Titulus 43
Titulus 43
Si saepius in integrum restitutio postuletur.
1
Imperatores Severus, Antoninus Si post sententiam proconsulis contra vos latam desiderastis in integrum restitui nec obtinuistis, frustra, ut rursum ea quaestio in integrum restitutionis agitetur, desideratis: appellare enim debuistis, si vobis sententia displicebat. Sed si adhuc in ea aetate estis, cui subveniri solet, appellandi ius vobis restituimus. * SEV. ET ANT. AA. ROMANO ET ALIIS. *<A 204 PP. V K. AUG. CILONE ET LIBONE CONSS.>
2
Imperator Alexander Severus Quamquam curatores pupillae victi sunt, cum in integrum restitui pupillam desiderabant, cum tamen novis defensionibus causam instrui posse dicas, adeant curatores uxoris tuae et petant, ut causas in integrum restitutionis agant. * ALEX. A. .TO MIL. *<A 226 PP. V K. AUG. ALEXANDRO A. II ET MARCELLO CONSS.>