Titulus 28
Titulus 28
Si adversus venditionem pignoris.
1
Imperatores Diocletianus, Maximianus. Etiam adversus venditiones pignorum, quae a creditoribus fiunt, minoribus subveniri, si tamen magno detrimento adficiantur, iam pridem placuit. Si igitur pignori captis praediis ac distractis enorme damnum ex huiusmodi venditione passos vos ostenderitis, praesertim cum hodieque vos minores esse adfirmetis, auxilium restitutionis vobis impertietur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. SABINAE ET ALIIS. *<A 290 D. X K. DEC. SIRMI IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>