Titulus 12
Titulus 12
De feriis
1
Imperatores Constantius, Maximianus Quoniam consulis, an similis observantia a nobis adiciendarum feriarum, quae rebus feliciter gestis proveniunt, ad appellationum quoque tempora porrigenda sit, verine carissime, rescribi placuit experientiae tuae, ut in causis provocationum iugiter et sine additamento eiuscemodi dierum tempora scias servari debere et supra dictorum dierum in appellationum causis minime fieri adiectionem. * CONSTANTIUS ET MAXIM. AA. ET SEV. ET MAXIMIN. NOBB. CC. VERINO.*<A 305 D. NON. .... APOLLONIO SUPERIORIS CONSTANTIO V ET MAXIMIANO V CC. CONSS.>
2
Imperator Constantinus Omnes iudices urbanaeque plebes et artium officia cunctarum venerabili die solis quiescant. Ruri tamen positi agrorum culturae libere licenterque inserviant, quoniam frequenter evenit, ut non alio aptius die frumenta sulcis aut vineae scrobibus commendentur, ne occasione momenti pereat commoditas caelesti provisione concessa * CONST. A. HELPIDIO. *<A 321 PP. V NON. MART. CRISPO II ET CONSTANTINO II CONSS.>
3
Imperator Constantinus A nullo iudice praesumi decet, ut auctoritate sua ferias aliquas condat. Nec enim imperiales ferias vocari oportet, quas administrator edixerit, ac per hoc, si nomine eximuntur, etiam fructu carebunt * CONSTANT. A. AD SEVERUM. *<A 323 D. ID. APRIL. SIRMI SEVERO ET RUFINO CONSS.>
4
5
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus Quadraginta diebus, qui auspicio caerimoniarum paschale tempus anticipant, omnis cognitio inhibeatur criminalium quaestionum. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. ALBUCIANO VIC. MACEDONIAE. *<A 380 D. VI K. APRIL. THESSALONICAE GRATIANO V ET THEODOSIO AA. CONSS.>
6
Illos tantum manere feriarum dies fas erit, quos geminis mensibus ad requiem laboris indulgentior annus accepit aestivis fervoribus mitigandis et autumnis fetibus decerpendis.
His adicimus natalicios dies urbium maximarum romae atque constantinopolis, quibus debent iura differri, qui et ab ipsis nata sunt, sacros quoque paschae dies, qui septeno vel praecedunt numero vel sequuntur, dies etiam natalis atque epiphaniorum christi et quo tempore commemoratio apostolicae passionis totius christianitatis magistrae a cunctis iure celebratur: in quibus etiam praedictis sanctissimis diebus neque spectaculorum copiam reseramus.
In eadem observatione numeramus et dies solis, quos dominicos rite dixere maiores, qui repetito in se calculo revolvuntur.
7
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius Actus omnes seu publici seu privati diebus quindecim paschalibus conquiescant. In his tamen emancipandi et manumittendi cuncti licentiam habeant, et super his acta non prohibeantur * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. TATIANO PP. *<A 392 D. VI K. IUN. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. II ET RUFINO CONSS.>
8
Imperatores Honorius, Theodosius Provinciarum iudices moneantur, ut in quaestionibus latronum et maxime isaurorum nullum quadragesimae nec venerabilem pascharum diem existiment excipiendum, ne differatur sceleratorum proditio consiliorum, quae per latronum tormenta quaerenda est, cum facillime in hoc summi numinis speretur venia, per quod multorum salus et incolumitas procuratur. * HONOR. ET THEODOS. AA. ANTHEMIO PP. *<A 408 D. V K. MAI. CONSTANTINOPOLI BASSO ET PHILIPPO CONSS.>
9
Imperatores Leo, Anthemius Dies festos, dies maiestati altissimae dedicatos nullis volumus voluptatibus occupari nec ullis exactionum vexationibus profanari.
Dominicum itaque diem semper honorabilem ita decernimus venerandum, ut a cunctis exsecutionibus excusetur, nulla quemquam urgueat admonitio, nulla fideiussionis flagitetur exactio, taceat apparitio, advocatio delitescat, sit idem dies a cognitionibus alienus, praeconis horrida vox silescat, respirent a controversiis litigantes, habeant foederis intervallum, ad se veniant adversarii non timentes, subeat animos vicaria paenitudo, pacta conferant, transactiones loquantur.
Nec tamen haec religiosi diei otia relaxantes obscaenis quemquam patimur voluptatibus detineri. Nihil eodem die sibi vindicet scaena theatralis aut circense certamen aut ferarum lacrimosa spectacula: etiam si in nostrum ortum aut natalem celebranda sollemnitas inciderit, differatur
Amissionem militiae, proscriptionem patrimonii sustinebit, si quis umquam hoc die festo spectaculis interesse vel cuiuscumque iudicis apparitor praetextu negotii publici seu privati haec quae hac lege statuta sunt crediderit temeranda. * LEO ET ANTHEM. AA. ARMASIO PP. *<A 469 D. V ID. DEC. CONSTANTINOPOLI ZENONE ET MARCIANO CONSS.>