Text List

Titulus 13

Titulus 13

De iurisdictione omnium iudicum et de foro competenti

1

Imperatores Severus, Antoninus Non quidem fuit iudex procurator noster in lite privatorum: sed cum ipsi eum iudicem elegeritis et is consentientibus adversariis sententiam tulerit, intellegitis vos adquiescere debere rei ex consensu vestro iudicatae, cum et procurator iudicandi potestatem inter certas habeat personas, et vos incongruum eum esse vobis iudicem scientes tamen audientiam eius elegistis.

Quod et in aliis similibus iudiciis tam in actionem proponentis quam in exceptionem opponentis persona locum habebit. * SEV. ET ANT. AA. SEVERO ET ALIIS. *<A 214 D. II ID. IAN. MESSALA ET SABINO CONSS.>

2

Imperatores Diocletianus, Maximianus Iuris ordinem converti postulas, ut non actor rei forum, sed reus actoris sequatur: nam ubi domicilium habet reus vel tempore contractus habuit, licet hoc postea transtulerit, ibi tantum eum conveniri oportet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ALEXANDRO. *<A 293 PP. VI K. SEPT. AA. CONSS.>

3

Imperatores Diocletianus, Maximianus Privatorum consensus iudicem non facit eum, qui nulli praeest iudicio, nec quod is statuit rei iudicatae continet auctoritatem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IUDAE. *<A 293 S. VI K. IAN. AA. CONSS.>

4

Imperator Constantinus Nemo post litem contestatam ordinariae sedis declinet examen, nec prius praefecti praetorio aut comitis orientis vel alterius spectabilis iudicis imploret auxilium, sed appellatione legibus facta ad sacrum auditorium veniat. * CONST. A. AD UNIVERSOS PROVINCIALES. *<A 331 PP. K. OCT. BASSO ET ABLABIO CONSS.>

5

Imperatores Arcadius, Honorius In criminali negotio rei forum accusator sequatur.

Is vero, qui suam causam sive criminalem sive civilem sine caelesti oraculo in vetito vocabit examine aut exsecutionem poposcerit militarem, actor quidem propositi negotii actione multetur, reus vero pro condemnato habeatur: et tribuni sive vicarii capitalem sibi animadversionem subeundam esse cognoscant, si vel suam vel militum exsecutionem interdictam praebuerint. * ARCAD. ET HONOR. AA. VINCENTIO PP. GALLIARUM. *<A 397 D. XV K. IAN. MEDIOLANI CAESARIO ET ATTICO CONSS.>

6

Imperatores Honorius, Theodosius Magisteriae potestati inter militares viros vel privato actore in reum militarem etiam civilium quaestionum audiendi concedimus facultatem, praesertim cum id ipsum e re esse litigantium videatur constetque militarem reum nisi a suo iudice nec exhiberi posse nec, si in culpa fuerit, coerceri. * HONOR. ET THEODOS. AA. ANTHEMIO PP. *<A 413 D. V K. MAI. CONSTANTINOPOLI LUCIO VC. CONS.>

7

Imperator Anastasius Periniquum et temerarium esse perspicimus eos, qui professiones aliquas seu negotiationes exercere noscuntur, iudicum, ad quos earundem professionum seu negotiationum cura pertinet, iurisdictionem et praeceptiones declinare conari.

Quapropter iubemus huiusmodi hominibus nec cuiuslibet militiae seu cinguli vel dignitatis praerogativam in hac parte suppetere, sed eos, qui statutis in quacumque militia connumerati sunt vel fuerint seu dignitatem aliquam praetendunt, sine quadam fori praescriptione his iudicibus tam in publicis quam in privatis causis oboedire compelli, ad quorum sollicitudinem professionis seu negotiationis , quam praeter militiam, ut dictum est, exercent, gubernatio videtur respicere, ita tamen, ut ipsis nihilo minus iudicibus, sub quorum iurisdictione militia seu dignitas eorum constituta est, procul dubio respondeant.

His videlicet, quicumque contra eius tenorem venire temptaverint, militiae cingulo seu dignitatis honore pro tali conamine spoliandis. * ANASTAS. A. CONSTANTINO PP. *<A 502 D. XV K. MART. CONSTANTINOPOLI PROBO ET AVIENO CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 13

1

2

3

4

5

6

7