Quaestio 12
Quaestio 12
videtur sic quia potentia quaelibet beatificabilis est solum finite beatitudinis capax sicut et ipsa est finite entitatis sed hoc non si ultra omnem beatitudinem possibile esset sibi maior possibilis
¶ contra quacumque beatitudine alicuius speciei repletur creatura beata ad hoc posset repleri causa ta nobilioris speciei sed causata beatitudo nobilioris speciei sicut est prima data minus nobilis speciei qua est ista nobiliori nec est status in spec?us beatitudinem possibilium recipi in hoc beato ad operatam secundum speciem igitur etc
¶ hic primo respondebitur ad titulum quaestionis quae introducta est obvi?d replicationibus cuiusdam magistri contra ista quae dixi super 2m quaestione 5 Et ego currendo credo per istas replicationes per modum du?corum expediam me de eis
¶ De primo dico quod supposita distinctione communi de magnitudine intensiva formarum possibilium intendi et remitti infra suas species etiam perfectionales ubi est excessus vel esse potest per aequivalentiam et si non per partem aliquam sit excedenter et exclusa a proposito in gratudine extensiva quia locum non habet informis pure spiritualibus
¶ Dico inquam quod non est aliqua beatitudo vel gloria maxima possibilis in beato in quavis una specie beatitudinis vel gloriae Tum quia repleta creatura intellectuali tali beatitudine non plus repungnat sibi miraculose aliam prior aequalem recipere quam vasi corporali repleto uno liquore recipere aliud aequale miraculose secundum extensionem ut patet q primo quaestione prima Tum quia dato quod haec creatura intellectualis demonstrata aliqua possit sic repleri quod per nullam potentiam posset simul recipere intentiorem quia cum omni natura tali posset fieri natura intellectualis nobilior quae nobilior possit plus recipere ad hoc sequitur quod prima gloria non eset maxima receptibilis in beato pro eo quod magis recipi potest in beato lice non in illo bono quo prius
¶ 2a conclusio sit de magnitudine perfectionali quod non est aliqua gloria optima in beato possibilis tum quia omni creata gloria minus nobilis speciei receptibilis in hoc beato puta petro est una in duplo nobilioris speciei totidem graduum in sua specie receptibilis in eodem sicut omni liquore receptibili in hoc vase etc Tum quia ut ad priorem conclusionem 2o argutum est et si esset dare optimam gloriam receptibilem in hoc beato non tamen optimam vel nobilissimam receptibilem in beato propter causam ibidem tactam
¶ Sed contra ista possunt esse multa dubia primo quia si anima beata petri non posset per potentiam aliquam ista perfecte videre deum quin ad hoc perfectius si placeret deo perfectiorem in eo produceret visionem iam data tunc sequitur quod deus non posset de potentia sua aboluta hominem vel angelum creare cum tanta visione beatifica quin posset ista beatus plus videre id est magis beatifice non aucta eius capacitate per viam aliam a deo creabilem sed hoc est inconveniens quia dato hoc potentia eius visiva esset infinitam ita quod deus posset facere infinitam visionem in ista potentia quia in quolibet instanti alicuius temporis posset duplare visionem prius causatam consequentia patet consequens est inpossibile igitur etc
Respondeo quod primum consequens saepe datum est n ec ut ipsum debet inconveniens videri sed veritas multipliciter declarata et cum probatur esse inconveniens eo quod potentia tunc visiva petri esset infinita consequentia esset neganda quia suppono ad praesens communem doctorum opinionem quod omni creatura facta vel futura posset deus de potentia sua absoluta facere substantialiter meliorem et quod anima petri posset quamlibet factibilem si fieret videre Et quod semper respectu nobilioris haberet nobiliorem visionem quam respectu minus nobilis ceteris paribus praeter visionem et eius obiectum
¶ hiis suppositis quae apud me sunt vera certissima constat quod anima petri non potest respectu creaturae visionem aliquam ita perfectam habere et nobilem quin possit respectu creaturae nobiliorem habere et tamen ex hoc non sequitur quod habeat potentiam visivam infinitam cum consequens hoc sit inpossibile et antecedens verum unde tamen et in hoc exemplo in proposito de visionibus respectu dei concederem quod anima petri est infinite visiva dei sumendo ly infinite civitate ad hunc intellectum non ita perfecte est visiva dei quin adhuc perfectius
¶ Sed contra istud potest dici ulterius argumenti prosecutio sic deus potest causare in anima petri infinitam visionem ergo ipsa est infinita antecedens probatur data priori responsione quod in quolibet instanti alicuius temporis sicud ille arguit etc
¶ dicendum quod antecedens est negandum et ad probationem dicendum quod ibi accipitur truncata propositio cum dicitur secundum data in quolibet instanti alicuius temporis etc deficit enim ibi hoc verbum potest ad perfectionem omnis illius quod oportet eum apponere ad complementum illius antecedentis adhuc ut sic intelligibile quaero igitur ab eo ubi intromittet illud verbum sub intellectum scilicet vel si ante distributionem ad hunc intellectum quod si primum consequens a me concessum sic verum scilicet quod omni forma in anima petri creabili posset deus creare in ea nobiliorem tunc sequitur quod deus posset in quocumque instanti alicuius temporis in ipsa duplare visionem prius tantam nego consequentiam sicud et consimilis ab omnibus est neganda cum peccet per fi?am dictionis omni creatura creabili potest deus creare meliorem igitur meliorem omni creatura si autem intendat quod ly potest non expressum debeat sequi distributionem ad hunc intellectum secundum data a me in quolibet instanti alicuius temporis posset deus duplare visionem in anima petri prius tantam tunc illud concedo sed nego ulteriorem consequentiam cum infertur ergo deus posset infinitam in anima ista sicut et ista consimilis consequentia est neganda ab omnibus in quolibet instanti posset deus creare creaturam duplo meliorem substantialiter prius tnata igitur deus potest causare creaturam in duplo nobiliorem substantialiter prius tantam igitur potest deus creare creaturam infinitam
¶ 2m dubium potest esse contra responsionem meam qua arguebam in prima quaestione primi quod sicut simul potest deus miraculose poneretur duo corpora in eodem loco etc quia haec responsio non plus concludit nisi quod quacumque gratia vel visione posita in anima petri vel in angelo posset in illa vel illo duplum huius accidens facere et quadruplum et sic in infinitum quod verum est secundum istum sed ex hoc non sequitur quod huius accidens duplum foret dupla gratia vel visio ista quod ex duplatione accidentis quae est gratia non sequitur anima eius cuius esset acceptari ad duplam beatitudinem nisi augeretur proportionaliter virtus visiva naturae talis igitur deficit deductio facta ibi a simili Quod autem non oporteat accidens duplatum tale esse duplam visionem arguit iste magister ex hoc quod tale accidens quod secundum veritatem est gratia in anima petri vel visio posset deus facere in posce et omni gradu b iam dato posset in posce sicut in subiecto ponere gradum secundum entitatem perfectiorem sed tamen constat quod in posce tale accidens non foret gratia quod hic nomen significat huius accidens pro ut informat subiectum aliquod inclinando ipsum et disponendo ad aliquod opus certum et respondendo ipsum acceptum ad beatitudinem certi gradus et proportionaliter de accidente quod est visio
¶ primum argumentum non plus probat nisi quod cum forma huius receptabili in anima petri possit idem subiective duplam recipere et quod deus tunc per consequens duplam in ipsa possit producere sicut ego haberem sic plus probare valet quod in tali dupla posset anima esse informata ad plus utique quam prima replente
¶ Sed istud non probo non obstante primo qua licet ultra omne accidens quod sit eo sicut subiectum accidentis possit recipere in duplo intensius cum virtus eius activa non poterit intensiorem visionem prima replente ipsa potentia non aucta quia anima non repletur visione dei per se loquendo nisi ista perfecte videat deum sicut sibi possibile est per quamcumque potentiam activam ipsa capacitate non aucta sicud u nonquam est anima plena gratia per se loquendo de gratia ut gratia est n isi on causatam habeat qua accepta sic ad tantam visionem beatificam qua maiorem non possit habere non aucta capacitate id est non facta ista virtute potentiore ad videndum deum beatifice etiam de quacumque potentia
¶ Praeterea si sola ac re ceptatio naturalis competeret animae beatae respectu visionis beatificae ita quod haec esset praecisa causa videndi clarius et beatificus haberet scilicet quod huius actus in visu animae intensive sed hoc est locum magis inpleri corpore habere scilicet solum passive infra latera sua extensius corpus tunc bene iret ad propositum sed assumptum est irrationabile ut lapis vel postis possit esse beatus cum possit recipere subiective talem rem
¶ Ad illud dubium dico quod exemplum est satis bonum ad propositum probandum et declarandum quia licet non sit idem rem istam quae est visio esse talem et esse visionem eo quod sic talis res fieret per divinam potentiam in subiecto aliquo sicut est de actibus in sacramento altaris ipsa tunc non foret visio nisi visive potentiae similiter etiam licet non sic idem istam ratio quae est gratia esse talem rem et esse gratiam nec etiam sic idem eam esse talem rem informantem naturam beatificabilem vel gratificabilem et esse gratiam ut probavi distinctione 17 primi tamen ut probavi primo libro distinctione prima quaestione 3a et etiam solui mortiva quae videntur esse in contrarium inpossibile est rem istam quae nata est esse visio vel cognitio informare potentiam cognitivam cuius ipsa nata est esse visio vel cognitio quin eo ipso ipsa sic visio vel cognitio et eadem ratione si augmentetur per tales novas partes talis forme inhaerentes tali potentiae subiective et unitas adinvicem per quem modum probavi augmentationem fieri informis ipsa potentia videbit perfectius ex eadem causa
¶ Oppositum aut hic ille supponit et ideo sua ratio non procedit Concedit et mihi quod anima potest recipere duplum accidens tale et quadruplum et ista deinceps et ego probavi quod per partes distinctas fit augmentatio etc
¶ Praeterea si illud quod dat michi sit verum et forma sua arguendi in primo libro posita vel in primo dubio praesentis articuli posita sit bona tunc ad minus haberet concedere quod potentia animae receptive talis accidentis esset infinita et quod corpus posset esse album per infinitam albedinem vel grave per infinitam gratuitatem et sic de similibus quae videntur apud me satis esse inconvenientia quia tale grave nec successive nec subito dese?ris posset ut probavi libro 3o in materia de infinto consequentiam ego arguo per formam arguendi suam contra me positam si cum omni tali accidente recepto in se et etiam receptibili possit duplum recipere tunc deus posset facere infinitum tale accidens in tali subiecto probo hanc consequentiam similem sive per medium ibi quia in quolibet instanti alicuius temporis posset deus tunc huiusmodi accidens duplum causare et in tali potentia ad prius in ea creatum Respondeat igitur hic rationi meae et tunc respondebit suae ibidem
¶ ad primum medium huius magistri quod cum probat quod non oportet tale accidens duplatum esse duplam gratiam vel duplam visionem de gratia concedendum est sibi quod non oportet quod ipsa sit gratia etiam si informet quia gratia non est gratia nisi ex acceptione divina sed de visione si informaret dico quod ipsa non potest non esse visio dum informat potentiam cuius ipsa potest esse visio et dupla si informet potentiam visivam talem eo ipso ipsa erit dupla
¶ Et cum probatur quod visio non necessario est visio etiam cum informet potentiam cuius ipsa nata est esse visio quia si poneretur in posce non esset visio
¶ dico quod haec probatio deficit in duobus primo quia supponit unum apud me apud me falssissimum valet quod ista res quae est visio beatifica posset recipi in posce subiective
¶ 2o dato quod sic ad hoc non inprobaret dictum meum quia non dico plus ad propositum nisi quod inpossibile est quod ista res quae est visio vel quae potest esse visio informet potentiam cui ipsa nata sit esse visio quin eo ipso ipsa sit visio
On this page