Titulus 14
Titulus 14
Quando imperator inter pupillos vel viduas vel miserabiles personas cognoscat et ne exhibeantur
1
Imperator Constantinus Si contra pupillos viduas vel diutino morbo fatigatos et debiles impetratum fuerit lenitatis nostrae iudicium, memorati a nullo nostrorum iudicum compellantur comitatui nostro sui copiam facere. Quin immo intra provinciam, in qua litigator et testes vel instrumenta sunt, experiantur iurgandi fortunam atque omni cautela servetur, ne terminos provinciarum suarum cogantur excedere
Quod si pupilli vel viduae aliique fortunae iniuria miserabiles iudicium nostrae serenitatis oraverint, praesertim cum alicuius potentiam perhorrescunt, cogantur eorum adversarii examini nostro sui copiam facere. * CONST. A. AD ANDRONICUM. *<A 334 D. XV K. IUL. CONSTANTINOPOLI OPTATO ET PAULINO CONSS.>