Titulus 51
Titulus 51
De uxoribus militum vel eorum qui rei publicae causa absunt.
2
Imperatores Diocletianus, Maximianus Ei, quae diutissime fuit cum marito qui militiae operam daret, non officit praescriptio longi temporis: sed quia huiusmodi diutinae absentiae commenta callide adhibita atque composita obesse omnino non debent, decernimus, ut, si talis mulier domum ad se pertinere monstraverit, quae in absentia eius vendita est, refuso pretio, quod re vera solutum est, eandem recipiat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. QUINTILIANO. *<A 290 VEL 293 D. VIII K. DEC. IPSIS AA. CONSS.>