Titulus 42
Titulus 42
Si minor se maiorem dixerit vel probatus fuerit.
1
Imperator Alexander Severus Si, cum minor annis viginti quinque esses, tabulis quae sunt tuarum professionum oblatis tibi aetatem quasi maior annis viginti quinque decepta probasti, in integrum restitutionem intra statutum legibus tempus etiam post impletam aetatem de omnibus intra aetatem adversus te gestis postulare apud eum, cuius de ea re iurisdictio est, potes. * ALEX. A. MAXIMIANAE. *<A 223 PP. XII K. APRIL. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>
2
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si is, qui nunc minorem se adseverat, fallaci maioris aetatis mendacio te decepit, iuxta statuta iuris, cum errantibus, non etiam fallentibus minoribus publica iura subvenerunt, in integrum restitui non debet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. VITALIO. *<A 287 D. II K. DEC. DIOCLETIANO III ET MAXIMIANO AA. CONSS.>
3
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si alterius circumveniendi causa minor aetate maiorem te probare adspectu laboraveris, cum malitia suppleat aetatem, restitutionis auxilium tam sacris constitutionibus quam rescriptorum auctoritae denegari statutum est.
Quod si per iniuriam vel circumventionem adversarii hoc fuerit factum, durat beneficium, quo minoribus causa cognita subveniri solet.
Aditus itaque praeses provinciae probationis aetatis examinata causa, si tuum dolum non reppererit intercessisse, ac te minorem tunc fuisse probaveris, causa cognita in integrum restitui providebit.
4
Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum circa probandum annorum numerum apud rectorem provinciae erratum esse proponas et in huiusmodi causis etiam filiis familias minoribus subveniri admissum sit, ea, quae in prece contulisti, praesidem provinciae examinare convenit: qui se aestimata aetate tua maiorem annis falsa opinione te praesumpsisse ex probationum luce cognoverit, erga minoris personam fidem veri sequetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LIVIO. *<A 293 D. VI ID. DEC. AA. CONSS.>