Quaestio 11
Quaestio 11
quod sic videtur quia quolibet actu qui est peccatum mortale potest esse actus eiusdem specie in 2lo remissior igitur cum poena correspondeat culpae poena infernalis poterit in duplo esse remissior et per consequens sic dividendo tandem poterit devenire ad potentiam infernalem insensibilem debitam peccato mortali quod erat probandum
¶ Item 13 quaestione 2 tempus recitatur illud augustinus in enchiridion et ponitur in libro 4 distinctione 45 capitulo 2 vel 6 secundum quosdam est quidam vivendi motus et tam bonus quod non requirat ista post mortem scilicet suffragantia etc Et post eum sacrificia altaris sive quarumcumque e?liarum pro baptizatis offeruntur pro omnibus pro valde bonis gratiarum actiones sunt pro non valde bonis propitiationes sunt pro valde malis et si nulla sunt adiu?ta mortuorum sunt cum vivorum consolationes quibus autem prosunt ac pro valde bonis gratiarum actiones ad hoc prosunt ut plena sit remissio aut certe ut tollerator eorum fiat dampnatio super quo dicit apparatus sit hic augustinus distinguit genera hominum valde bonos valde malos mediocriter bonos mediocriter malos Et dicit quod suffragantia non prosunt de functis valde bonis nec valde malis mediocriter vero bonis ut citius liberentur ab igne purgatorii mediocriter malis prosunt ad hoc ut minus puniantur numquam tamen liberabuntur et secundum hoc patet etiam in oratione nisi oratus specialiter pro illis qui docesserunt in mortali dummodo non sint summe in tali haec ille
¶ Ex hoc potest sic argui quorum poena totaliter potest tolli in eis poterit ad poenam insensibilem deveniri sed ista est ut videtur de poena mediocriter malorum in inferno que qua ratione per hic suffragentia poterit tolli dampnatio tanta poena per similia poterit tolli poena aequalis Et tamen peccat eorum sint finita secundum intentionem tandem totaliter aufertur si praedicta sint vera
¶ Sed hic argumentum facit et respondet ibi apparatus consequenter suppono inquit quod aliquis det eleemosinam pro illo qui decessit in mortali qui est mediocriter malus eleemosinam et orationes possunt talibus prodesse ad minorem poenam ut hic dicit secundum glossam augustini hic apparatus igitur aliquid de poena est sublatum ponamus quod 4a pars poenae sit sublata per unam eleemosinam si igitur dentur c eleemosinam totam poena erit remissa igitur iste liberabitur quod hic negatur
¶ Et consequenter respondet ad hic inquit dico scilicet prima eleemosina tollat primam partem poenae 2a eleemosina tollit tantam poenam sed non tantam in quantitate sed in proportione et sic semper aliquid remaneret aliquid de poena haec ille
¶ Et addit exemplum et sic inquit solvo illud de indulgentiis quod si propter solutionem unius donare tollitur 4a pars peccatorum mortalium expone tu id est 4a pars poenae in purgatorio pro ipsis per poenitentiam remissus debite et per solutionem 2i distinctionis tollitur tantum in proportione non tantum in quantitate et sic semper aliquid remanet sed esse argumentum offertur hoc glossa et eandem sententiam finaliter quo ad propositum et quo ad indulgentias tenet glossa extra de celebratione missarum Cum marthe
Sed ista responsio non vitaret punctum de quo inquiritur licet vitet ple?am poenae sublationem dato etiam quod fundaretur in vero quod per istum modum veniretur ad poenam ceteris paribus insensibilem per se nisi plus addatur sibi vel misi poena in percipiendo minus et minus esset efficaciae infinite
¶ primo quia eadem causa scilicet 13 quaestione 21 pro obeuntibus dicitur quod congruit quod sacerdos pro cathezizatis mortuis faciat memoriam et intendat non tamen pro impiis quamvis qui christiani fuerunt tale aliquid agere licebit
¶ sed hic leviter diceretur quod loquitur de inpiis morientibus in executione vel praecisis et condempnatis ab ecclesia
¶ Sed hic non sufficit quia ibi inquiritur pro quibus licitum est orare et verum est hoc forte quod pro talibus orare si tamen exequuti sint sine satisfactione meruerunt non est hic licitum
¶ Et quod non valeat illis ex priori capitulo tempus potest argui primo per augustinum dicit ibi quod aliquis est tam malus ut nec hiis valeat cum hic a vita transierit adiuvari Tum quia dicit ibidem quod pro valde malis non sunt adiuvata mortuorum sed vivorum consolationes sed hic leviter diceretur quod augustinus non loquitur ibi de omnibus deampnatis sed de pessis n?ll valde malis cum dicit quod non iuvantur per suffragia ymmo nec valde malis dicit quod non sunt eius iuvamenta sed loquitur conditionaliter pro valide malis inquiens si nulla sint adiuvata mortuorum Tum etiam quia non loquitur ibi de specialibus suffragiis factis in communi pro defunctis omnibus d Cum sacrificia altaris sive quarumcumque eleemosinarum pro omnibus baptizatis offeruntur pro valde bonis etc ut supra
¶ Item secundum augustinus perfecte dampnatis sicut dicit glossa supradicta apparet quod ibi addit augustinus quibus autem prosunt nam aut adhuc prosunt ut plena sit remissio aut certe ut collerator sit eorum dampnatio si ipsa dampnatio eorum per talia suffragia sit tollerator igitur et dampnatis prosunt
¶ Praeterea dicit augustinus secundum altissiodorensis quod poena arrii incerta est quia incertum est quot per doctrinam eius sunt subvertendi Si vero augetur poena eius qui male docuit cum homines corrumpuntur per eius pravam doctirnam multo fortius diminuitur poena alicuius dampnati cum per eius doctrinam bonam aedificantur homines deus eni pronior est ad miserandum quam ad dampnandum
¶ praeterea gregorius eripuit tarianum de foribus inferni et si ad preces unius sancti liberatus est aliquis totaliter a poenis inferni multo fortius ad preces totius ecclesiae liberabitur quis a parte poenae suae
¶ Praeterea suffragia facta pro illis qui sunt in purgatorio non inpetrant accelerationem gloriae igitur quare non eius qui sunt in inferno valeret ad deletionem cul poenae
¶ Praeterea vulgariter dicitur quod nullum bonum erit irremuneratum sed iste dampnatus qui totam vitam suam usque ad ultimam horam in qua peccavit bene visit multa bona fecit pro quibus non est remuneratus in praesenti igitur remunerabitur in futuro et non in gloria ergo in mitigatione poenae debite quantitati suae scilicet culpae
¶ Unde etiam secundum magistrum et doctores opera facta extra caritatem valent ad minorem poenam post mortem
¶ praeterea praepostinus qui tenet hanc viam quod in vita sancti bernardam continetur quod vidit in quadam intendentem per praedicta etc Et cum quaereret ab eo quare non esset in inferno respondet quod ad tempus refrigerium habuit propter bona quae fecit in vita sua
¶ Item magister libro 4 de 45 capitulo 2 ubi prius et sumitur a glosa supra ad thess 4 Nolumus vos ignorare etc Non est inquit ambiguum ista prodesse sed talibus qui ista vixerunt ante mortem ut possint haec eius esse utilia post mortem nam qui sine fide dilectione operante eiusque sacramentis de corpore exierunt frustra a suis huius illis pietatis officia inpenduntur cuius dum hic essent pignore caruerunt
¶ Praeterea dicit augustinus secundum altisiodorensis sed non q notat si scirem patrem meum dampnatum nullo modo orarem pro ipso sicut nec pro dyabolo
¶ Et istud confirmari potest quia si ecclesia esset certa de aliquo viatore quod dampnaretur non oraret pro ipso igitur multo fortius non oraret pro aliquo dampnato scito esse huius
¶ Assumptum patet per augustinum 21 de civitate dei capitulo 23 ubi dicit sic denui inquit si de aliquibus ecclesia certa esset ut qui sunt illi etiam vollet quibus ad hoc in hac vita constituti sunt praedestinati tamen sunt in aeternum ignem ire cum dyabolo causa pro eis non oraret quam nec pro ipso
¶ Praeterea suffragia ecclesiae non prosunt beatis dicit enim augustinus ut recitat magister ubi prius et est super epistolam ad hebreos 12 non dum usque ad iniuria est pro martire orare igitur nec valaret dampnatis non enim minus meruissent illi ut per tales cresceret eorum gloria quam isti ut immieretur eorum poena
¶ Et confirmatur istud per illud ad hoc augustinus super illud ad corinthios omnes nos manifestari oportet ante tribunalis etc et recitat magister ubi supra quod suffragia huius pro valdis bonis sunt gratiarum actiones et non dicit nec verum est quod per hoc augeatur eorum gloria
¶ praeterea illi dicuntur valde boni qui statim evolant igitur a contrario sensu valde mali dicuntur qui statim ad infirmum descendunt sed suffragia non sunt ut videtur per augustinum nisi consolationes vivorum ubi supra unde videtur sumere si pro quia secundum intellectum omnium exponentium etc
¶ Praeterea dicit augustinus in eadem glossa et recitat illud magister ubi prius quod oportet quod unusquisque in hac vita omne meritum comparatur comparet quo post hanc vitam possit generari vel recitari sicut dicit dominus per ezechialem quod si averteret se iustus a iustitia sua etc igitur per merita praesentis vice non reveleabitur nec on per alia secundum auctoritatem augustini quia omne meritum hic compatitur quo quis post hanc vitam poterit revelari etc
¶ praeterea in inferno secundum quantitatem culpae est quantitas poenae secundum illud ysa 27 in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabit eam Et concordat evangelium cum dicit in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis Et in apocalypsis quantum se glorificavit in deliciis etc In caelo aut secundum quantitatem secundum augustinum in enchiridion mensuratur proportionaliter gloria igitur pari ratione in inferno secundum quantitatem culpae mensurabitur poena Sed parva suffragia facta pro dampnatis minuetur eorum culpa igitur nec eorum poena
¶ ad propositum illud scilicet quod aliqua poena infernalis totaliter possit esse insensibilis concederetur nisi daretur quod omni peccato mortali commissionis id est actu simpliciter pro habito voluntatis possit dari actus in duplo remissior et 4lo et sic in infinitum quorum quilibet foret peccatum mortale
¶ Sed consequens est falsum quia tunc posset dari ultimum instans gratiae in quo sic cessaret quod nihil ipsius ulterius remaneret consequens falsum praecise se parte et per philosophum quia non est dare ultimum instans rei permanentis in esse consequentiam probo quia a quovis instanti possit sic incipere velle vel nolle per totum aliquod tempus immediate sequens huius instans et in quolibet instanti intrinseco istius temporis velit nolit actus istius speciei qui in gradu maximo poneretur esse peccatum mortale licet nullum velle vel nolle subito causaret et simul sed solum partibiliter et successive et per consequens per totum aliquod tempus immediatum tali instanti et quamlibet eius partem iste peccaret mortaliter tali posito casu igitur cum gratia stet cum hoc quod aliquis peccet mortaliter iste per totum illud tempus et quamlibet eius partem privabitur gratia et ista instans datum erat ultimum instans gratiae quod erat probandum
¶ Sed hic leviter diceretur sicud respondet Reperes quod aliquod est mortale peccatum sicut odium dei quod si esset in duplo remissius non esset peccatum mortale Et per hic ulterius dicendum esset quod omnis poena debita odio dei vel alteri actui in gradu in quo esset peccatum mortale etiam esset satis sensibilis cum iste finaliter dampnatus avertit se a iustitia sua omnes iustitiae eius non recordabuntur amplius igitur
¶ Praeterea illud patet ad primum argumentum ad poenam partem quaestionis assumptum enim est falsum de actu illius qui primo esset peccatum mortale ut pote de actu malo elicito ex plena deliberatione vel post plenam deliberationem de actu vero qui esset peccatum mortale propter omissionem deliberaitonis necessarie id est quo posito inputatur homini peccatum mortale quia ipsa non ammovit nec ammovet Et hic magis proprie dicitur qua quod iste actus sit peccatum mortale de tali inquam actu qui inproprie et indirecte dictur peccatum mortale seu 2ario nam pro isto solo praeciso numquam aliquis dampnaretur sed potius et principalius pro omissione sublationis illius vel tentionis ex deliberatione haberetur de tali inquam actu bene credo quod huius habitio in aliquo gradu inputetur homini ad peccatum mortale et in aliquo non quia non est sensibilis nec advertibilis pro sui remissione non inputatur eius habitio ad mortale quando aut sentit et bene percipit et tamen permittitur satis retineri se negligit quis in?? ad ammovendum ipsum tunc eius habitio vel retentio vel potius remissio removendi eum reputatur ad peccatum mortale
¶ ad 2m argumentum bene possit credere quod in purgatorio ndum pervenitur ad poenam aliquem insensibilem 2o modo dicto in positione sed in dampnatis finaliter hoc non credo quia pari ratione posset totaliter colli ut supra arguit apparatus contra se nec sufficit apparatus Responsio propter responsionem deductionis ibi tactam utrum autem suffragia facta pro dampnatis finaliter valeant eis vel non ad mitigationem poenae sicut supra argui diffuse pro et contra nescio nec apparatus potest movere sufficienter ex verbis augustini non dicit plus ad propositum nisi quod pro non valde bonis suffragia propitiationes sunt et certe tales qui vel moriuntur invenialibus gravibus vel qui ab hoc ad hoc non satisfacerent pro commissum moralibus deletis cum quo ad culpam in contritione vel sacramentali absolutione sed fallacia consequentis est arguere ultra pro non valde bonis sunt propitiationes ergo pro dampnatis finaliter
¶ dices quod secundum augustinum valerent quia loquitur disiunctive et ideo verum dicitur q altera pars sit vera
¶ Respondetur leviter vel ut plena sit remissio vel quod ibi sumit pro poena temporali debita in purgatorio sicud etiam pro temporali dampnationem sicut sumitur in evangelio neque tu tines deum qui in eadem damnationem es et tunc vult augustinus dicere quod valeret talibus vel ad hoc ut plenarie liberentur a poenis purgatorii vel ad hoc ut mitius intensive vel extensive se habeant
¶ apparet tamen michi quod si mitigetur poena talium finaliter dampnatorum per suffragia eis facta non erit secundum intentionem aeternam poenae debitae pro mortali bene tamen credo et melius quod mitigetur aliquando et tandem tollatur poena a dampnatis ipsis debita pro venialibus et etiam pro pro mortalibus pro quibus sufficienter contriti fuerunt et absoluti et pro quibus poena aeterna commuta fuit in temporalem
¶ Possem etiam credere quod poena debita pro mortalibus pro quibus dampnatur possit per talia suffragia differri usque ad tempus vel interpolari sicut supra argumentum est per visionem sancti brandani et alias hystarios similes et ista sunt duae quaestiones sicut una qualiter potest secundum legem dei ordinatam mitigari eorum poena et alia qualiter non Et secundum istud potest ista glossa super textum pro quanto nititur textui suo et angelus conteri modo concesso in conclusione affirmativa nego tamen responsionem eiusdem glossae ad rationes contra se qua ponit poenam in finalem posse secundum legem dei omnem mitigari aeternaliter secundum re?em aeternam intensive per suffragia pro eis facta nec est simile de mitigatione poenae secundum legem iustitiae qualis mitigatio poenae defunctorum et de mitigatione poenae secundum legem gratiae spiritualis vel sacramentalis concessa quia magis apud me est voluntaria lex et praesumpta quam secundum cra?mitem iustitiae observata
¶ Sed nec ibi video qui poena debita uni in terra vel cum venerit ad purgatorium si indulgentiae valeant quantum sonant possit sibi de lege communi qui dum vivit per tales indulgentias totaliter relaxari cuius contrarium dicit glossa ista Tum quia indulgentiae saepe conceditur de parte 7a vel 3a iniuncte poenitentiae tum quia si occurrerent simul duo vel 3 indulgentarii et hic simul et eidem voluntate mitteret quis vere contritus et confessu singulis sub conditione illius cuius conceditur relaxatio 7e non esset rationabile quin duae 7ae totalis poenitentiae sibi relaxarentur quare enim minus relaxu per unum quam per alterum igitur si daret simul sine omni ordine aliqua tota poena esset relaxata igitur pari ratione si successive ymmo fortius quia ceteris paribus tunc haberent plures bonos actus interiores
¶ Et prima sicut prius arguendo tactum est non esset maior ratio quare minueretur poena dampnati divisione aeterna per suffragia huius quam per talia facta pro beatis similiter cresceret eorum gloria quod non conceduntur fieri Ex dictis patet ad 3 pars rationes pro opinionem glossatoris vel pro defensione opinionis suae
¶ ad 4m de arrio responsio sicud altissiodorensis quod et poena accidentalis non essentialis augetur cum videt descendere illos qui sunt corrumpti per ovis perversam doctrinam et gloria etiam accidentalis petri et pauli non essentialis augetur cum homines convertuntur per eorum bonam doctrinam secundum illud gaudium est in caelo etc
¶ ad 5m potest dupliciter responderi secundum altissiodorensem primo quod non est simile quia bene permittit iustitia aliquem revocari a statu culpae ad statum gratiae in quo mereatur et postea salvetur sed non permittit poenam remitti post hanc vitam non remissa culpa
¶ aliter etiam communiter quia cro?anus non erat dampnatus penitus finaliter ymmo secundum altissiodrensem ad vitam revocandus erat precibus beati gregorii
¶ Et multi revocati sunt de morte corporis ad vitam ad partes sanctorum qui forte decessrunt in tali statu informis fidei vel proprie fidem in aliquo proposito remerendi ad deum licet in sufficienti quod possunt revocari
¶ ad 7 dupliciter potest dici vel quod remuneratur per interpollationem eius vel mitigationem temporalem unde alitssiodrensis
¶ posset inquit dici quod bene possunt inpetrare dilectionem poenae quia non est contra iustitiam dei quin dampnati ad momentum habeat refrigerium sed quod diminuatur de poena suppositum aeternaliter et nihil minuatur de culpa hic est contra iustitiam dei hic ille id est hoc non permittit divina iustitia
¶ alio modo respondet et bene idem doctor quod iste qui fuit in caritate per totam vitam suam puta per 4 annos et pro aliquo mortali in fine vitae suae commisso aeternaliter dampnatur amprae meruit quam sibi retribuatur in vita sua sed non habebit istam gloriam quam meruit quia eam destruxit per peccatum sequens meritum suum et radicem meriti scilicet gratiam haec iste unde eius iustitiae sicut dicit ezechiel non recordabuntur propter demeritum et simile est de isto sicut de aliquo qui colendo vineam alicuius meruit aliquos denarios et antequam recipiat destruxit penitus quod fecerat et tali non debetur quod meruerat quia destruxit meritum suum
¶ ad argumenta quae probant quod nullam omnino mitigationem habent dampnati quia nimis concludunt dicendum est ad primum sicud respondet propositioni terminus quod in inferno nulla est redemptio quantum ad liberationem totalem vel partialem aeternam aliqua tamen est ibi quantum ad mitigationem poenae modo concesso
¶ Similiter ad 2m quod frustra fiunt pro talibus orare ut per hoc totaliter liberentur non tamen quo ad hoc quod eorum poena aliqualiter mitigaretur dummodo meruerunt scilicet sic iuvari posset dum hic vixerint quia hic omne meritum comparatur ut dicit augustinus
¶ per idem dicendum ad 3m quod isto casu posito non oraret pro eius liberatione totali sed pro mitigatione poenae non hic forte diceret anselmus sed tantum dum vixerat tantum boni habuit quod meruit talibus quo ad hoc posse iuvari quod tamen non meruit dyabolus ymmo quo ad hoc est dissimile
¶ ad 5m dicendum quod per valde malos intelligendi sunt illi secundum hanc viam qui dum vixerunt ita fuerint mali quod nec talia bona fecerunt unde merebantur cum praedicto posse iuvari
On this page