Text List

Titulus 50

Titulus 50

De restitutione militum et eorum qui rei publicae causa afuerunt.

1

Imperatores Severus, Antoninus Si Valerianus centurio cohortis duodecimae alpinorum ante vita decessit, quam possessionem acciperet, heres eius ex persona defuncti restitutionis auxilium intra annum utilem ita recte implorabit, si valerianus post exactos dies, quibus bonorum possessio defertur, in militia defunctus est. * SEV. ET ANT. AA. CHILONI. *<A 197 PP. K. NOV. LATERANO ET RUFINO CONSS.>

2

Imperator Alexander Severus Si quid de bonis eorum, qui rei publicae causa absentes sunt, deminutum est actioneve qua competente eis aliquis liberatus fuit, in integrum restitutio perpetua iurisdictione intra annum utilem permittitur. * ALEX. A. PETRONIO CENTURIONI. *<A 222 PP. XIII K. NOV. ALEXANDRO A. CONS.>

3

Imperator Alexander Severus Quod tempore militiae de bonis alicuius possessum ab aliquo est, posteaquam is rei publicae causa abesse desiit, intra annum utilem amota praescriptione temporis medii possessionem vindicare permissum est: ultra autem ius possessoris laedere contra eum institutum non oportet. * ALEX. A. FLAVIO ARISTODEMO MIL. *<A 223 PP. NON. IAN. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

4

Imperator Gordianus Ignorare non debes eorum, qui rei publicae causa sine dolo malo absunt, si absentes boni viri arbitratu non defenduntur, bona tantum possideri, venditionem autem in id tempus differri, quo rei publicae causa abesse desierint. * GORD. A. MESTRIANO. *<A 239 D. XII K. IAN. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

5

Imperator Gordianus Neque rei publicae causa absentibus nec aliis maioribus ad titulum in integrum restitutionis pertinentibus praescriptionem quadriennii post factam a fisco venditionem obesse posse manifestum est. * GORD. A. SECUNDINO MIL. *<A 240 PP. VI ID. MAI. SABINO ET VENUSTO CONSS.>

6

Imperatores Valerianus, Gallienus Si, cum militaribus laboribus operam dares, creditoris tui heredes possessiones sibi obligatas distraxerunt, poteris adito praeside provinciae in integrum restitutionem impetrare retractataque venditione recipies possessiones, oblato ante debito vel pretio, si minus debito fuisset. * VALER. ET GALLIEN. AA. GERMANO CENTURIONI. *<A 254 PP. IIII NON. APRIL. VALERIANO ET GALLIENO AA. CONSS.>

7

Imperatores Diocletianus, Maximianus Quae a patre geruntur, non decet pro disciplina militari a filiis ad irritum devocari, praesertim cum nec patrem tuum in rebus humanis agentem adfirmes conquestum fuisse super huiusmodi contractu. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARINAE. *<A 294 D. NON. FEBR. CC. CONSS.>

8

Imperator Justinianus Sancimus his solis, qui in expeditionibus occupati sunt, ea tantummodo tempora, quae in eadem expeditione percurrunt, tam in exceptionibus declinandis quam in petendis in integrum restitutionibus eis opitulari: illis temporibus, per quae citra expeditionis necessitatem in aliis locis vel in suis aedibus degunt, minime eos ad vindicanda memorata privilegia adiuvantibus. * IUST. A. MENAE PP. *<A 529 D. VI ID. APRIL. CONSTANTINOPOLI DECIO VC. CONS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 50

1

2

3

4

5

6

7

8