Titulus 29
Titulus 29
Si adversus donationem.
1
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si quae res ante nuptias congruenti moderatione a minore annis marito sponsaliorum tempore, etiam curatore praesente, tibi donatae sunt, obtentu aetatis non revocabuntur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. THEODOTAE. *<A 285 S. III NON. NOV. DIOCLETIANO A. ET ARISTOBULO CONSS.>
2
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si in te ac fratrem tuum emancipatos pater vester fecit donationem, in alium postea transferendo portionem eius nihil vobis abstulit: nec, si frater tuus sibi quaesiti praedii rustici partem donanti patri consensit, dominium ab eo discedere potuit propter senatus consulti auctoritatem, nec auxilium in integrum restitutionis in hac re necessarium est.
In aliis vero rebus, quae etiam sine decreti recitatione alienari possunt, si, postquam sibi donatae fuerint, postea alii donanti eandem patri voluntatem in minore aetate accommodavit nec praestituta tempora restitutionis excessit, hoc auxilium implorare potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MIDAE. *<A 293 D. VIII K. IAN. AA. CONSS.>