Titulus 15
Titulus 15
Ubi de criminibus agi oportet
1
Imperatores Severus, Antoninus Quaestiones eorum criminum, quae legibus aut extra ordinem coercentur, ubi commissa vel inchoata sunt vel ubi reperiuntur qui rei esse perhibentur criminis, perfici debere satis notum est. * SEV. ET ANT. AA. LAURINAE. *<A 196 PP. IIII NON. OCT. DEXTRO II ET PRISCO CONSS.>
2
Imperatores Severus, Antoninus Sciens liberum venumdando plagii crimen committit. Ab eo itaque, qui super hoc queri potest, aditus competens iudex, si is, quem puerum ingenuum vendidisse proponis, ibi degit, causam cognoscet * SEV. ET ANT. AA. ET CC. NICAE. *<A 294 S. PRID. NON. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>