere si enim penes eum determinetur expresse quod propter festam non dimitteret si essent nescio eius praesens nullae attenuari in ratione demeriti respectu alterius qui quolibet duae sui anni tam in festino quam in alio vult peccare

3o videtur mihi esse dicendum quod gravitas peccati unius istorum super alium non est in aliquo ex quantitate temporis pro quo iste vel iste proponit peccare sed ex qualitate vel ex circumstantia specialis praecepti dei vel de sabbato et de festis aliis servandum cuius praecepti transgressio esset executio volita ab uno in casu principalis argumenti et non executio volita ab aliis ceteris paribus eligat aut id em quod si fiat erit plurium praeceptorum dei vel ecclesiae transgressio plus peccat quam alter eligens ceteris paribus illud quod pauciorum esset de eisdem transgressio quid mirum

4o dico quod cum hoc hic velle unius istorum sic gravius peccatum quam velle alterius ex circumstantia festorum servadorum quali fi catum tempus et obiectum volitum staret optime quod ex nullo die anni aliqua praecisa aggavatione aggravatur illud peccatum quo vult vel eligit peccare per totum annum in quo festa sunt servanda quia cum hoc staret quod in libera potestate sui praelati esset post hoc velle ordinare indifferenter sicut sibi placeret quibus diebus anni servarentur ista festa ita quod de nullo die constaret sic voluntati peccare per totum annum an in illo vel in alio die celbraretur pascha vel factum aliud et per consequens cum toto hoc staret quod non plus ex uno die quam ex alio aggravaretur malitia sui velle quo vult peccare quolibet die anni sed aggravaretur ex hoc quod non vult deferre festis sicut teneretur ex praecepto

Ex hiis ad formam argumenti istius magistri dicendum quod prima consequentia qua ex antecedente per me datum infert gravius velle peccare mortaliter in die pasche quod non feret vel alio die solempni quam in die non festo non valet qui velle peccare die pasche mortaliter vel alio die sollempni est velle antecedentis et expresse transgredi id est verum praeceptum dei vel ecclesiae quod non vult ipse transgredi qui vellet simile omnino peccatum quo ad alia facere in die non facto

Et ad probationem huius consequentiae cum praemisso casu qui ponitur arguitur ex eo contra me sic ex nulla die est hic aggravatio facta unde in aliquo praecise esset additio indeterminato secundum positionem meam ut dicit igitur nec ex die festo

ad istud dico quod antecedens est falsum haec enim non est positio mea nec alicuius rationalis hominis sed positio mea et aliorum est quod cum quis eligit vel vult peccare per infinitos dies tunc ex nullo istorum dierum si suum vele non distinctius feratur super unum istorum quam super alium est in aliquo praecise additio indeterminato talis hominis sit volenter ex hoc praecise quod sic vult Et istud scribendo recitat de me non illud aliud quod mini hic inponit nec illud quod nunc in ponit habet a me teste suo externo vel quaterno proprie in quo ponit dicta mea immo de diebus finitis dixi quod confusius cognoscitur simul si cetera sint paria quam unus istorum per se et scilicet 4or cognoscuntur adhuc confusius cognoscuntur et tunc quilibet quam primus et ista proportionaliter confusius eligitur et est volitum quo ad circumstantiam temporis quod quis eligit facere pluribus diebus quam quod paucioribus ita quod quamvis ex quolibet die addito crescat meritum vel demeritum minus tamen ex quolibet dierum minus vel aeque confuse apprehensorum cum quis vult per plures dies continuare vel iterare simile meritum vel demeritum quam cum per pauciores tamen qui vult per plures dies continuare vel esse arguitur si multis meritis vel demeritis cum paucior conatur et aliis circumstantiis existentibus paribus Et ideo licet ex omni die addito et intrante super aequalem confusionem cognitionis et volitionis cum quolibet aliorum crescat meritum vel demeritum differenter tamen crescis id est non crescis meritum ita copiose ex 10 die sicud ex 2o die addito crevit in praedicamento patet igitur quod posui quod quando pro diebus multis in certo numero finito eligitur aliquid meritorie fieri maxime cum quilibet istorum individualiter apprehenditur confuse vel distincte pro qualibet die habetur praecise meritum vel saltem potest esse et tanto minus ac remissius ex circumstantia temporis quanto dies illi fuerunt confusius apprehensi et tamen cum toto hoc stat ymmo sequitur in tali casu quod ex die festo est aliquid praecipuum meritum cum hoc etiam stat quod ex die festo magis demeruit crescis talis volitionis quam ex die non festo non ratione more sed ratione specialis praecepti de sanctificando sabbatum ut praedixi Et ita nichil habet contra me

Si dicas si quis vult vel vellet ex nunc infitis diebus aut omnibus diebus futuris peccare volitio ista esset electio transgressionis praecepti de sanctificando sabbatum expresse vel interpretative igitur tunc ex diebus festivis cresceret tunc peccati sui gravitas ratione circumstantiae istius specialis praecepti et non in infinitum plus ex die festo quam ex die non festo igitur ad hoc ex quolibet istorum esset aliquod praecipiuum demeritum igitur totale demeritum erit infinitum

Et confirmatur quia dato quod ex diebus non festis non adderentur praecipuum demerita si tamen ex diebus festis addantur ut iam videtur esse probatum adhuc haberet demeritum infinitum quia qui vult peccare infinitis diebus non obstante praecepto sanctificationis sabbati expresse vel interpretive in diebus festis infinitis peccare quia omnis pars aliquota temporis infinit a i est infinita vel esse sed nunc est ita quod ad minus dies festi sive sanctificato sabbati id est dominici dies sunt aliqua pars igitur etc

ad illud dicendum est proportionaliter sicut prius quod si aeque confuse vellet infinitis diebus festis futuris peccare gravius peccaret quam alius volenus peccare infinitis diebus futuris dato quod non esset multa festa servanda cum tamen neuter ex aliquo die sit confuse cognitio haberet aliquod praecipium demeritum sicud in simili prius dictum est

ad clariorem tamen intellectum responsionum istarum et pro se quentibus etiam argumentis notandum quod aliqua cognosci vel diligi vel odiri vel eligi vel esse volita confuse potest ad propositum dupliciter intelligi uno modo quod talia sunt confuse cognita vel volita individualiter alio modo confusione cognitionis specifice vel generalis vel aliter universalis actus primo modo cum video totam superiorem albi ad me versam et quodammodo distincte et eam cognosco cognitione individuali et propria video eius medietatos confuse et eius quartas confusius et sit sine fine procedendo isto modo si videam pedalme albedinem distincte alias modo si sibi iungatur alia pedalis videbo utramque confusius quam prius vidi unam partem et si tertiam ad hoc confusius quamlibet quam prius indifferenter me ferendo super omnes istas simul per visum ita etiam est cum aspexero multa hominum capita de solario in vico confusius videbo quodlibet istorum quam si aspexero apuciores et semper quanto plures uniuntur simul vel ordine quodam eo confusius etiam quanto proceditur in tali ordine individuali cognitione ad confusiorem semper et confusiorem et proprtionaliter diligendo et volendo meritorie vel demeritorie sive iuxta talem confusam cognitionem individualem sensitivam per sensum interiorem vel exteriorem sive iuxta confusam cognitionem intellectivam semper dicam quod ex quolibet sic confuse cognito vel volito addatur meritum vel demeritum aliquod licet minus semper et minus quanto confusius et sic cognoscitur diligitur vel eligitur aut respu t itur contra rationem rectam vel secundum rectam rationem Et sit intelligo quod praedixi quod crescente confusione cognitionis vel volitionis de crescit crementum in merito vel demerito et tamen cuilibet aliquid debetur ita quod si isto modo habeatur confusa cognitio vel ymaginatio isto modo dierum multorum et aliorum obiectorum et correspondenter actus cognitionis vel volitionis proportionales in confusione tali sive ymaginationi individuali si aeque confuse cognoscatur quodlibet talium et non aliter quam sic uniformiter et proportionaliter ocnfuse eligitur vel respuit cuilibet debetur aliqua propria additio in merito vel demerito vere vel interpretive vel per aequivalentiam quam diu sic proceditur quanto tamen ex additione plurium ex parte obiectorum fuerit cognitio vel volitio confusior tanto minus correspondebit unicuique talium quamvis semper aliquid ita quod ibi decrescit crementum sicut crescit confusio ita scilicet quod sic cognitio vel volitio confusior ut praedixi de tali cognitione confusa igitur vel amore intelligatur ista pars responsionis talis tamen cognitio confusa vel potest esse per hoc quod intelligitur semper ad minus et ad minus secundum partes proportionales vel alio aliquo modo sicut in exemplo et ex hoc non potest inferri meritum esse infinitum licet daretur ex quolibet tali cognito vel volito isto modo confuse in casu isto fieri aliqua praecisa additio in merito vel demerito etiam si darentur infinite huius additiones quia proportiones non essent aequales si re irent semper aliud minus et minus

2o modo in isto principali sensu potest fieri confusior et confusior cognitio vel volitio semper ex additione ex parte obiectorum semper aequalium et hic vel sic quod facta additione plurium quam prius cognita vel volita non cognoscuntur nec diliguntur ita distincte sicut prius et sicut pauciora ceteris paribus cognoscerentur vel diligerentur omnia tamen uniformiter cognoscuntur et aequaliter ita quod non distinctius unum quam reliquum vel alio modo quod talia sic ordinantur quod primum ex illis cognoscatur vel diligatur distinctius quam 2m et 2m quam 3m et sic consequenter sicud cum video unum magnum proprium uno aspectu distincto respectu totius propri sed confuso respectu partium distinctius video mihi propinquiores quam remotiores sicud et propinquiores immutant sensum meum ista forte est cum cogito uno actu bene facere cras vel 3o die et 4o et sic secundum ordinem obiectorum quorumdam inter se in compositione ad actum continendum et neutro istorum duorum modorum possunt simul confuse cognosci vel diligi confusione individuali actu obiecta distincta ab alio quovis aequlia infinita et ideo de talibus obiectis sic confuse cognitis vel volitis loquendo licet simul cognitorum vel volitorum detur aliqua certa portio meriti vel demeriti vel per aequivalentiam in actu electionis vel resputionis talium nonquam tamen potest inferri infirmitas meriti vel demeriti in actum meritorio vel demeritorio sit confuso quia numquam possunt simul infinita talia apprehendi diligi individualiter 2o modo principali confuse cognitionis vel dilectionis vel volitionis confuse eligit quis vel vult qui determinat apud se quod cotidie vult pascere duos pauperes vel aliquos in certo numero non determinando se ad aliqua individua mundi plus ad unum quam ad aliud

Similliter cumquis ex amore dei omnibus hominibus optat intense salutem de nullo individualiter cogitando sed solum confuse in specie et sic de similibus Et breviter in tali casu si non determinetur per actum talem certa aliqua multitudo tunc planum est quod ex nullo obiecto sic specifice cognito vel volito crescit meritum vel demeritum in aliquo praecise unde si mille milia proximorum essent pauciores in mundo isto quam de facto sunt in nullo iota propter hoc minus meretur iste qui omnibus proximis optat ferventer salutem quam modo de facto mereatur ceteris existentibus paribus nec plus quam de facto meretur si cotidem essent plures proximi quam de facto sunt si autem intellectio vel volitio feratur super plura simul solum mediante actu cognitionis vel volitionis confuse confusione specifica vel ulteriori sub termino numerali vel multitudinis infinite ut pote cum quis pro amore dei vult pascere 10 pauperes in die ieiunare 10 sextus feriis in ammo ad nullum individuum se determinando nec etiam aliquod individualiter cognoscendo sed solum in specie vel in ulterioribus

dico quod cum quis sic fert se super multitudinem infinitam utpote cum eligit infinitis diebus bene facere si posset tantum vivere non determinatius se ferendo super unum istorum plus quam alterum tunc nec iota nec ex aliquo infinitorum dierum talium super que cadit sua volitio redditur suum velle alicuius determinate quantitatis in merito ista quod ex nullo talium aliquod praeceptum uum meritum sicud nec priori exemplo cum quis omnibus proximis optat salutem quando vero determinate fertur quis se per actum unum specificum non indivudalem modificatum sincategorematice intelligentiae numerali super certam pluralitatem aliquorum licet ex nullo individuo sic specifice cognito aliquid sibi accrescat praeceptum uum intrinsecum vel demeritum quia nec aliquid determinate sive individualiter apprehendit sic ista nec plus determinat se ad sortes et platonem quam ad quoscumque alios qui eligit cotidie pascere duos pauperes et ita de talibus ad hoc si cetera sint paria plus meretur iste qui super plura isto modo fertur per volitionem quam qui super puaciora pro eo quod velle maiius bonum et executionem magis meritoriam est magis meritorium si cetera sint paria quam velle minus bonum et minus bonas executiones vel minus bonam sed executio est magis meritoria ceteris paribus si quis vult pascere X pauperes quam tantum deuos quia in executione pascendi 10 pauperes erunt 10 bonae et meritoriae operationes habita sua in paria exequtiva mediantibus quibus fieret vel unam vel alias voluntates 10 non sic cum quis pasceret solum duos ceteris paribus nam meliorum executionis electio semper est ceteris paribus melior sed electio qua quis statuit pascere 10 pauperes et etiam est electio melioris executionis quam ista qua ceteris paribus duos pauperes tantum statuerit pascere et nunc concedit hic magister iste quod opera bona omnia similia frequentata augent noviter meritum verumptamen ista iteratio est una circumstantia quam non habuit primum opus ut dicit etc

Eodem modo potest argui ex parte demeriti uno velle gravis peccare ceteris paribus est peccatum gravius quam velle minus graviter peccare sed velle 10 di?tes homines spoliare in futuro et ex tunc cessare a latrociniis est velle gravius peccare quam velle unum vel suos spoliare antequam cesset a latrociniis igitur primum est gravius Et in rei veritate maior vel minor confusio in isto peccato nihil facit quia ista distincte concipio mille homines sub hoc conceptu specifico hominis demonstrato per hoc sincathegorema mille sicut per hoc sex vel duos ymmo et aeque distincte conditio infinitos homines sicut cum dico vel concipio specifice solum duos homines et ideo ut praedixi distinctio vel confusio in hoc puncto ad propositum nihil facit sed hoc quod ceteris paribus eligit plura vel pauciora bona vel mala facere in futuro et electio plurium bonorum melior est quam paucorum quia ad plura bona inpellit si ab isto numero recederetur igitur est melior et sic patet quod confusio specificata ab individuo sic volito tollit praecisum meritum si non aliter apprehendatur ista in se

Istis visus Responsio ad residua argumenta illius magistri

Ad 3m dico quod maior vel minor confusio non habet locum de hiis quae sunt cognita vel volita eadem cognitione specifica praecise ut visum est sed de cognitis et volitis et volitis confuse actu cognitionis individualis id est latis super determinata et certa individua vel quod non sunt alia et in tali primo concessi quod non oportet data certa aggravatione ex certo tempore iterum ex additione causati temporis fieri causatam additionem in aggravatione demeriti dummodo super utrumque cadat confusius 2a vite quam priori super primum tempus nam si distincto et alio actu intelligeret secundum aequale tempus per se 11a vice sicut prius fecerat primum tunc bene esset simile ceteris paribus et par aggravatio utrobique sed sic loqui non est ad propositum

Concedo igitur quod non est tanta aliud dicto in tali casu qui sic de confusa volitione individuali plurium simul et aequaliter quam ante ex 2o sicut erat ex primo ymmo semper minor erit et minor quando plura cadunt sub actu posteriori quam sub priori et tunc quando infertur quod tunc sicud maior confusio facit ut ceteris paribus ex quolibet confuse cognitorum vel volitorum minus redditur actus meritorius quam si pauciora aequalia semper ad invicem et totaliter distincta essent aeque intense et ex aequali caritate et pro aequaliter bono fine et ita de ceteris circumstantiis igitur infinita confusio totam tollit aggravationem ex aequali tempore primo dato vel volito vel cognito sic confuse possibilem non valet consequentia unitate loquendo de confusione confirmatione quia inpossibile est infinita vel aequalia ad invicem et totaliter distincta simul cognosci sic confuse ut superius habitum est in praemissa

Et dato ad hoc quod possent concedet conclusionem sicud dedi ex alia parte de cognitis vel volitis confuse universaliter sed tunc tota bonitas meriti surgit ex natura actus et ex circumstantia obiecti secundum speciem sive ex hoc quod ex aliquo individuo aliquod potest primum primum surgat in merito et ex circumstantia finis et aliis huius ut patet satis quod non ex aliqua parte finite talis consequens infiniti totaliter cogniti confuse vel aliquo singulari obiecto taliter solum cognito sicu de cognitis et volitis confuse confusione universali ut supra l visum est nec valet etiam ulterior consequentia quod si ex infinita confusione respectu unio diei cum quis eligit peccare per dies infinitos sequeretur infinita diminutio aggravationis respectu unius diei igitur minus grave foret velle peccare per tempus infinitum quam ceteris paribus per unum diem 11 tantum quia cum hoc quod ex uno in nullo aggravaretur in eo qui vellet per infinitum tempus peccare demeritum suum secundum aliquid praecisum sibi correspondens staret quod aggravaretur tantum aliunde puta ex natura malititae talis actus qui licet non sit intensior quam prior ex casu est tamen alterius speciei malitie ex obiecto etiam volito infinito quantum stat per voluntatem quae in tantum licet non intensius quam prius fert se in malum volitum secundum protensionem tam amplam ut dies una vel finitum quid istius voliti nullatenus advertatur verumptamen ut praedixi penitus inpossibile est ut infinita aequalia totaliter diversa confuse sic individualiter scilicet cognoscantur vel sint etiam volita tali modo et ideo argumentum istis visis parvum cogit

4m argumentum huius magistri procedit ex malo intellectu non enim negavi quin volitio quae est respectu multorum in certa pluralitate cognitorum confuse individualiter ut prae exposui habeat additionem propriam in demerito ex uno istorum dierum nec quin minuatur demeritum quod immutatur ex subductione unius diei in simili actu respectu pauciorum ceteris paribus sed negavi et ad hoc nego certam additionem esse in merito vel demerito volitionis quae est confusa respectu infintorum dierum nec mirum quia nullus habet volitionem malefaciendi per infinitos dies cognitos individualiter sed specifice solum et ex nullo die solum specifice cognito et consequenter sive proportionaliter volito tum quis eligit per dies infinitos malefacere crescit demeritum solum in iota ut prius declaravi nec etiam decrescit subducto uno die ab entibus non distinctis cognito sicut dixi supra si tentum materia proximorum subtraherentur amendo non minus meretur quam nunc qui omnibus proximis optaret salutem solum in specie apprehensis et ideo quod quis perpendat subductionem vel additionem non potest intelligi solum in cognitis confuse confusione universalitatis vel de speciei sed de cognitis individualiter confuse sed taliter non est possibile infinita simul aequalia cognosci vel apprehendi ut ostendi in 4 quaestione 10 distinctione 14 et in quaestionibus sequentibus sequentibus de infinitis

5m argumentum est inpertinens ad propositum de aggravatione volitionis male ex reali duratione in diebus vel temporibus maioribus vel minoribus et non de agravatione proveniente ex hoc quod volitio mala transit super plures vel pauciores dies Cum quid de tali morosa mansione male volitionis vel tempus maius vel minus ego dicere habeam satis notum est hiis qui viderunt et audierunt quae superius diximus in multis locis

4o principaliter argui potest contra conclusionem positionis sit quia aliquod est peccatum de quo non potest conteri in confusione et tamen tunc maxime tenetur si umquam ut videtur et de quo non potest sufficienter poenitere quia sententialis in poenitentia est huius ymmo mentiretur in confusione qui diceret se conteri vel confiteri de finali in poenitentia igitur etc

ad illud dicendum quod licet nullus possit sufficienter poenitere de finali in poenitentia eundo ad vim sermonis quia praedicatum appellat suam formam tamen de finali in poenitentia potest quilibet ea peccans si spatium sibi supererit vite cum usu liberi arbitrii poenitere et ideo non sequitur quod aliquod sit peccatum de quo concesso spatio vite cum usu liberi arbitrii non valeat poenitere et tamen probatur quod non quia sit fa?ns mentiretur dicendo minus in confessione quod peccasset finali in poenitentia

dicendum quod non debet isto modo confiteri sed quod peccavit tali vel tali peccato quia secundum veritatem non est nec unquam fuit finalis in poenitentia si de isto vere poeniteret

5o principaliter sic arguitur sic quod alqiuis in a instanti primo peccet mortaliter et numquam post ante mortem habeat ubi usum liberi arbitrii iste non tenetur conteri nec potest conteri de isto peccato quia nec tunc quando primo sic peccat nec ante a nec post igitur etc

ad illud potest dici quod iste tenetur prius non sic peccas quia in hoc instanti prius natura posset non peccare etc ad propositum applica et ad illud etiam est responsum supra in suo simili quaestione 6 huius 4i ad 4m argumentum 2i articuli

6o principaliter potest sic argui quia homo non tenetur de primo peccato suo conteri igitur etc probatio assumpti quia omne peccatum est primo peccatum in instanti sed pro tali non tenetur conteri quia aut potuit prius vitasse quod nunc non peccaret et non fecit nec voluerit et per eum steterit et tunc prius omisit ad quod tenebatur et per consequens non primo peccavit nunc contra casum vel non potuit vitasse usque nunc primo et tunc non potest hic vitare quia omne quod est quando est etc

ad istud dicendum quod si sibi concedatur spatium vite ad poenitendum cum usu rationis tenetur conteri de peccato nunc commisso vel quod nunc primo et peccatum mortale vel in instanti fuit vel erit primo peccatum mortale et cum quaeritur utrum nunc peccans mortaliter potuit vitasse nec nunc peccaret etc

dico quod utrumque est possibile in casu alio et alio possibili non enim potuit prius si tunc primo habuit praeceptum vel iudicium contra quod tunc agit

Si vero detur casus aliquis in quo nunc primo peccat mortaliter et hoc peccato quod nondum potuit cavisse ne autem esset et ne nunc etiam esset mortale sicut causa genetur exemplum de illecebra morose recenta sicut ponitur exemplum in alia quaestione tunc dicendum sicut ibi ista enim posset poni casus quod nunc primo peccaret mortaliter et ista quod non nunc primo sicut ibi calrius ostendetur unde ista consequentia non est necessaria iste ante instans a potuit cavere ne in a peccaret mortaliter in quo secundum veritatem peccat sic et non cavit ergo ante a mortaliter peccat vel peccavit quia angeli qui per peccatum facti sunt dyaboli antequam peccaverunt non potuerunt melius facere quam fecerunt forte quia per sanctos perfecti usque ad lapsum s t ecerunt ita bene sicut fecerunt non illi angeli qui steterunt et per consequens angeli non peccaverunt Et tamen videtur cuidam doctori quod bene cavisse potuerunt ne peccassent quando peccaverunt unde si arguatur quod angeli mali numquam peccaverunt quia nec potuerunt cavere ergo non peccaverunt quia nullus peccat in eo quod vitari non potest secundum augustinum 3o de libero arbitrio a capitulo 28 et de duabus animabus capitulo 6 et 9

assumptum probatur quia nec postquam peccaverunt modum est nec etiam quando peccaverutn quia omne quod est quando est etc nec ante quia ante angelus non potuit melius facere quam fecit ad vitandum peccatum quia ita fecit tunc sicud illi qui steterunt igitur omnino non potuerit cavere peccatum

Responsio inquit quod antequam peccaverunt potuerunt cavere peccatum Et cum probatur quod non quia antequam peccaverunt non potuerunt melius facere quam fecerunt ponatur inquit quod hoc sit verum ergo inquies antequam peccaverunt non potuerunt melius facere ad cavendum peccatum conceditur similiter hic et non sequitur ergo ipsi ita peccaverunt peccatum sicut illi qui steterunt ratio sumitur ex loyca quia isti termini cavebant praecavebant ante peccatum dicebantur de eis per modum futuri contingentis vel dependentis a futuro sicut isti termini praedestinatus sive electus Et ideo si ante istum actum futurum a quo dependebat veritas istarum propositionum non poterant melius facere quam fecerunt ad hoc quod essent caventes vel praecaventes sive electi sive praedestinati non tamen sequitur quod tunc fuerunt electi vel praedestinati et pari ratione nec caventes peccatum nec praecaventes nisi aliquis dicat quod cavere non dependet quo ad significatum a futuro contingenti Et si hoc dicatur oportet dicere consequenter quod angeli illi cavebant peccatum suum quia ante quam peccaverunt cavebant illud nec sequitur ex hoc quod non peccaverunt ymmo si argumentum tunc habeat locum tunc accipitur cavere pro praecavere et tunc respondetur ut dictum est haec iste Et haec sunt pulchra et probabiliter dicta

7o principaliter potest sic argui quia aliquod est peccatum quod homo cavere non potest et de tali non tenetur conteri igitur etc

probatio assumpti habeat homo praeceptum de conformando voluntatem suam deo involito et post revelet sibi deus quod ipse vult eum dampnari iste non potest evadere peccatum ergo etc.

Item revelet deus alicui quod nisi cadat in aliquod vile peccatum non salvabitur et si cadat salvabitur iste non potest evadere peccatum sive nullum peccatum sit sive non igitur non peccat peccando quia nemo peccat in eo quod vitare non potest

ad illud dico quod nullum est peccatum mortale actuale quod non possit caveri prius natura vel tempore quam sit peccetur Et cum probat in contrarium de isto cui deus revelet quod vult eum dampnare dico quod si talis usque tunc fuisset in gratia non oportet ex hoc quod sic sibi talis revelatio quod necessitetur peccare vel gratia suam perdere ut declaravi in simili super 3m distinctione 14 tractando materiam de revelationibus

Et ad 2m cum instatur per alium modum revelationis ibi appositum dicerem quod ille cui exunt in caritate fieret ad hoc talis revelatio posset evadere peccatum mortale ad hoc et dico quod talis habet formaliter velle cavere omne peccatum mortale occurrens ei de quo temptatur et rogare deum fortissime nec unquam cadat in aliquod peccatum mortale parvum vel gravde tamen cum toto hoc stat quod posset et talis sine peccato mortali malle cadere in vile peccatum et salvari quam non in vile sed incongrue si omnino oporteret alterium et dampnari ista scilicet quod plus odiat dampnari ex levi mortali futuro quam in futuro viliter peccare et per poenitentiam de isto salvari nulla tamen revelatio possibilis potest sibi facere licitum velle mortaliter peccare vel leviter nec graviter sive viliter sed non obstante quacumque revelatione tenetur de necessitate salutis quod licet occurrens de quo temptaretur vitare vel nulle vitare et rogare deum quod per viam aliam possibilem salvet eum

8o principaliter potest sic argui de periurio inevitabili non tenetur homo conteri et hic cum ipsum esset peccatum ergo etc

Quod sit tale possibile probatur sic super et soror ambo boni ambo devoti et utrique bene aestimans de reliquo Et moveat super per se sorore ignorante cogitans eam esse bonam et volens eam unitari in bono voverat inquam sit si soror mea nubat et utatur coniunxtione coniugali ad procreationem prolis et ad dei honorem ego nubam Et consimiliter illa agat econtra nesciens de voco fratris sui veneat cogitans licite de successione generis sui hereditantia ad honorem dei si frater meus nubat et procreat prolem ego servabo castitatem si autem ipse velit castitatem et hoc mihi innotuerit ego nubam hoc facio neuter potest evadere periurium igitur de tali non tenetur conteri Quod aut isti fratri sit periurium mortale in se vel etiam in sorore patet et inevitabile quia aut continebit et tunc si soror nubat est periurus et si ipsa continat ipsa est periura vel frater talis nubet et tunc si soror continuat nubat est periurus si ipsa nubat est periura Quid igitur facient cum convenerunt quia utriusque vocum ab alter dependeat et non videtur possibile quin alter sit periurus quidquid decreverunt fratre et cum sanctae ut videtur iuraverunt

ad illud dicendum quod utrique licet licite iuraverit vel voverit quia tamen ista voca repungnant non obstante quod utrumque fuerit licitum ideo ex quo tantum conditionaliter vovit utrique et conditiones non compatiuntur se inpleri ideo agant sicut si a capite non venissent expendit tamen quod persona infirmior et periculosior nubat et altera contineat si sic omnino finaliter consentiunt dividere inter se absolute tamen quod iustius esset quod uterque eligeret continere

Conclusio principaliter arguitur sic sic ita quod aliquis peccavit tantum venialiter tamen ex post facto credat se falso cum peccasse mortaliter quaero aut ille de necessitate salutis tenetur conteri aut non si sic contra de solo veniali non tenetur homo conteri de necessitate salutis sed solum venialiter peccavit igitur non tenetur de peccato suo conteri de necessitate salutis si dicatur quod non est hoc propositum quod habens conscientiam de suo veniali quod fuerit mortale conscientia sua reddit eum obligatum ad puniendum vel ad deponendum conscientiam non est autem peccatum ipsum veniale quo secundum veritatem peccavit

Xo principaliter potest sic argui si conclusio principalis sit vera tunc aliquis teneretur conteri de peccato actus exterioris / et hoc non quia non addit malitiam super interiorem actum unde augustinus primo de libero arbitrio capitulo 7 vel secundum aliquos capitulo 6 in fine si cui inquam non competit facultas concubandi cum coniuge aliena planum tamen sic idem eum cupere et si facultas detur illud esse facturus non minus reus est quam in ipso facto deprehenderetur et respondit a deo clarius nihil est nec manifestus omnino et iam video non opus esse longa innovatione ut mihi de homicidio et sacrilegio ac prorsus de omnibus peccatis suadeatur clarum est enim nihil aliud quam libidinem in toto malefaciendi genere condemnari Et consequenter ibi quod sic libido cupiditatis etc consequentia probatur quia aliter iste qui eminuisset sagittam ad percurandum clericum et qui poeniteret citius quam sagitta percuraret non teneretur conteri de occisione vel vulneratione tali consequens falsum quia talis est excommunicatus

dicitur quod non apud deum sed apud ecclesiam militantem contra illi clerico fit iniuria et non a re inanimata quia talis non potest iniuriam facere nec ab alio quam ab emittente sagittam igitur ab illo et ita iste meretur poenam ergo tenetur conteri igitur etc

Item bonefacius libro 6 sentiat contra istum qui mandavit clericum occidere quamvis revocet antequam fiat non obstante revocatione dummodo fiat igitur poenitentia mea quae habetur inter mandatum et mortem non sufficit tali igitur nec priori

ad illud concedo quod qui formatus est vel commissit homicidium tenetur conteri de peccato actus exterioris quia non posset exprimere sine hoc plene malitiam suae voluntatis male et eius efficaciam dato etiam quod tota poena peccati debeatur post hanc vitam pro solis actibus malis volendi vel nolendi ut alias declaravi per hugonem sicut dicam in Xa quaestione huius 4i dandem est igitur primum consequens

Et cum probatur quod non quia malitia non additur ex actu exteriori

dicendum quod ymmo occasionaliter non tamen quia actui exteriori debeatur aliqua poena praecisa in purgatorio vel in inferno et cum probatur per exemplum de emittente sagittam ad iniuste occidendum clericum et poenitente antequam clericus percutiatur quod talis peccat cum alius occiditur et non per actum interiorem cum prius poenituerit igitur solus ibi actus exterior est culpa cui debetur poena praecisa

dicendum quod in isto casu actus exterior non est culpa nec debetur illi poena in isto casu nisi hanc bnee tamen volo quod emittens sagittam tenetur dolere et conteri de occisione illius hominis quia sine iusta causa est ab eo occisus et quia tenetur compati proximo et quod tenetur dolere quia malitia sua propria praedicata secundum actum interiorem fuit illativa mali

Et cum probatur quod sibi ad hoc debeatur poena specialis pro facto exteriori non obstante poenitentia interiori puta pro morte illata

Dicendum videtur quod talis in tali casu non est apud deum exemplificatus iudicatur tamen ab ecclesia militante excommunicatus nec mirtum quia factum est manifestum et sua poenitentia interior est occulta Et cum probatur quod ymmo etiam apud deum quia illi innocenti fit iniuria quia iniuste occidetur et non it sibi iniuria a sagitta quia res inanimantia non potest facere iniuriam nec bruta nec pueri nec furiosi aut carens usu rationis sicud habetur in decretis 15 quaestione 1 merito et alias allegavi libro 1 distinctione 17

dicendum quod non sequitur ipse in iuste occiditur vel in iurio se ergo aliquis iniuste vel iniuriose eum occidit sed vel hic sequitur vel quod aliquis iniuriose sive iniuste egit unde sequitur iniusta mors illius et ista est hic quia ille sagittans iniuste et iniuriose emisit sagittam ex quo necessario cursu communi sequebatur mors iniusta illius

Et cum arguitur 2o quod ipse apud deum sit exemplificatus quia bonifacius etc

dicendum quod in libro 6 non habetur hoc a domino benefacio nisi eo quo quidlibet quod ponitur in 6o est dictum bonfacii concilio de sententia excommunicationis capitulo quique a domino gregorio 10 quod si quis mandaverit seu humanam dederit capi occidi etc nisi lineam ipsam revocaverit exercitionem incurrit et hic forsan capiunt alii quod oportet ad hoc quod mandans non mandat in canone quando sequitur occisio vel iniusta captio clerici etiam si mandans revocet mandatum ante mortem vel verberationem seu cap?onem clerici iniustam quod revocatio pervenerit ad mandatorium reintegra id est clerico nondum percusso vel violentiam passo et tunc excusatur hic mandatorius sed non nisi desistat Et hic videtur tenere b? extra de sententia excommunicati mulier ubi textus dicit quod illi qui non per se ipsos sed eorum auctoritate aut mandato alii violentas initiunt malus in clericos ad sedem apostolicam sunt mittendi tamen hii cum mittunt cuius mandato vel auctoritate committi debite delictum ubi vult 6 quod sit mandans incidit in canonem nisi revocatio perveniat ad mandatorium ante iniectionem in clericum

Et ex hoc videtur posset argui quod in primo casu ubi emittens sagittam poenitet ante percutionem passivam clerici ad hoc apud deum sit exemplificatus quia aliter iudicatur infero conscientiae aliter in foro pn?to si veritas quae latet propter latentiam aliter iu dicatur infero conscientiae vel poenitentiae quam inputato essent nota vel notoria vel plene bene probaretur in facie eccleisae uniformiter iudicatur utrobique sicut probari possit de isto qui successive contraxit cum duabus m?rio?m et utramque cognovit sed primus contractus est calndestinus et 2us notorius in facie ecclesiae aliter iudicatur ibi in foro pu?to et aliter in foro privatae poenitentiae quia veritas secreta non potest innotescere ibi eccleisae scilicet sufficienter et sic in aliis casibus similibus non enim est ista hic ut videtur quod licet poeniteat poenam illus qui vere conteritur inter emissionem sagittae et percutionem clerici toto ecclesiae notoria et per productionem lacrimam ad hoc ecclesia iudicaret ipsum excommunicatum igitur secundum veritatem et apud deum est excommunicatus vel ecclesia perverse scienter iudicaret quod non esset praesumendum minor potest probari per allegata quia licet mandans poeniteat et revocet mandatorium ante iniectionem manuum ad hoc est excommunicatus si talis verberetur ex mandato suo vel occiditur ex mandante suo detur quod revocatio sic nota vel probata facta fuisse ad unam diem ante illationem mortis utpote si magnum spatium sic inter mandantem et clericum vulnerandum hic notat est revocatio vel probari potest line sit ista et per consequens poenitentia ante occisionem clerici vel iniectionem manuum in eundem et tamen nisi citius perveneat revocatio ad mandatorium non excusatur secundum dicta ab exercitione igitur etc

Sed hic respondissem nisi plus obstaret quid alqiuid hic praedictum quod iste in 2o casu ubi revocatio non est nota ecclesiae vel sufficienter sibi probata ideo apud ecclesiam indi?tur excommunicatus ad hoc nisi revo catio praeveniat re integra quia talis revocatio non est signum sufficiens poenitentiae de mandato iniusto posset enim talem revocationem ad cautelam facere nec evaderet manus ulcertes ecclesiae absque contritione vera vel vera poenitentiae de mandato Et argumentum esset quod ista ad cautelam ageret et non ex animo poenitendi si tunc primo mandaret nuntios ad revocandum praecedens mandacium de verberatione vel occisione clerici quando nuntii revocationis non possunt pertingere ad ipsum mandatum ante iniectionem in clericum istum Sed haec responsio non sufficit secundum mentem b super casum praedictum mulieris quia non solum dicit quae praedicta sunt sed etiam si poeniteat ante iniectionem mannum nisi revocetur mandatarius prius incidit in canonem unde verba sua ibi sunt haec sed positione quod mandavit sed quod ante iniectionem manuum penitus quid est

Responsio inquid nihilominus in canonem incidit nisi revocaverit mandatum ita quod revocatio ad ipsum pervenerit supra ante iniectionem manuum

Responsio ut prius quod si vere poenituerit apud dei iudicium non incidit in canonem propter causam quam reddidi et nego istum ubi in hoc puncto tenens cum domino innocentis qui ut recitat tabula iuris in vocabulo exemplificato de quod si aliquis poeniteret vel talis non incidit in canonem et si revoco non poterit pervenire ad mandaco?m quia canon tantum 2 quaestione 3 nemo

ad primum argumentum principale quod totaliter oblicus si poeniteat in genere de omnibus cum proposito considerandi vel benefaciendi et nihil mali mortaliter velit actu vel habitu sive poeniteat formaliter utpote si cogitet se peccasse vel virtualiter deum super omnia diligendo et de peccatis nichil penitus cogitando

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8